|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod persona sit idem quod
hypostasis, subsistentia et essentia. Dicit enim Boetius, in libro
de Duab. Natur., quod Graeci naturae rationalis individuam
substantiam hypostaseos nomine vocaverunt. Sed hoc etiam, apud nos,
significat nomen personae. Ergo persona omnino idem est quod
hypostasis.
2. Praeterea, sicut in divinis dicimus tres personas, ita in
divinis dicimus tres subsistentias, quod non esset, nisi persona et
subsistentia idem significarent. Ergo idem significant persona et
subsistentia.
3. Praeterea, Boetius dicit, in commento praedicamentorum, quod
usia, quod est idem quod essentia, significat compositum ex materia et
forma. Id autem quod est compositum ex materia et forma, est
individuum substantiae, quod et hypostasis et persona dicitur. Ergo
omnia praedicta nomina idem significare videntur.
1. Sed contra est quod Boetius dicit, in libro de Duab.
Natur., quod genera et species subsistunt tantum; individua vero non
modo subsistunt, verum etiam substant. Sed a subsistendo dicuntur
subsistentiae, sicut a substando substantiae vel hypostases. Cum
igitur esse hypostases vel personas non conveniat generibus vel
speciebus, hypostases vel personae non sunt idem quod subsistentiae.
2. Praeterea, Boetius dicit, in commento praedicamentorum, quod
hypostasis dicitur materia, usiosis autem, idest subsistentia,
dicitur forma. Sed neque forma neque materia potest dici persona.
Ergo persona differt a praedictis.
Respondeo dicendum quod, secundum philosophum, in V Metaphys.,
substantia dicitur dupliciter. Uno modo dicitur substantia quidditas
rei, quam significat definitio, secundum quod dicimus quod definitio
significat substantiam rei, quam quidem substantiam Graeci usiam
vocant, quod nos essentiam dicere possumus. Alio modo dicitur
substantia subiectum vel suppositum quod subsistit in genere
substantiae. Et hoc quidem, communiter accipiendo, nominari potest
et nomine significante intentionem, et sic dicitur suppositum.
Nominatur etiam tribus nominibus significantibus rem, quae quidem sunt
res naturae, subsistentia et hypostasis, secundum triplicem
considerationem substantiae sic dictae. Secundum enim quod per se
existit et non in alio, vocatur subsistentia, illa enim subsistere
dicimus, quae non in alio, sed in se existunt. Secundum vero quod
supponitur alicui naturae communi, sic dicitur res naturae; sicut hic
homo est res naturae humanae. Secundum vero quod supponitur
accidentibus, dicitur hypostasis vel substantia. Quod autem haec tria
nomina significant communiter in toto genere substantiarum, hoc nomen
persona significat in genere rationalium substantiarum.
Ad primum ergo dicendum quod hypostasis, apud Graecos, ex propria
significatione nominis habet quod significet quodcumque individuum
substantiae, sed ex usu loquendi habet quod sumatur pro individuo
rationalis naturae, ratione suae excellentiae.
Ad secundum dicendum quod, sicut nos dicimus in divinis pluraliter
tres personas et tres subsistentias, ita Graeci dicunt tres
hypostases. Sed quia nomen substantiae, quod secundum proprietatem
significationis respondet hypostasi, aequivocatur apud nos, cum
quandoque significet essentiam, quandoque hypostasim; ne possit esse
erroris occasio, maluerunt pro hypostasi transferre subsistentiam,
quam substantiam.
Ad tertium dicendum quod essentia proprie est id quod significatur per
definitionem. Definitio autem complectitur principia speciei, non
autem principia individualia. Unde in rebus compositis ex materia et
forma, essentia significat non solum formam, nec solum materiam, sed
compositum ex materia et forma communi, prout sunt principia speciei.
Sed compositum ex hac materia et ex hac forma, habet rationem
hypostasis et personae, anima enim et caro et os sunt de ratione
hominis, sed haec anima et haec caro et hoc os sunt de ratione huius
hominis. Et ideo hypostasis et persona addunt supra rationem essentiae
principia individualia; neque sunt idem cum essentia in compositis ex
materia et forma, ut supra dictum est, cum de simplicitate divina
ageretur.
Ad quartum dicendum quod Boetius dicit genera et species subsistere,
inquantum individuis aliquibus competit subsistere, ex eo quod sunt sub
generibus et speciebus in praedicamento substantiae comprehensis, non
quod ipsae species vel genera subsistant, nisi secundum opinionem
Platonis, qui posuit species rerum separatim subsistere a
singularibus. Substare vero competit eisdem individuis in ordine ad
accidentia, quae sunt praeter rationem generum et specierum.
Ad quintum dicendum quod individuum compositum ex materia et forma,
habet quod substet accidenti, ex proprietate materiae. Unde et
Boetius dicit, in libro de Trin., forma simplex subiectum esse non
potest. Sed quod per se subsistat, habet ex proprietate suae formae,
quae non advenit rei subsistenti, sed dat esse actuale materiae, ut
sic individuum subsistere possit. Propter hoc ergo hypostasim
attribuit materiae, et usiosim, sive subsistentiam, formae, quia
materia est principium substandi, et forma est principium subsistendi.
|
|