|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod dictio exclusiva possit
adiungi termino personali, etiam si praedicatum sit commune. Dicit
enim dominus, ad patrem loquens, Ioan. XVII, ut cognoscant te,
solum Deum verum. Ergo solus pater est Deus verus.
2. Praeterea, Matth. XI dicitur, nemo novit filium nisi pater;
quod idem significat ac si diceretur, solus pater novit filium. Sed
nosse filium est commune. Ergo idem quod prius.
3. Praeterea, dictio exclusiva non excludit illud quod est de
intellectu termini cui adiungitur, unde non excludit partem, neque
universale, non enim sequitur, solus Socrates est albus, ergo manus
eius non est alba; vel, ergo homo non est albus. Sed una persona est
in intellectu alterius, sicut pater in intellectu filii, et e
converso. Non ergo per hoc quod dicitur, solus pater est Deus,
excluditur filius vel spiritus sanctus. Et sic videtur haec locutio
esse vera.
4. Praeterea, ab Ecclesia cantatur, tu solus altissimus, Iesu
Christe.
Sed contra, haec locutio, solus pater est Deus, habet duas
expositivas, scilicet, pater est Deus, et, nullus alius a patre est
Deus. Sed haec secunda est falsa, quia filius alius est a patre,
qui est Deus. Ergo et haec est falsa, solus pater est Deus. Et
sic de similibus.
Respondeo dicendum quod, cum dicimus, solus pater est Deus, haec
propositio potest habere multiplicem intellectum. Si enim solus ponat
solitudinem circa patrem, sic est falsa, secundum quod sumitur
categorematice. Secundum vero quod sumitur syncategorematice, sic
iterum potest intelligi multipliciter. Quia si excludat a forma
subiecti, sic est vera, ut sit sensus, solus pater est Deus,
idest, ille cum quo nullus alius est pater, est Deus. Et hoc modo
exponit Augustinus, in VI de Trin., cum dicit, solum patrem
dicimus, non quia separatur a filio vel spiritu sancto; sed hoc
dicentes, significamus quod illi simul cum eo non sunt pater. Sed hic
sensus non habetur ex consueto modo loquendi, nisi intellecta aliqua
implicatione, ut si dicatur, ille qui solus dicitur pater, est
Deus. Secundum vero proprium sensum, excludit a consortio
praedicati. Et sic haec propositio est falsa, si excludit alium
masculine, est autem vera, si excludit aliud neutraliter tantum, quia
filius est alius a patre, non tamen aliud; similiter et spiritus
sanctus. Sed quia haec dictio solus respicit proprie subiectum, ut
dictum est, magis se habet ad excludendum alium quam aliud. Unde non
est extendenda talis locutio; sed pie exponenda, sicubi inveniatur in
authentica Scriptura.
Ad primum ergo dicendum quod, cum dicimus, te solum Deum verum, non
intelligitur de persona patris, sed de tota Trinitate, ut Augustinus
exponit. Vel, si intelligatur de persona patris, non excluduntur
aliae personae, propter essentiae unitatem, prout ly solus excludit
tantum aliud, ut dictum est.
Et similiter dicendum est ad secundum. Cum enim aliquid essentiale
dicitur de patre, non excluditur filius vel spiritus sanctus, propter
essentiae unitatem. Tamen sciendum est quod in auctoritate praedicta,
haec dictio nemo non idem est quod nullus homo, quod videtur
significare vocabulum (non enim posset excipi persona patris), sed
sumitur, secundum usum loquendi, distributive pro quacumque rationali
natura.
Ad tertium dicendum quod dictio exclusiva non excludit illa quae sunt
de intellectu termini cui adiungitur, si non differunt secundum
suppositum, ut pars et universale. Sed filius differt supposito a
patre, et ideo non est similis ratio.
Ad quartum dicendum quod non dicimus absolute quod solus filius sit
altissimus, sed quod solus sit altissimus cum spiritu sancto, in
gloria Dei patris.
|
|