|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Deus sit corpus.
Corpus enim est quod habet trinam dimensionem. Sed sacra Scriptura
attribuit Deo trinam dimensionem, dicitur enim Iob XI, excelsior
caelo est, et quid facies? Profundior Inferno, et unde cognosces?
Longior terra mensura eius, et latior mari. Ergo Deus est corpus.
2. Praeterea, omne figuratum est corpus, cum figura sit qualitas
circa quantitatem. Sed Deus videtur esse figuratus, cum scriptum sit
Gen. I, faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram,
figura enim imago dicitur, secundum illud Hebr. I, cum sit splendor
gloriae, et figura substantiae eius, idest imago. Ergo Deus est
corpus.
3. Praeterea, omne quod habet partes corporeas, est corpus. Sed
Scriptura attribuit Deo partes corporeas, dicitur enim Iob XL, si
habes brachium ut Deus; et in Psalmo, oculi domini super iustos;
et, dextera domini fecit virtutem. Ergo Deus est corpus.
4. Praeterea, situs non convenit nisi corpori. Sed ea quae ad
situm pertinent, in Scripturis dicuntur de Deo, dicitur enim Isaiae
VI, vidi dominum sedentem; et Isaiae III, stat ad iudicandum
dominus. Ergo Deus est corpus.
5. Praeterea, nihil potest esse terminus localis a quo vel ad quem,
nisi sit corpus vel aliquod corporeum. Sed Deus in Scriptura dicitur
esse terminus localis ut ad quem, secundum illud Psalmi, accedite ad
eum, et illuminamini; et ut a quo, secundum illud Hierem.
XVII, recedentes a te in terra scribentur. Ergo Deus est
corpus.
Sed contra est quod dicitur Ioan. IV, spiritus est Deus.
Respondeo dicendum absolute Deum non esse corpus. Quod tripliciter
ostendi potest. Primo quidem, quia nullum corpus movet non motum, ut
patet inducendo per singula. Ostensum est autem supra quod Deus est
primum movens immobile. Unde manifestum est quod Deus non est
corpus. Secundo, quia necesse est id quod est primum ens, esse in
actu, et nullo modo in potentia. Licet enim in uno et eodem quod exit
de potentia in actum, prius sit potentia quam actus tempore,
simpliciter tamen actus prior est potentia, quia quod est in potentia,
non reducitur in actum nisi per ens actu. Ostensum est autem supra
quod Deus est primum ens. Impossibile est igitur quod in Deo sit
aliquid in potentia. Omne autem corpus est in potentia, quia
continuum, inquantum huiusmodi, divisibile est in infinitum.
Impossibile est igitur Deum esse corpus. Tertio, quia Deus est id
quod est nobilissimum in entibus, ut ex dictis patet. Impossibile est
autem aliquod corpus esse nobilissimum in entibus. Quia corpus aut est
vivum, aut non vivum. Corpus autem vivum, manifestum est quod est
nobilius corpore non vivo. Corpus autem vivum non vivit inquantum
corpus, quia sic omne corpus viveret, oportet igitur quod vivat per
aliquid aliud, sicut corpus nostrum vivit per animam. Illud autem per
quod vivit corpus, est nobilius quam corpus. Impossibile est igitur
Deum esse corpus.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, sacra
Scriptura tradit nobis spiritualia et divina sub similitudinibus
corporalium. Unde, cum trinam dimensionem Deo attribuit, sub
similitudine quantitatis corporeae, quantitatem virtualem ipsius
designat, utpote per profunditatem, virtutem ad cognoscendum occulta;
per altitudinem, excellentiam virtutis super omnia; per longitudinem,
durationem sui esse; per latitudinem, affectum dilectionis ad omnia.
Vel, ut dicit Dionysius, cap. IX de Div. Nom., per
profunditatem Dei intelligitur incomprehensibilitas ipsius essentiae;
per longitudinem, processus virtutis eius, omnia penetrantis; per
latitudinem vero, superextensio eius ad omnia, inquantum scilicet sub
eius protectione omnia continentur.
Ad secundum dicendum quod homo dicitur esse ad imaginem Dei, non
secundum corpus, sed secundum id quo homo excellit alia animalia,
unde, Gen. I, postquam dictum est, faciamus hominem ad imaginem et
similitudinem nostram, subditur, ut praesit piscibus maris, et
cetera. Excellit autem homo omnia animalia quantum ad rationem et
intellectum. Unde secundum intellectum et rationem, quae sunt
incorporea, homo est ad imaginem Dei.
Ad tertium dicendum quod partes corporeae attribuuntur Deo in
Scripturis ratione suorum actuum, secundum quandam similitudinem.
Sicut actus oculi est videre, unde oculus de Deo dictus, significat
virtutem eius ad videndum modo intelligibili, non sensibili. Et
simile est de aliis partibus.
Ad quartum dicendum quod etiam ea quae ad situm pertinent, non
attribuuntur Deo nisi secundum quandam similitudinem, sicut dicitur
sedens, propter suam immobilitatem et auctoritatem; et stans, propter
suam fortitudinem ad debellandum omne quod adversatur.
Ad quintum dicendum quod ad Deum non acceditur passibus corporalibus,
cum ubique sit, sed affectibus mentis, et eodem modo ab eo receditur.
Et sic accessus et recessus, sub similitudine localis motus,
designant spiritualem affectum.
|
|