|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in Deo sit compositio
formae et materiae. Omne enim quod habet animam, est compositum ex
materia et forma, quia anima est forma corporis. Sed Scriptura
attribuit animam Deo, introducitur enim ad Hebr. X, ex persona
Dei, iustus autem meus ex fide vivit; quod si subtraxerit se, non
placebit animae meae. Ergo Deus est compositus ex materia et forma.
2. Praeterea, ira, gaudium, et huiusmodi, sunt passiones
coniuncti, ut dicitur I de anima. Sed huiusmodi attribuuntur Deo in
Scriptura dicitur enim in Psalmo, iratus est furore dominus in
populum suum. Ergo Deus ex materia et forma est compositus.
3. Praeterea, materia est principium individuationis. Sed Deus
videtur esse individuum, non enim de multis praedicatur. Ergo est
compositus ex materia et forma.
Sed contra, omne compositum ex materia et forma est corpus, quantitas
enim dimensiva est quae primo inhaeret materiae. Sed Deus non est
corpus, ut ostensum est. Ergo Deus non est compositus ex materia et
forma.
Respondeo dicendum quod impossibile est in Deo esse materiam. Primo
quidem, quia materia est id quod est in potentia. Ostensum est autem
quod Deus est purus actus, non habens aliquid de potentialitate.
Unde impossibile est quod Deus sit compositus ex materia et forma.
Secundo, quia omne compositum ex materia et forma est perfectum et
bonum per suam formam, unde oportet quod sit bonum per
participationem, secundum quod materia participat formam. Primum
autem quod est bonum et optimum, quod Deus est, non est bonum per
participationem, quia bonum per essentiam, prius est bono per
participationem. Unde impossibile est quod Deus sit compositus ex
materia et forma. Tertio, quia unumquodque agens agit per suam
formam, unde secundum quod aliquid se habet ad suam formam, sic se
habet ad hoc quod sit agens. Quod igitur primum est et per se agens,
oportet quod sit primo et per se forma. Deus autem est primum agens,
cum sit prima causa efficiens, ut ostensum est. Est igitur per
essentiam suam forma; et non compositus ex materia et forma.
Ad primum ergo dicendum quod anima attribuitur Deo per similitudinem
actus. Quod enim volumus aliquid nobis, ex anima nostra est, unde
illud dicitur esse placitum animae Dei, quod est placitum voluntati
ipsius.
Ad secundum dicendum quod ira et huiusmodi attribuuntur Deo secundum
similitudinem effectus, quia enim proprium est irati punire, ira eius
punitio metaphorice vocatur.
Ad tertium dicendum quod formae quae sunt receptibiles in materia
individuantur per materiam, quae non potest esse in alio, cum sit
primum subiectum substans, forma vero, quantum est de se, nisi
aliquid aliud impediat, recipi potest a pluribus. Sed illa forma quae
non est receptibilis in materia, sed est per se subsistens, ex hoc
ipso individuatur, quod non potest recipi in alio, et huiusmodi forma
est Deus. Unde non sequitur quod habeat materiam.
|
|