|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod nomen personae non sit
ponendum in divinis. Dicit enim Dionysius, in principio de Div.
Nom. universaliter non est audendum aliquid dicere nec cogitare de
supersubstantiali occulta divinitate, praeter ea quae divinitus nobis
ex sanctis eloquiis sunt expressa. Sed nomen personae non exprimitur
nobis in sacra Scriptura novi vel veteris testamenti. Ergo non est
nomine personae utendum in divinis.
2. Praeterea, Boetius dicit, in libro de Duab. Natur., nomen
personae videtur traductum ex his personis quae in comoediis
tragoediisque homines repraesentabant; persona enim dicta est a
personando, quia concavitate ipsa maior necesse est ut volvatur sonus.
Graeci vero has personas prosopa vocant, ab eo quod ponantur in
facie, atque ante oculos obtegant vultum. Sed hoc non potest
competere in divinis, nisi forte secundum metaphoram. Ergo nomen
personae non dicitur de Deo nisi metaphorice.
3. Praeterea, omnis persona est hypostasis. Sed nomen hypostasis
non videtur Deo competere, cum, secundum Boetium, significet id
quod subiicitur accidentibus, quae in Deo non sunt. Hieronymus etiam
dicit quod in hoc nomine hypostasis, venenum latet sub melle. Ergo
hoc nomen persona non est dicendum de Deo.
4. Praeterea, a quocumque removetur definitio, et definitum. Sed
definitio personae supra posita non videtur Deo competere. Tum quia
ratio importat discursivam cognitionem, quae non competit Deo, ut
supra ostensum est, et sic Deus non potest dici rationalis naturae.
Tum etiam quia Deus dici non potest individua substantia, cum
principium individuationis sit materia, Deus autem immaterialis est;
neque etiam accidentibus substat, ut substantia dici possit. Nomen
ergo personae Deo attribui non debet.
Sed contra est quod dicitur in symbolo Athanasii, alia est persona
patris, alia filii, alia spiritus sancti.
Respondeo dicendum quod persona significat id quod est perfectissimum
in tota natura, scilicet subsistens in rationali natura. Unde, cum
omne illud quod est perfectionis, Deo sit attribuendum, eo quod eius
essentia continet in se omnem perfectionem; conveniens est ut hoc nomen
persona de Deo dicatur. Non tamen eodem modo quo dicitur de
creaturis, sed excellentiori modo; sicut et alia nomina quae,
creaturis a nobis imposita, Deo attribuuntur; sicut supra ostensum
est, cum de divinis nominibus ageretur.
Ad primum ergo dicendum quod, licet nomen personae in Scriptura
veteris vel novi testamenti non inveniatur dictum de Deo, tamen id
quod nomen significat, multipliciter in sacra Scriptura invenitur
assertum de Deo; scilicet quod est maxime per se ens, et
perfectissime intelligens. Si autem oporteret de Deo dici solum
illa, secundum vocem, quae sacra Scriptura de Deo tradit,
sequeretur quod nunquam in alia lingua posset aliquis loqui de Deo,
nisi in illa in qua primo tradita est Scriptura veteris vel novi
testamenti. Ad inveniendum autem nova nomina, antiquam fidem de Deo
significantia, coegit necessitas disputandi cum haereticis. Nec haec
novitas vitanda est, cum non sit profana, utpote a Scripturarum sensu
non discordans, docet autem apostolus profanas vocum novitates vitare,
I ad Tim. ult.
Ad secundum dicendum quod, quamvis hoc nomen persona non conveniat
Deo quantum ad id a quo impositum est nomen, tamen quantum ad id ad
quod significandum imponitur, maxime Deo convenit. Quia enim in
comoediis et tragoediis repraesentabantur aliqui homines famosi,
impositum est hoc nomen persona ad significandum aliquos dignitatem
habentes. Unde consueverunt dici personae in Ecclesiis, quae habent
aliquam dignitatem. Propter quod quidam definiunt personam, dicentes
quod persona est hypostasis proprietate distincta ad dignitatem
pertinente. Et quia magnae dignitatis est in rationali natura
subsistere, ideo omne individuum rationalis naturae dicitur persona,
ut dictum est. Sed dignitas divinae naturae excedit omnem dignitatem,
et secundum hoc maxime competit Deo nomen personae.
Ad tertium dicendum quod nomen hypostasis non competit Deo quantum ad
id a quo est impositum nomen, cum non substet accidentibus, competit
autem ei quantum ad id, quod est impositum ad significandum rem
subsistentem. Hieronymus autem dicit sub hoc nomine venenum latere,
quia antequam significatio huius nominis esset plene nota apud
Latinos, haeretici per hoc nomen simplices decipiebant, ut
confiterentur plures essentias, sicut confitentur plures hypostases;
propter hoc quod nomen substantiae, cui respondet in Graeco nomen
hypostasis, communiter accipitur apud nos pro essentia.
Ad quartum dicendum quod Deus potest dici rationalis naturae,
secundum quod ratio non importat discursum, sed communiter
intellectualem naturam. Individuum autem Deo competere non potest
quantum ad hoc quod individuationis principium est materia, sed solum
secundum quod importat incommunicabilitatem. Substantia vero convenit
Deo, secundum quod significat existere per se. Quidam tamen dicunt
quod definitio superius a Boetio data, non est definitio personae
secundum quod personas in Deo dicimus. Propter quod Ricardus de
sancto Victore, corrigere volens hanc definitionem, dixit quod
persona, secundum quod de Deo dicitur, est divinae naturae
incommunicabilis existentia.
|
|