|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod non sit ponere plures
personas in divinis. Persona enim est rationalis naturae individua
substantia. Si ergo sunt plures personae in divinis, sequitur quod
sint plures substantiae, quod videtur haereticum.
2. Praeterea, pluralitas proprietatum absolutarum non facit
distinctionem personarum, neque in Deo neque in nobis, multo igitur
minus pluralitas relationum. Sed in Deo non est alia pluralitas nisi
relationum, ut supra dictum est. Ergo non potest dici quod in Deo
sint plures personae.
3. Praeterea, Boetius dicit, de Deo loquens, quod hoc vere unum
est, in quo nullus est numerus. Sed pluralitas importat numerum.
Ergo non sunt plures personae in divinis.
4. Praeterea, ubicumque est numerus, ibi est totum et pars. Si
igitur in Deo sit numerus personarum, erit in Deo ponere totum et
partem, quod simplicitati divinae repugnat.
Sed contra est quod dicit Athanasius, alia est persona patris, alia
filii, alia spiritus sancti. Ergo pater et filius et spiritus sanctus
sunt plures personae.
Respondeo dicendum quod plures esse personas in divinis, sequitur ex
praemissis. Ostensum est enim supra quod hoc nomen persona significat
in divinis relationem, ut rem subsistentem in natura divina. Supra
autem habitum est quod sunt plures relationes reales in divinis. Unde
sequitur quod sint plures res subsistentes in divina natura. Et hoc
est esse plures personas in divinis.
Ad primum ergo dicendum quod substantia non ponitur in definitione
personae secundum quod significat essentiam, sed secundum quod
significat suppositum, quod patet ex hoc quod additur individua. Ad
significandum autem substantiam sic dictam, habent Graeci nomen
hypostasis, unde sicut nos dicimus tres personas, ita ipsi dicunt tres
hypostases. Nos autem non consuevimus dicere tres substantias, ne
intelligerentur tres essentiae, propter nominis aequivocationem.
Ad secundum dicendum quod proprietates absolutae in divinis, ut
bonitas et sapientia, non opponuntur ad invicem, unde neque realiter
distinguuntur. Quamvis ergo eis conveniat subsistere, non tamen sunt
plures res subsistentes, quod est esse plures personas. Proprietates
autem absolutae in rebus creatis non subsistunt, licet realiter ab
invicem distinguantur, ut albedo et dulcedo. Sed proprietates
relativae in Deo et subsistunt, et realiter ab invicem distinguuntur,
ut supra dictum est. Unde pluralitas talium proprietatum sufficit ad
pluralitatem personarum in divinis.
Ad tertium dicendum quod a Deo, propter summam unitatem et
simplicitatem, excluditur omnis pluralitas absolute dictorum; non
autem pluralitas relationum. Quia relationes praedicantur de aliquo ut
ad alterum; et sic compositionem in ipso de quo dicuntur non
important, ut Boetius in eodem libro docet.
Ad quartum dicendum quod numerus est duplex, scilicet numerus simplex
vel absolutus, ut duo et tria et quatuor; et numerus qui est in rebus
numeratis, ut duo homines et duo equi. Si igitur in divinis
accipiatur numerus absolute sive abstracte, nihil prohibet in eo esse
totum et partem, et sic non est nisi in acceptione intellectus nostri;
non enim numerus absolutus a rebus numeratis est nisi in intellectu.
Si autem accipiamus numerum prout est in rebus numeratis, sic in rebus
quidem creatis, unum est pars duorum, et duo trium, ut unus homo
duorum, et duo trium, sed non est sic in Deo, quia tantus est pater
quanta tota Trinitas, ut infra patebit.
|
|