|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in Deo sint plures
personae quam tres. Pluralitas enim personarum in divinis est secundum
pluralitatem proprietatum relativarum, ut dictum est. Sed quatuor
sunt relationes in divinis, ut supra dictum est, scilicet paternitas,
filiatio, communis spiratio et processio. Ergo quatuor personae sunt
in divinis.
2. Praeterea, non plus differt natura a voluntate in Deo, quam
natura ab intellectu. Sed in divinis est alia persona quae procedit
per modum voluntatis, ut amor; et alia quae procedit per modum
naturae, ut filius. Ergo est etiam alia quae procedit per modum
intellectus, ut verbum; et alia quae procedit per modum naturae, ut
filius. Et sic iterum sequitur quod non sunt tantum tres personae in
divinis.
3. Praeterea, in rebus creatis quod excellentius est, plures habet
operationes intrinsecas, sicut homo supra alia animalia habet
intelligere et velle. Sed Deus in infinitum excedit omnem creaturam.
Ergo non solum est ibi persona procedens per modum voluntatis et per
modum intellectus, sed infinitis aliis modis. Ergo sunt infinitae
personae in divinis.
4. Praeterea, ex infinita bonitate patris est, quod infinite
seipsum communicet, producendo personam divinam. Sed etiam in spiritu
sancto est infinita bonitas. Ergo spiritus sanctus producit divinam
personam, et illa aliam, et sic in infinitum.
5. Praeterea, omne quod continetur sub determinato numero, est
mensuratum, numerus enim mensura quaedam est. Sed personae divinae
sunt immensae, ut patet per Athanasium, immensus pater, immensus
filius, immensus spiritus sanctus. Non ergo sub numero ternario
continentur.
Sed contra est quod dicitur I Ioan. ult., tres sunt qui
testimonium dant in caelo, pater, verbum et spiritus sanctus.
Quaerentibus autem, quid tres? Respondetur, tres personae, ut
Augustinus dicit, in VII de Trin. Sunt igitur tres personae
tantum in divinis.
Respondeo dicendum quod, secundum praemissa, necesse est ponere
tantum tres personas in divinis. Ostensum est enim quod plures
personae sunt plures relationes subsistentes, ab invicem realiter
distinctae. Realis autem distinctio inter relationes divinas non est
nisi in ratione oppositionis relativae. Ergo oportet duas relationes
oppositas ad duas personas pertinere, si quae autem relationes
oppositae non sunt, ad eandem personam necesse est eas pertinere.
Paternitas ergo et filiatio, cum sint oppositae relationes, ad duas
personas ex necessitate pertinent. Paternitas igitur subsistens est
persona patris, et filiatio subsistens est persona filii. Aliae autem
duae relationes ad neutram harum oppositionem habent, sed sibi invicem
opponuntur. Impossibile est igitur quod ambae uni personae
conveniant. Oportet ergo quod vel una earum conveniat utrique dictarum
personarum, aut quod una uni, et alia alii. Non autem potest esse
quod processio conveniat patri et filio, vel alteri eorum, quia sic
sequeretur quod processio intellectus, quae est generatio in divinis,
secundum quam accipitur paternitas et filiatio, prodiret ex processione
amoris, secundum quam accipitur spiratio et processio, si persona
generans et genita procederent a spirante, quod est contra praemissa.
Relinquitur ergo quod spiratio conveniat et personae patris et personae
filii, utpote nullam habens oppositionem relativam nec ad paternitatem
nec ad filiationem. Et per consequens oportet quod conveniat processio
alteri personae, quae dicitur persona spiritus sancti, quae per modum
amoris procedit, ut supra habitum est. Relinquitur ergo tantum tres
personas esse in divinis, scilicet patrem et filium et spiritum
sanctum.
Ad primum ergo dicendum quod, licet sint quatuor relationes in
divinis, tamen una earum, scilicet spiratio, non separatur a persona
patris et filii, sed convenit utrique. Et sic, licet sit relatio,
non tamen dicitur proprietas, quia non convenit uni tantum personae,
neque est relatio personalis, idest constituens personam. Sed hae
tres relationes, paternitas, filiatio et processio, dicuntur
proprietates personales, quasi personas constituentes, nam paternitas
est persona patris, filiatio persona filii, processio persona spiritus
sancti procedentis.
Ad secundum dicendum quod id quod procedit per modum intellectus, ut
verbum, procedit secundum rationem similitudinis, sicut etiam id quod
procedit per modum naturae, et ideo supra dictum est quod processio
verbi divini est ipsa generatio per modum naturae. Amor autem,
inquantum huiusmodi, non procedit ut similitudo illius a quo procedit
(licet in divinis amor sit coessentialis inquantum est divinus), et
ideo processio amoris non dicitur generatio in divinis.
Ad tertium dicendum quod homo, cum sit perfectior aliis animalibus,
habet plures operationes intrinsecas quam alia animalia, quia eius
perfectio est per modum compositionis. Unde in Angelis, qui sunt
perfectiores et simpliciores, sunt pauciores operationes intrinsecae
quam in homine, quia in eis non est imaginari, sentire, et
huiusmodi. Sed in Deo, secundum rem, non est nisi una operatio,
quae est sua essentia. Sed quomodo sunt duae processiones, supra
ostensum est.
Ad quartum dicendum quod ratio illa procederet, si spiritus sanctus
haberet aliam numero bonitatem a bonitate patris, oporteret enim quod,
sicut pater per suam bonitatem producit personam divinam, ita et
spiritus sanctus. Sed una et eadem bonitas patris est et spiritus
sancti. Neque etiam est distinctio nisi per relationes personarum.
Unde bonitas convenit spiritui sancto quasi habita ab alio, patri
autem, sicut a quo communicatur alteri. Oppositio autem relationis
non permittit ut cum relatione spiritus sancti sit relatio principii
respectu divinae personae, quia ipse procedit ab aliis personis quae in
divinis esse possunt.
Ad quintum dicendum quod numerus determinatus, si accipiatur numerus
simplex, qui est tantum in acceptione intellectus, per unum
mensuratur. Si vero accipiatur numerus rerum in divinis personis, sic
non competit ibi ratio mensurati, quia eadem est magnitudo trium
personarum, ut infra patebit; idem autem non mensuratur per idem.
|
|