|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod Deus sit in genere
aliquo. Substantia enim est ens per se subsistens. Hoc autem maxime
convenit Deo. Ergo Deus est in genere substantiae.
2. Praeterea, unumquodque mensuratur per aliquid sui generis; sicut
longitudines per longitudinem, et numeri per numerum. Sed Deus est
mensura omnium substantiarum, ut patet per Commentatorem, X
Metaphys. Ergo Deus est in genere substantiae.
Sed contra, genus est prius, secundum intellectum, eo quod in genere
continetur. Sed nihil est prius Deo, nec secundum rem, nec secundum
intellectum. Ergo Deus non est in aliquo genere.
Respondeo dicendum quod aliquid est in genere dupliciter. Uno modo
simpliciter et proprie; sicut species, quae sub genere continentur.
Alio modo, per reductionem, sicut principia et privationes, sicut
punctus et unitas reducuntur ad genus quantitatis, sicut principia;
caecitas autem, et omnis privatio, reducitur ad genus sui habitus.
Neutro autem modo Deus est in genere. Quod enim non possit esse
species alicuius generis, tripliciter ostendi potest. Primo quidem,
quia species constituitur ex genere et differentia. Semper autem id a
quo sumitur differentia constituens speciem, se habet ad illud unde
sumitur genus, sicut actus ad potentiam. Animal enim sumitur a natura
sensitiva per modum concretionis; hoc enim dicitur animal, quod
naturam sensitivam habet, rationale vero sumitur a natura
intellectiva, quia rationale est quod naturam intellectivam habet,
intellectivum autem comparatur ad sensitivum, sicut actus ad
potentiam. Et similiter manifestum est in aliis. Unde, cum in Deo
non adiungatur potentia actui, impossibile est quod sit in genere
tanquam species. Secundo, quia, cum esse Dei sit eius essentia, ut
ostensum est, si Deus esset in aliquo genere, oporteret quod genus
eius esset ens, nam genus significat essentiam rei, cum praedicetur in
eo quod quid est. Ostendit autem philosophus in III Metaphys.,
quod ens non potest esse genus alicuius, omne enim genus habet
differentias quae sunt extra essentiam generis; nulla autem differentia
posset inveniri, quae esset extra ens; quia non ens non potest esse
differentia. Unde relinquitur quod Deus non sit in genere. Tertio,
quia omnia quae sunt in genere uno, communicant in quidditate vel
essentia generis, quod praedicatur de eis in eo quod quid est.
Differunt autem secundum esse, non enim idem est esse hominis et
equi, nec huius hominis et illius hominis. Et sic oportet quod
quaecumque sunt in genere, differant in eis esse et quod quid est,
idest essentia. In Deo autem non differt, ut ostensum est. Unde
manifestum est quod Deus non est in genere sicut species. Et ex hoc
patet quod non habet genus, neque differentias; neque est definitio
ipsius; neque demonstratio, nisi per effectum, quia definitio est ex
genere et differentia, demonstrationis autem medium est definitio.
Quod autem Deus non sit in genere per reductionem ut principium,
manifestum est ex eo quod principium quod reducitur in aliquod genus,
non se extendit ultra genus illud, sicut punctum non est principium
nisi quantitatis continuae, et unitas quantitatis discretae. Deus
autem est principium totius esse, ut infra ostendetur. Unde non
continetur in aliquo genere sicut principium.
Ad primum ergo dicendum quod substantiae nomen non significat hoc solum
quod est per se esse, quia hoc quod est esse, non potest per se esse
genus, ut ostensum est. Sed significat essentiam cui competit sic
esse, idest per se esse, quod tamen esse non est ipsa eius essentia.
Et sic patet quod Deus non est in genere substantiae.
Ad secundum dicendum quod obiectio illa procedit de mensura
proportionata, hanc enim oportet esse homogeneam mensurato. Deus
autem non est mensura proportionata alicui. Dicitur tamen mensura
omnium, ex eo quod unumquodque tantum habet de esse, quantum ei
appropinquat.
|
|