|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod non sit Trinitas in
divinis. Omne enim nomen in divinis vel significat substantiam, vel
relationem. Sed hoc nomen Trinitas non significat substantiam,
praedicaretur enim de singulis personis. Neque significat relationem,
quia non dicitur secundum nomen ad aliud. Ergo nomine Trinitatis non
est utendum in divinis.
2. Praeterea, hoc nomen Trinitas videtur esse nomen collectivum,
cum significet multitudinem. Tale autem nomen non convenit in
divinis, cum unitas importata per nomen collectivum sit minima unitas,
in divinis autem est maxima unitas. Ergo hoc nomen Trinitas non
convenit in divinis.
3. Praeterea, omne trinum est triplex. Sed in Deo non est
triplicitas, cum triplicitas sit species inaequalitatis. Ergo nec
Trinitas.
4. Praeterea, quidquid est in Deo, est in unitate essentiae
divinae, quia Deus est sua essentia. Si igitur Trinitas est in
Deo, erit in unitate essentiae divinae. Et sic in Deo erunt tres
essentiales unitates, quod est haereticum.
5. Praeterea, in omnibus quae dicuntur de Deo, concretum
praedicatur de abstracto, deitas enim est Deus, et paternitas est
pater. Sed Trinitas non potest dici trina, quia sic essent novem res
in divinis, quod est erroneum. Ergo nomine Trinitatis non est
utendum in divinis.
Sed contra est quod Athanasius dicit, quod unitas in Trinitate, et
Trinitas in unitate veneranda sit.
Respondeo dicendum quod nomen Trinitatis in divinis significat
determinatum numerum personarum. Sicut igitur ponitur pluralitas
personarum in divinis, ita utendum est nomine Trinitatis, quia hoc
idem quod significat pluralitas indeterminate, significat hoc nomen
Trinitas determinate.
Ad primum ergo dicendum quod hoc nomen Trinitas, secundum etymologiam
vocabuli, videtur significare unam essentiam trium personarum,
secundum quod dicitur Trinitas quasi trium unitas. Sed secundum
proprietatem vocabuli, significat magis numerum personarum unius
essentiae. Et propter hoc non possumus dicere quod pater sit
Trinitas, quia non est tres personae. Non autem significat ipsas
relationes personarum, sed magis numerum personarum ad invicem
relatarum. Et inde est quod, secundum nomen, ad aliud non refertur.
Ad secundum dicendum quod nomen collectivum duo importat, scilicet
pluralitatem suppositorum, et unitatem quandam, scilicet ordinis
alicuius, populus enim est multitudo hominum sub aliquo ordine
comprehensorum. Quantum ergo ad primum, hoc nomen Trinitas convenit
cum nominibus collectivis, sed quantum ad secundum differt, quia in
divina Trinitate non solum est unitas ordinis, sed cum hoc est etiam
unitas essentiae.
Ad tertium dicendum quod Trinitas absolute dicitur, significat enim
numerum ternarium personarum. Sed triplicitas significat proportionem
inaequalitatis, est enim species proportionis inaequalis, sicut patet
per Boetium in arithmetica. Et ideo non est in Deo triplicitas, sed
Trinitas.
Ad quartum dicendum quod in Trinitate divina intelligitur et numerus,
et personae numeratae. Cum ergo dicimus Trinitatem in unitate, non
ponimus numerum in unitate essentiae, quasi sit ter una, sed personas
numeratas ponimus in unitate naturae, sicut supposita alicuius naturae
dicuntur esse in natura illa. E converso autem dicimus unitatem in
Trinitate, sicut natura dicitur esse in suis suppositis.
Ad quintum dicendum quod, cum dicitur, Trinitas est trina, ratione
numeri importati significatur multiplicatio eiusdem numeri in seipsum,
cum hoc quod dico trinum, importet distinctionem in suppositis illius
de quo dicitur. Et ideo non potest dici quod Trinitas sit trina,
quia sequeretur, si Trinitas esset trina, quod tria essent supposita
Trinitatis; sicut cum dicitur, Deus est trinus, sequitur quod sunt
tria supposita deitatis.
|
|