|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod termini numerales ponant
aliquid in divinis. Unitas enim divina est eius essentia. Sed omnis
numerus est unitas repetita. Ergo omnis terminus numeralis in divinis
significat essentiam. Ergo ponit aliquid in Deo.
2. Praeterea, quidquid dicitur de Deo et creaturis, eminentius
convenit Deo quam creaturis. Sed termini numerales in creaturis
aliquid ponunt. Ergo multo magis in Deo.
3. Praeterea, si termini numerales non ponunt aliquid in divinis,
sed inducuntur ad removendum tantum, ut per pluralitatem removeatur
unitas, et per unitatem pluralitas; sequitur quod sit circulatio in
ratione, confundens intellectum et nihil certificans; quod est
inconveniens. Relinquitur ergo quod termini numerales aliquid ponunt
in divinis.
Sed contra est quod Hilarius dicit, in IV de Trin., sustulit
singularitatis ac solitudinis intelligentiam professio consortii, quod
est professio pluralitatis. Et Ambrosius dicit, in libro de fide cum
unum Deum dicimus, unitas pluralitatem excludit deorum, non
quantitatem in Deo ponimus. Ex quibus videtur quod huiusmodi nomina
sunt inducta in divinis ad removendum, non ad ponendum aliquid.
Respondeo dicendum quod Magister, in sententiis, ponit quod termini
numerales non ponunt aliquid in divinis, sed removent tantum. Alii
vero dicunt contrarium. Ad evidentiam igitur huius, considerandum est
quod omnis pluralitas consequitur aliquam divisionem. Est autem duplex
divisio. Una materialis, quae fit secundum divisionem continui, et
hanc consequitur numerus qui est species quantitatis. Unde talis
numerus non est nisi in rebus materialibus habentibus quantitatem.
Alia est divisio formalis, quae fit per oppositas vel diversas
formas, et hanc divisionem sequitur multitudo quae non est in aliquo
genere, sed est de transcendentibus, secundum quod ens dividitur per
unum et multa. Et talem multitudinem solam contingit esse in rebus
immaterialibus. Quidam igitur, non considerantes nisi multitudinem
quae est species quantitatis discretae, quia videbant quod quantitas
discreta non habet locum in divinis, posuerunt quod termini numerales
non ponunt aliquid in Deo, sed removent tantum. Alii vero, eandem
multitudinem considerantes, dixerunt quod, sicut scientia ponitur in
Deo secundum rationem propriam scientiae, non autem secundum rationem
sui generis, quia in Deo nulla est qualitas; ita numerus in Deo
ponitur secundum propriam rationem numeri, non autem secundum rationem
sui generis, quod est quantitas. Nos autem dicimus quod termini
numerales, secundum quod veniunt in praedicationem divinam, non
sumuntur a numero qui est species quantitatis; quia sic de Deo non
dicerentur nisi metaphorice, sicut et aliae proprietates corporalium,
sicut latitudo, longitudo, et similia, sed sumuntur a multitudine
secundum quod est transcendens. Multitudo autem sic accepta hoc modo
se habet ad multa de quibus praedicatur, sicut unum quod convertitur
cum ente ad ens. Huiusmodi autem unum, sicut supra dictum est, cum
de Dei unitate ageretur, non addit aliquid supra ens nisi negationem
divisionis tantum, unum enim significat ens indivisum. Et ideo de
quocumque dicatur unum, significatur illa res indivisa, sicut unum
dictum de homine, significat naturam vel substantiam hominis non
divisam. Et eadem ratione, cum dicuntur res multae, multitudo sic
accepta significat res illas cum indivisione circa unamquamque earum.
Numerus autem qui est species quantitatis, ponit quoddam accidens
additum supra ens, et similiter unum quod est principium numeri.
Termini ergo numerales significant in divinis illa de quibus dicuntur,
et super hoc nihil addunt nisi negationem, ut dictum est, et quantum
ad hoc, veritatem dixit Magister in sententiis. Ut, cum dicimus,
essentia est una, unum significat essentiam indivisam, cum dicimus,
persona est una, significat personam indivisam, cum dicimus, personae
sunt plures, significantur illae personae, et indivisio circa
unamquamque earum; quia de ratione multitudinis est, quod ex
unitatibus constet.
Ad primum ergo dicendum quod unum, cum sit de transcendentibus, est
communius quam substantia et quam relatio, et similiter multitudo.
Unde potest stare in divinis et pro substantia et pro relatione,
secundum quod competit his quibus adiungitur. Et tamen per huiusmodi
nomina, supra essentiam vel relationem, additur, ex eorum
significatione propria, negatio quaedam divisionis, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod multitudo quae ponit aliquid in rebus
creatis, est species quantitatis; quae non transumitur in divinam
praedicationem; sed tantum multitudo transcendens, quae non addit
supra ea de quibus dicitur, nisi indivisionem circa singula. Et talis
multitudo dicitur de Deo.
Ad tertium dicendum quod unum non est remotivum multitudinis, sed
divisionis, quae est prior, secundum rationem, quam unum vel
multitudo. Multitudo autem non removet unitatem, sed removet
divisionem circa unumquodque eorum ex quibus constat multitudo. Et
haec supra exposita sunt, cum de divina unitate ageretur. Sciendum
tamen est quod auctoritates in oppositum inductae, non probant
sufficienter propositum. Licet enim pluralitate excludatur solitudo,
et unitate deorum pluralitas, non tamen sequitur quod his nominibus hoc
solum significetur. Albedine enim excluditur nigredo, non tamen
nomine albedinis significatur sola nigredinis exclusio.
|
|