|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod in Deo non sit idem
essentia et esse. Si enim hoc sit, tunc ad esse divinum nihil
additur. Sed esse cui nulla fit additio, est esse commune quod de
omnibus praedicatur, sequitur ergo quod Deus sit ens commune
praedicabile de omnibus. Hoc autem est falsum, secundum illud Sap.
XIV, incommunicabile nomen lignis et lapidibus imposuerunt. Ergo
esse Dei non est eius essentia.
2. Praeterea, de Deo scire possumus an sit, ut supra dictum est.
Non autem possumus scire quid sit. Ergo non est idem esse Dei, et
quod quid est eius, sive quidditas vel natura.
Sed contra est quod Hilarius dicit in VII de Trin., esse non est
accidens in Deo, sed subsistens veritas. Id ergo quod subsistit in
Deo, est suum esse.
Respondeo dicendum quod Deus non solum est sua essentia, ut ostensum
est, sed etiam suum esse. Quod quidem multipliciter ostendi potest.
Primo quidem, quia quidquid est in aliquo quod est praeter essentiam
eius, oportet esse causatum vel a principiis essentiae, sicut
accidentia propria consequentia speciem, ut risibile consequitur
hominem et causatur ex principiis essentialibus speciei; vel ab aliquo
exteriori, sicut calor in aqua causatur ab igne. Si igitur ipsum esse
rei sit aliud ab eius essentia, necesse est quod esse illius rei vel
sit causatum ab aliquo exteriori, vel a principiis essentialibus
eiusdem rei. Impossibile est autem quod esse sit causatum tantum ex
principiis essentialibus rei, quia nulla res sufficit quod sit sibi
causa essendi, si habeat esse causatum. Oportet ergo quod illud cuius
esse est aliud ab essentia sua, habeat esse causatum ab alio. Hoc
autem non potest dici de Deo, quia Deum dicimus esse primam causam
efficientem. Impossibile est ergo quod in Deo sit aliud esse, et
aliud eius essentia. Secundo, quia esse est actualitas omnis formae
vel naturae, non enim bonitas vel humanitas significatur in actu, nisi
prout significamus eam esse. Oportet igitur quod ipsum esse comparetur
ad essentiam quae est aliud ab ipso, sicut actus ad potentiam. Cum
igitur in Deo nihil sit potentiale, ut ostensum est supra, sequitur
quod non sit aliud in eo essentia quam suum esse. Sua igitur essentia
est suum esse. Tertio, quia sicut illud quod habet ignem et non est
ignis, est ignitum per participationem, ita illud quod habet esse et
non est esse, est ens per participationem. Deus autem est sua
essentia, ut ostensum est. Si igitur non sit suum esse, erit ens per
participationem, et non per essentiam. Non ergo erit primum ens,
quod absurdum est dicere. Est igitur Deus suum esse, et non solum
sua essentia.
Ad primum ergo dicendum quod aliquid cui non fit additio potest
intelligi dupliciter. Uno modo, ut de ratione eius sit quod non fiat
ei additio; sicut de ratione animalis irrationalis est, ut sit sine
ratione. Alio modo intelligitur aliquid cui non fit additio, quia non
est de ratione eius quod sibi fiat additio, sicut animal commune est
sine ratione, quia non est de ratione animalis communis ut habeat
rationem; sed nec de ratione eius est ut careat ratione. Primo igitur
modo, esse sine additione, est esse divinum, secundo modo, esse sine
additione, est esse commune.
Ad secundum dicendum quod esse dupliciter dicitur, uno modo,
significat actum essendi; alio modo, significat compositionem
propositionis, quam anima adinvenit coniungens praedicatum subiecto.
Primo igitur modo accipiendo esse, non possumus scire esse Dei,
sicut nec eius essentiam, sed solum secundo modo. Scimus enim quod
haec propositio quam formamus de Deo, cum dicimus Deus est, vera
est. Et hoc scimus ex eius effectibus, ut supra dictum est.
|
|