|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod hoc nomen persona non
significet relationem, sed substantiam, in divinis. Dicit enim
Augustinus, in VII de Trin., cum dicimus personam patris, non
aliud dicimus quam substantiam patris; ad se quippe dicitur persona,
non ad filium.
2. Praeterea, quid quaerit de essentia. Sed, sicut dicit
Augustinus in eodem loco, cum dicitur, tres sunt qui testimonium dant
in caelo, pater, verbum et spiritus sanctus; et quaeritur, quid
tres? Respondetur, tres personae. Ergo hoc nomen persona significat
essentiam.
3. Praeterea, secundum philosophum, IV Metaphys., id quod
significatur per nomen, est eius definitio. Sed definitio personae
est rationalis naturae individua substantia, ut dictum est. Ergo hoc
nomen persona significat substantiam.
4. Praeterea, persona in hominibus et Angelis non significat
relationem, sed aliquid absolutum. Si igitur in Deo significaret
relationem, diceretur aequivoce de Deo et hominibus et Angelis.
Sed contra est quod dicit Boetius, in libro de Trin., quod omne
nomen ad personas pertinens, relationem significat. Sed nullum nomen
magis pertinet ad personas, quam hoc nomen persona. Ergo hoc nomen
persona relationem significat.
Respondeo dicendum quod circa significationem huius nominis persona in
divinis, difficultatem ingerit quod pluraliter de tribus praedicatur,
praeter naturam essentialium nominum; neque etiam ad aliquid dicitur,
sicut nomina quae relationem significant. Unde quibusdam visum est
quod hoc nomen persona simpliciter, ex virtute vocabuli, essentiam
significet in divinis, sicut hoc nomen Deus, et hoc nomen sapiens,
sed propter instantiam haereticorum, est accommodatum, ex ordinatione
Concilii, ut possit poni pro relativis; et praecipue in plurali, vel
cum nomine partitivo, ut cum dicimus tres personas, vel alia est
persona patris, alia filii. In singulari vero potest sumi pro
absoluto, et pro relativo. Sed haec non videtur sufficiens ratio.
Quia si hoc nomen persona, ex vi suae significationis, non habet quod
significet nisi essentiam in divinis; ex hoc quod dictum est tres
personas, non fuisset haereticorum quietata calumnia, sed maioris
calumniae data esset eis occasio. Et ideo alii dixerunt quod hoc nomen
persona in divinis significat simul essentiam et relationem. Quorum
quidam dixerunt quod significat essentiam in recto, et relationem in
obliquo. Quia persona dicitur quasi per se una, unitas autem pertinet
ad essentiam. Quod autem dicitur per se, implicat relationem
oblique, intelligitur enim pater per se esse, quasi relatione
distinctus a filio. Quidam vero dixerunt e converso, quod significat
relationem in recto, et essentiam in obliquo, quia in definitione
personae, natura ponitur in obliquo. Et isti propinquius ad veritatem
accesserunt. Ad evidentiam igitur huius quaestionis, considerandum
est quod aliquid est de significatione minus communis, quod tamen non
est de significatione magis communis, rationale enim includitur in
significatione hominis, quod tamen non est de significatione animalis.
Unde aliud est quaerere de significatione animalis, et aliud est
quaerere de significatione animalis quod est homo. Similiter aliud est
quaerere de significatione huius nominis persona in communi, et aliud
de significatione personae divinae. Persona enim in communi significat
substantiam individuam rationalis naturae, ut dictum est. Individuum
autem est quod est in se indistinctum, ab aliis vero distinctum.
Persona igitur, in quacumque natura, significat id quod est
distinctum in natura illa sicut in humana natura significat has carnes
et haec ossa et hanc animam, quae sunt principia individuantia
hominem; quae quidem, licet non sint de significatione personae, sunt
tamen de significatione personae humanae. Distinctio autem in divinis
non fit nisi per relationes originis, ut dictum est supra. Relatio
autem in divinis non est sicut accidens inhaerens subiecto, sed est
ipsa divina essentia, unde est subsistens, sicut essentia divina
subsistit. Sicut ergo deitas est Deus, ita paternitas divina est
Deus pater, qui est persona divina. Persona igitur divina significat
relationem ut subsistentem. Et hoc est significare relationem per
modum substantiae quae est hypostasis subsistens in natura divina;
licet subsistens in natura divina non sit aliud quam natura divina. Et
secundum hoc, verum est quod hoc nomen persona significat relationem in
recto, et essentiam in obliquo, non tamen relationem inquantum est
relatio, sed inquantum significatur per modum hypostasis. Similiter
etiam significat essentiam in recto, et relationem in obliquo,
inquantum essentia idem est quod hypostasis; hypostasis autem
significatur in divinis ut relatione distincta; et sic relatio, per
modum relationis significata, cadit in ratione personae in obliquo.
Et secundum hoc etiam dici potest, quod haec significatio huius
nominis persona non erat percepta ante haereticorum calumniam, unde non
erat in usu hoc nomen persona, nisi sicut unum aliorum absolutorum.
Sed postmodum accommodatum est hoc nomen persona ad standum pro
relativo, ex congruentia suae significationis, ut scilicet hoc quod
stat pro relativo, non solum habeat ex usu, ut prima opinio dicebat,
sed etiam ex significatione sua.
Ad primum ergo dicendum quod hoc nomen persona dicitur ad se, non ad
alterum, quia significat relationem, non per modum relationis, sed
per modum substantiae quae est hypostasis. Et secundum hoc Augustinus
dicit quod significat essentiam, prout in Deo essentia est idem cum
hypostasi, quia in Deo non differt quod est et quo est.
Ad secundum dicendum quod quid quandoque quaerit de natura quam
significat definitio; ut cum quaeritur, quid est homo? Et
respondetur, animal rationale mortale. Quandoque vero quaerit
suppositum; ut cum quaeritur, quid natat in mari? Et respondetur,
piscis. Et sic quaerentibus quid tres? Responsum est, tres
personae.
Ad tertium dicendum quod in intellectu substantiae individuae, idest
distinctae vel incommunicabilis, intelligitur in divinis relatio, ut
dictum est.
Ad quartum dicendum quod diversa ratio minus communium non facit
aequivocationem in magis communi. Licet enim sit alia propria
definitio equi et asini, tamen univocantur in nomine animalis, quia
communis definitio animalis convenit utrique. Unde non sequitur quod,
licet in significatione personae divinae contineatur relatio, non autem
in significatione angelicae personae vel humanae, quod nomen personae
aequivoce dicatur. Licet nec etiam dicatur univoce, cum nihil univoce
de Deo dici possit et de creaturis, ut supra ostensum est.
|
|