|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod Deus in compositionem
aliorum veniat. Dicit enim Dionysius, IV cap. Cael. Hier.,
esse omnium est, quae super esse est deitas. Sed esse omnium intrat
compositionem uniuscuiusque. Ergo Deus in compositionem aliorum
venit.
2. Praeterea, Deus est forma, dicit enim Augustinus, in libro de
verbis domini, quod verbum Dei (quod est Deus) est forma quaedam
non formata. Sed forma est pars compositi. Ergo Deus est pars
alicuius compositi.
3. Praeterea, quaecumque sunt et nullo modo differunt, sunt idem.
Sed Deus et materia prima sunt, et nullo modo differunt. Ergo
penitus sunt idem. Sed materia prima intrat compositionem rerum.
Ergo et Deus. Probatio mediae, quaecumque differunt, aliquibus
differentiis differunt, et ita oportet ea esse composita; sed Deus et
materia prima sunt omnino simplicia; ergo nullo modo differunt.
1. Sed contra est quod dicit Dionysius, II cap. de Div.
Nom., quod neque tactus est eius (scilicet Dei), neque alia
quaedam ad partes commiscendi communio.
2. Praeterea, dicitur in libro de causis, quod causa prima regit
omnes res, praeterquam commisceatur eis.
Respondeo dicendum quod circa hoc fuerunt tres errores. Quidam enim
posuerunt quod Deus esset anima mundi, ut patet per Augustinum in
Lib. VII de civitate Dei, et ad hoc etiam reducitur, quod quidam
dixerunt Deum esse animam primi caeli. Alii autem dixerunt Deum esse
principium formale omnium rerum. Et haec dicitur fuisse opinio
Almarianorum. Sed tertius error fuit David de Dinando, qui
stultissime posuit Deum esse materiam primam. Omnia enim haec
manifestam continent falsitatem, neque est possibile Deum aliquo modo
in compositionem alicuius venire, nec sicut principium formale, nec
sicut principium materiale. Primo quidem, quia supra diximus Deum
esse primam causam efficientem. Causa autem efficiens cum forma rei
factae non incidit in idem numero, sed solum in idem specie, homo enim
generat hominem. Materia vero cum causa efficiente non incidit in idem
numero, nec in idem specie, quia hoc est in potentia, illud vero in
actu. Secundo, quia cum Deus sit prima causa efficiens, eius est
primo et per se agere. Quod autem venit in compositionem alicuius,
non est primo et per se agens, sed magis compositum, non enim manus
agit, sed homo per manum; et ignis calefacit per calorem. Unde Deus
non potest esse pars alicuius compositi. Tertio, quia nulla pars
compositi potest esse simpliciter prima in entibus; neque etiam materia
et forma, quae sunt primae partes compositorum. Nam materia est in
potentia, potentia autem est posterior actu simpliciter, ut ex dictis
patet. Forma autem quae est pars compositi, est forma participata,
sicut autem participans est posterius eo quod est per essentiam, ita et
ipsum participatum; sicut ignis in ignitis est posterior eo quod est
per essentiam. Ostensum est autem quod Deus est primum ens
simpliciter.
Ad primum ergo dicendum quod deitas dicitur esse omnium effective et
exemplariter, non autem per essentiam.
Ad secundum dicendum quod verbum est forma exemplaris, non autem forma
quae est pars compositi.
Ad tertium dicendum quod simplicia non differunt aliquibus aliis
differentiis, hoc enim compositorum est. Homo enim et equus differunt
rationali et irrationali differentiis, quae quidem differentiae non
differunt amplius ab invicem aliis differentiis. Unde, si fiat vis in
verbo, non proprie dicuntur differre, sed diversa esse, nam,
secundum philosophum X Metaphys., diversum absolute dicitur, sed
omne differens aliquo differt. Unde, si fiat vis in verbo, materia
prima et Deus non differunt, sed sunt diversa seipsis. Unde non
sequitur quod sint idem.
|
|