|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod hoc nomen persona non
possit esse commune tribus personis. Nihil enim est commune tribus
personis nisi essentia. Sed hoc nomen persona non significat essentiam
in recto. Ergo non est commune tribus.
2. Praeterea, commune opponitur incommunicabili. Sed de ratione
personae est quod sit incommunicabilis, ut patet ex definitione
Ricardi de s. Victore supra posita. Ergo hoc nomen persona non est
commune tribus.
3. Praeterea, si est commune tribus, aut ista communitas attenditur
secundum rem, aut secundum rationem. Sed non secundum rem, quia sic
tres personae essent una persona. Nec iterum secundum rationem
tantum, quia sic persona esset universale, in divinis autem non est
universale et particulare, neque genus neque species, ut supra
ostensum est. Non ergo hoc nomen persona est commune tribus.
Sed contra est quod dicit Augustinus, VII de Trin., quod cum
quaereretur, quid tres? Responsum est, tres personae; quia commune
est eis id quod est persona.
Respondeo dicendum quod ipse modus loquendi ostendit hoc nomen persona
tribus esse commune, cum dicimus tres personas, sicut cum dicimus tres
homines, ostendimus hominem esse commune tribus. Manifestum est autem
quod non est communitas rei, sicut una essentia communis est tribus,
quia sic sequeretur unam esse personam trium, sicut essentia est una.
Qualis autem sit communitas, investigantes diversimode locuti sunt.
Quidam enim dixerunt quod est communitas negationis; propter hoc,
quod in definitione personae ponitur incommunicabile. Quidam autem
dixerunt quod est communitas intentionis, eo quod in definitione
personae ponitur individuum; sicut si dicatur quod esse speciem est
commune equo et bovi. Sed utrumque horum excluditur per hoc, quod hoc
nomen persona non est nomen negationis neque intentionis, sed est nomen
rei. Et ideo dicendum est quod etiam in rebus humanis hoc nomen
persona est commune communitate rationis, non sicut genus vel species,
sed sicut individuum vagum. Nomina enim generum vel specierum, ut
homo vel animal, sunt imposita ad significandum ipsas naturas
communes; non autem intentiones naturarum communium, quae
significantur his nominibus genus vel species. Sed individuum vagum,
ut aliquis homo, significat naturam communem cum determinato modo
existendi qui competit singularibus, ut scilicet sit per se subsistens
distinctum ab aliis. Sed in nomine singularis designati, significatur
determinatum distinguens, sicut in nomine Socratis haec caro et hoc
os. Hoc tamen interest, quod aliquis homo significat naturam, vel
individuum ex parte naturae, cum modo existendi qui competit
singularibus, hoc autem nomen persona non est impositum ad
significandum individuum ex parte naturae, sed ad significandum rem
subsistentem in tali natura. Hoc autem est commune secundum rationem
omnibus personis divinis, ut unaquaeque earum subsistat in natura
divina distincta ab aliis. Et sic hoc nomen persona, secundum
rationem, est commune tribus personis divinis.
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit de communitate rei.
Ad secundum dicendum quod, licet persona sit incommunicabilis, tamen
ipse modus existendi incommunicabiliter, potest esse pluribus
communis.
Ad tertium dicendum quod, licet sit communitas rationis et non rei
tamen non sequitur quod in divinis sit universale et particulare, vel
genus vel species. Tum quia neque in rebus humanis communitas personae
est communitas generis vel speciei. Tum quia personae divinae habent
unum esse, genus autem et species, et quodlibet universale,
praedicatur de pluribus secundum esse differentibus.
|
|