|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod Deus non sit omnino
simplex. Ea enim quae sunt a Deo, imitantur ipsum, unde a primo
ente sunt omnia entia, et a primo bono sunt omnia bona. Sed in rebus
quae sunt a Deo, nihil est omnino simplex. Ergo Deus non est omnino
simplex.
2. Praeterea, omne quod est melius, Deo attribuendum est. Sed,
apud nos, composita sunt meliora simplicibus, sicut corpora mixta
elementis, et elementa suis partibus. Ergo non est dicendum quod
Deus sit omnino simplex.
Sed contra est quod Augustinus dicit, VI de Trin., quod Deus
vere et summe simplex est.
Respondeo dicendum quod Deum omnino esse simplicem, multipliciter
potest esse manifestum. Primo quidem per supradicta. Cum enim in
Deo non sit compositio, neque quantitativarum partium, quia corpus
non est; neque compositio formae et materiae, neque in eo sit aliud
natura et suppositum; neque aliud essentia et esse, neque in eo sit
compositio generis et differentiae; neque subiecti et accidentis,
manifestum est quod Deus nullo modo compositus est, sed est omnino
simplex. Secundo, quia omne compositum est posterius suis
componentibus, et dependens ex eis. Deus autem est primum ens, ut
supra ostensum est. Tertio, quia omne compositum causam habet, quae
enim secundum se diversa sunt, non conveniunt in aliquod unum nisi per
aliquam causam adunantem ipsa. Deus autem non habet causam, ut supra
ostensum est, cum sit prima causa efficiens. Quarto, quia in omni
composito oportet esse potentiam et actum, quod in Deo non est, quia
vel una partium est actus respectu alterius; vel saltem omnes partes
sunt sicut in potentia respectu totius. Quinto, quia omne compositum
est aliquid quod non convenit alicui suarum partium. Et quidem in
totis dissimilium partium, manifestum est, nulla enim partium hominis
est homo, neque aliqua partium pedis est pes. In totis vero similium
partium, licet aliquid quod dicitur de toto, dicatur de parte, sicut
pars aeris est aer, et aquae aqua; aliquid tamen dicitur de toto,
quod non convenit alicui partium, non enim si tota aqua est bicubita,
et pars eius. Sic igitur in omni composito est aliquid quod non est
ipsum. Hoc autem etsi possit dici de habente formam, quod scilicet
habeat aliquid quod non est ipsum (puta in albo est aliquid quod non
pertinet ad rationem albi), tamen in ipsa forma nihil est alienum.
Unde, cum Deus sit ipsa forma, vel potius ipsum esse, nullo modo
compositus esse potest. Et hanc rationem tangit Hilarius, VII de
Trin., dicens, Deus, qui virtus est, ex infirmis non continetur,
neque qui lux est, ex obscuris coaptatur.
Ad primum ergo dicendum quod ea quae sunt a Deo, imitantur Deum
sicut causata primam causam. Est autem hoc de ratione causati, quod
sit aliquo modo compositum, quia ad minus esse eius est aliud quam quod
quid est, ut infra patebit.
Ad secundum dicendum quod apud nos composita sunt meliora simplicibus,
quia perfectio bonitatis creaturae non invenitur in uno simplici, sed
in multis. Sed perfectio divinae bonitatis invenitur in uno simplici,
ut infra ostendetur.
|
|