|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod dictio exclusiva solus
non sit addenda termino essentiali in divinis. Quia secundum
philosophum, in II Elench., solus est qui cum alio non est. Sed
Deus est cum Angelis et sanctis animabus. Ergo non possumus dicere
Deum solum.
2. Praeterea, quidquid adiungitur termino essentiali in divinis,
potest praedicari de qualibet persona per se, et de omnibus simul,
quia enim convenienter dicitur sapiens Deus, possumus dicere, pater
est sapiens Deus, et Trinitas est sapiens Deus. Sed Augustinus,
in VI de Trin., dicit, consideranda est illa sententia, qua
dicitur non esse patrem verum Deum solum. Ergo non potest dici solus
Deus.
3. Praeterea, si haec dictio solus adiungitur termino essentiali,
aut hoc erit respectu praedicati personalis, aut respectu praedicati
essentialis. Sed non respectu praedicati personalis, quia haec est
falsa, solus Deus est pater, cum etiam homo sit pater. Neque etiam
respectu praedicati essentialis. Quia si haec esset vera, solus Deus
creat, videtur sequi quod haec esset vera, solus pater creat, quia
quidquid dicitur de Deo, potest dici de patre. Haec autem est
falsa, quia etiam filius est creator. Non ergo haec dictio solus
potest in divinis adiungi termino essentiali.
Sed contra est quod dicitur I ad Tim. I, regi saeculorum
immortali, invisibili, soli Deo.
Respondeo dicendum quod haec dictio solus potest accipi ut
categorematica vel syncategorematica. Dicitur autem dictio
categorematica, quae absolute ponit rem significatam circa aliquod
suppositum; ut albus circa hominem, cum dicitur homo albus. Si ergo
sic accipiatur haec dictio solus, nullo modo potest adiungi alicui
termino in divinis, quia poneret solitudinem circa terminum cui
adiungeretur, et sic sequeretur Deum esse solitarium; quod est contra
praedicta. Dictio vero syncategorematica dicitur, quae importat
ordinem praedicati ad subiectum, sicut haec dictio omnis, vel nullus.
Et similiter haec dictio solus, quia excludit omne aliud suppositum a
consortio praedicati. Sicut, cum dicitur, solus Socrates scribit,
non datur intelligi quod Socrates sit solitarius; sed quod nullus sit
ei consors in scribendo, quamvis cum eo multis existentibus. Et per
hunc modum nihil prohibet hanc dictionem solus adiungere alicui
essentiali termino in divinis, inquantum excluduntur omnia alia a Deo
a consortio praedicati, ut si dicamus, solus Deus est aeternus, quia
nihil praeter Deum est aeternum.
Ad primum ergo dicendum quod, licet Angeli et animae sanctae semper
sint cum Deo, tamen, si non esset pluralitas personarum in divinis,
sequeretur, quod Deus esset solus vel solitarius. Non enim tollitur
solitudo per associationem alicuius quod est extraneae naturae, dicitur
enim aliquis solus esse in horto, quamvis sint ibi multae plantae et
animalia. Et similiter diceretur Deus esse solus vel solitarius,
Angelis et hominibus cum eo existentibus, si non essent in divinis
personae plures. Consociatio igitur Angelorum et animarum non
excludit solitudinem absolutam a divinis, et multo minus solitudinem
respectivam, per comparationem ad aliquod praedicatum.
Ad secundum dicendum quod haec dictio solus, proprie loquendo, non
ponitur ex parte praedicati, quod sumitur formaliter, respicit enim
suppositum, inquantum excludit aliud suppositum ab eo cui adiungitur.
Sed hoc adverbium tantum, cum sit exclusivum, potest poni ex parte
subiecti, et ex parte praedicati, possumus enim dicere, tantum
Socrates currit, idest nullus alius; et, Socrates currit tantum,
idest nihil aliud facit. Unde non proprie dici potest, pater est
solus Deus, vel, Trinitas est solus Deus, nisi forte ex parte
praedicati intelligatur aliqua implicatio, ut dicatur, Trinitas est
Deus qui est solus Deus. Et secundum hoc etiam posset esse vera
ista, pater est Deus qui est solus Deus, si relativum referret
praedicatum, et non suppositum. Augustinus autem, cum dicit patrem
non esse solum Deum, sed Trinitatem esse solum Deum, loquitur
expositive, ac si diceret, cum dicitur, regi saeculorum,
invisibili, soli Deo, non est exponendum de persona patris, sed de
sola Trinitate.
Ad tertium dicendum quod utroque modo potest haec dictio solus adiungi
termino essentiali. Haec enim propositio, solus Deus est pater, est
duplex. Quia ly pater potest praedicare personam patris, et sic est
vera, non enim homo est illa persona. Vel potest praedicare
relationem tantum, et sic est falsa, quia relatio paternitatis etiam
in aliis invenitur, licet non univoce. Similiter haec est vera,
solus Deus creat. Nec tamen sequitur, ergo solus pater, quia, ut
sophistae dicunt, dictio exclusiva immobilitat terminum cui
adiungitur, ut non possit fieri sub eo descensus pro aliquo
suppositorum; non enim sequitur, solus homo est animal rationale
mortale, ergo solus Socrates.
|
|