|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod filius non sit alius a
patre. Alius enim est relativum diversitatis substantiae. Si igitur
filius est alius a patre, videtur quod sit a patre diversus. Quod est
contra Augustinum, VII de Trin., ubi dicit quod, cum dicimus
tres personas, non diversitatem intelligere volumus.
2. Praeterea, quicumque sunt alii ab invicem, aliquo modo ab
invicem differunt. Si igitur filius est alius a patre, sequitur quod
sit differens a patre. Quod est contra Ambrosium, in I de fide,
ubi ait, pater et filius deitate unum sunt, nec est ibi substantiae
differentia, neque ulla diversitas.
3. Praeterea, ab alio alienum dicitur. Sed filius non est alienus
a patre, dicit enim Hilarius, in VII de Trin., quod in divinis
personis nihil est diversum, nihil alienum, nihil separabile. Ergo
filius non est alius a patre.
4. Praeterea, alius et aliud idem significant, sed sola generis
consignificatione differunt. Si ergo filius est alius a patre,
videtur sequi quod filius sit aliud a patre.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de fide ad Petrum,
una est enim essentia patris et filii et spiritus sancti, in qua non
est aliud pater, aliud filius, aliud spiritus sanctus; quamvis
personaliter sit alius pater, alius filius, alius spiritus sanctus.
Respondeo dicendum quod, quia ex verbis inordinate prolatis incurritur
haeresis, ut Hieronymus dicit, ideo cum de Trinitate loquimur, cum
cautela et modestia est agendum, quia, ut Augustinus dicit, in I de
Trin., nec periculosius alicubi erratur, nec laboriosius aliquid
quaeritur, nec fructuosius aliquid invenitur. Oportet autem in his
quae de Trinitate loquimur, duos errores oppositos cavere, temperate
inter utrumque procedentes, scilicet errorem Arii, qui posuit cum
Trinitate personarum Trinitatem substantiarum; et errorem Sabellii,
qui posuit cum unitate essentiae unitatem personae. Ad evitandum
igitur errorem Arii, vitare debemus in divinis nomen diversitatis et
differentiae, ne tollatur unitas essentiae, possumus autem uti nomine
distinctionis, propter oppositionem relativam. Unde sicubi in aliqua
Scriptura authentica diversitas vel differentia personarum invenitur,
sumitur diversitas vel differentia pro distinctione. Ne autem tollatur
simplicitas divinae essentiae, vitandum est nomen separationis et
divisionis, quae est totius in partes. Ne autem tollatur aequalitas,
vitandum est nomen disparitatis. Ne vero tollatur similitudo,
vitandum est nomen alieni et discrepantis, dicit enim Ambrosius, in
libro de fide, quod in patre et filio non est discrepans, sed una
divinitas, et secundum Hilarium, ut dictum est, in divinis nihil est
alienum, nihil separabile. Ad vitandum vero errorem Sabellii,
vitare debemus singularitatem, ne tollatur communicabilitas essentiae
divinae, unde Hilarius dicit, VII de Trin., patrem et filium
singularem Deum praedicare, sacrilegum est. Debemus etiam vitare
nomen unici, ne tollatur numerus personarum, unde Hilarius in eodem
libro dicit quod a Deo excluditur singularis atque unici
intelligentia. Dicimus tamen unicum filium, quia non sunt plures
filii in divinis. Neque tamen dicimus unicum Deum, quia pluribus
deitas est communis vitamus etiam nomen confusi, ne tollatur ordo
naturae a personis, unde Ambrosius dicit, I de fide, neque confusum
est quod unum est, neque multiplex esse potest quod indifferens est.
Vitandum est etiam nomen solitarii, ne tollatur consortium trium
personarum, dicit enim Hilarius, in IV de Trin., nobis neque
solitarius, neque diversus Deus est confitendus. Hoc autem nomen
alius, masculine sumptum, non importat nisi distinctionem suppositi.
Unde convenienter dicere possumus quod filius est alius a patre, quia
scilicet est aliud suppositum divinae naturae, sicut est alia persona,
et alia hypostasis.
Ad primum ergo dicendum quod alius, quia est sicut quoddam particulare
nomen, tenet se ex parte suppositi, unde ad eius rationem sufficit
distinctio substantiae quae est hypostasis vel persona. Sed diversitas
requirit distinctionem substantiae quae est essentia. Et ideo non
possumus dicere quod filius sit diversus a patre, licet sit alius.
Ad secundum dicendum quod differentia importat distinctionem formae.
Est autem tantum una forma in divinis, ut patet per id quod dicitur
Philip. II, qui cum in forma Dei esset. Et ideo nomen
differentis non proprie competit in divinis, ut patet per auctoritatem
inductam. Utitur tamen Damascenus nomine differentiae in divinis
personis, secundum quod proprietas relativa significatur per modum
formae, unde dicit quod non differunt ab invicem hypostases secundum
substantiam, sed secundum determinatas proprietates. Sed differentia
sumitur pro distinctione, ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod alienum est quod est extraneum et dissimile.
Sed hoc non importatur cum dicitur alius. Et ideo dicimus filium
alium a patre, licet non dicamus alienum.
Ad quartum dicendum quod neutrum genus est informe, masculinum autem
est formatum et distinctum, et similiter femininum. Et ideo
convenienter per neutrum genus significatur essentia communis, per
masculinum autem et femininum, aliquod suppositum determinatum in
communi natura. Unde etiam in rebus humanis, si quaeratur, quis est
iste? Respondetur, Socrates, quod nomen est suppositi, si autem
quaeratur, quid est iste? Respondetur, animal rationale et mortale.
Et ideo, quia in divinis distinctio est secundum personas, non autem
secundum essentiam, dicimus quod pater est alius a filio, sed non
aliud, et e converso dicimus quod sunt unum, sed non unus.
|
|