|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Trinitas divinarum
personarum possit per naturalem rationem cognosci. Philosophi enim non
devenerunt in Dei cognitionem nisi per rationem naturalem, inveniuntur
autem a philosophis multa dicta de Trinitate personarum. Dicit enim
Aristoteles, in I de caelo et mundo, per hunc numerum, scilicet
ternarium, adhibuimus nos ipsos magnificare Deum unum, eminentem
proprietatibus eorum quae sunt creata. Augustinus etiam dicit, VII
Confes., ibi legi, scilicet in libris Platonicorum, non quidem his
verbis, sed hoc idem omnino, multis et multiplicibus suaderi
rationibus, quod in principio erat verbum, et verbum erat apud Deum,
et Deus erat verbum, et huiusmodi quae ibi sequuntur, in quibus
verbis distinctio divinarum personarum traditur. Dicitur etiam in
Glossa Rom. I, et Exod. VIII, quod magi Pharaonis
defecerunt in tertio signo, idest in notitia tertiae personae,
scilicet spiritus sancti, et sic ad minus duas cognoverunt.
Trismegistus etiam dixit, monas genuit monadem, et in se suum
reflexit ardorem, per quod videtur generatio filii, et spiritus sancti
processio intimari. Cognitio ergo divinarum personarum potest per
rationem naturalem haberi.
2. Praeterea, Ricardus de sancto Victore dicit, in libro de
Trin., credo sine dubio quod ad quamcumque explanationem veritatis,
non modo probabilia, imo etiam necessaria argumenta non desint. Unde
etiam ad probandum Trinitatem personarum, aliqui induxerunt rationem
ex infinitate bonitatis divinae, quae seipsam infinite communicat in
processione divinarum personarum. Quidam vero per hoc, quod nullius
boni sine consortio potest esse iucunda possessio. Augustinus vero
procedit ad manifestandum Trinitatem personarum, ex processione verbi
et amoris in mente nostra, quam viam supra secuti sumus. Ergo per
rationem naturalem potest cognosci Trinitas personarum.
3. Praeterea, superfluum videtur homini tradere quod humana ratione
cognosci non potest. Sed non est dicendum quod traditio divina de
cognitione Trinitatis sit superflua. Ergo Trinitas personarum
ratione humana cognosci potest.
Sed contra est quod Hilarius dicit, in libro II de Trin., non
putet homo sua intelligentia generationis sacramentum posse consequi.
Ambrosius etiam dicit, impossibile est generationis scire secretum,
mens deficit, vox silet. Sed per originem generationis et
processionis distinguitur Trinitas in personis divinis, ut ex supra
dictis patet. Cum ergo illud homo non possit scire et intelligentia
consequi, ad quod ratio necessaria haberi non potest, sequitur quod
Trinitas personarum per rationem cognosci non possit.
Respondeo dicendum quod impossibile est per rationem naturalem ad
cognitionem Trinitatis divinarum personarum pervenire. Ostensum est
enim supra quod homo per rationem naturalem in cognitionem Dei
pervenire non potest nisi ex creaturis. Creaturae autem ducunt in Dei
cognitionem, sicut effectus in causam. Hoc igitur solum ratione
naturali de Deo cognosci potest, quod competere ei necesse est
secundum quod est omnium entium principium, et hoc fundamento usi sumus
supra in consideratione Dei. Virtus autem creativa Dei est communis
toti Trinitati, unde pertinet ad unitatem essentiae, non ad
distinctionem personarum. Per rationem igitur naturalem cognosci
possunt de Deo ea quae pertinent ad unitatem essentiae, non autem ea
quae pertinent ad distinctionem personarum. Qui autem probare nititur
Trinitatem personarum naturali ratione, fidei dupliciter derogat.
Primo quidem, quantum ad dignitatem ipsius fidei, quae est ut sit de
rebus invisibilibus, quae rationem humanam excedunt. Unde apostolus
dicit, ad Heb. XI, quod fides est de non apparentibus. Et
apostolus dicit, I Cor. II, sapientiam loquimur inter perfectos,
sapientiam vero non huius saeculi, neque principum huius saeculi; sed
loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est. Secundo,
quantum ad utilitatem trahendi alios ad fidem. Cum enim aliquis ad
probandam fidem inducit rationes quae non sunt cogentes, cedit in
irrisionem infidelium, credunt enim quod huiusmodi rationibus
innitamur, et propter eas credamus. Quae igitur fidei sunt, non sunt
tentanda probare nisi per auctoritates, his qui auctoritates
suscipiunt. Apud alios vero, sufficit defendere non esse impossibile
quod praedicat fides. Unde Dionysius dicit, II cap. de Div.
Nom., si aliquis est qui totaliter eloquiis resistit, longe erit a
nostra philosophia; si autem ad veritatem eloquiorum, scilicet
sacrorum, respicit, hoc et nos canone utimur.
Ad primum ergo dicendum quod philosophi non cognoverunt mysterium
Trinitatis divinarum personarum per propria, quae sunt paternitas,
filiatio et processio; secundum illud apostoli, I ad Cor. II,
loquimur Dei sapientiam, quam nemo principum huius saeculi cognovit,
idest philosophorum, secundum Glossam. Cognoverunt tamen quaedam
essentialia attributa quae appropriantur personis, sicut potentia
patri, sapientia filio, bonitas spiritui sancto, ut infra patebit.
Quod ergo Aristoteles dicit, per hunc numerum adhibuimus nos ipsos
etc., non est sic intelligendum, quod ipse poneret ternarium numerum
in divinis, sed vult dicere quod antiqui utebantur ternario numero in
sacrificiis et orationibus, propter quandam ternarii numeri
perfectionem. In libris etiam Platonicorum invenitur in principio
erat verum, non secundum quod verbum significat personam genitam in
divinis, sed secundum quod per verbum intelligitur ratio idealis, per
quam Deus omnia condidit, quae filio appropriatur. Et licet
appropriata tribus personis cognoscerent, dicuntur tamen in tertio
signo defecisse, idest in cognitione tertiae personae, quia a
bonitate, quae spiritui sancto appropriatur, deviaverunt, dum
cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt, ut dicitur Rom.
I. Vel, quia ponebant Platonici unum primum ens, quod etiam
dicebant esse patrem totius universitatis rerum, consequenter ponebant
aliam substantiam sub eo, quam vocabant mentem vel paternum
intellectum, in qua erant rationes omnium rerum, sicut Macrobius
recitat super somnium Scipionis, non autem ponebant aliquam
substantiam tertiam separatam, quae videretur spiritui sancto
respondere. Sic autem nos non ponimus patrem et filium, secundum
substantiam differentes, sed hoc fuit error Origenis et Arii.
Sequentium in hoc Platonicos. Quod vero Trismegistus dixit, monas
monadem genuit, et in se suum reflexit ardorem, non est referendum ad
generationem filii vel processionem spiritus sancti, sed ad
productionem mundi, nam unus Deus produxit unum mundum propter sui
ipsius amorem.
Ad secundum dicendum quod ad aliquam rem dupliciter inducitur ratio.
Uno modo, ad probandum sufficienter aliquam radicem, sicut in
scientia naturali inducitur ratio sufficiens ad probandum quod motus
caeli semper sit uniformis velocitatis. Alio modo inducitur ratio,
non quae sufficienter probet radicem, sed quae radici iam positae
ostendat congruere consequentes effectus, sicut in astrologia ponitur
ratio excentricorum et epicyclorum ex hoc quod, hac positione facta,
possunt salvari apparentia sensibilia circa motus caelestes, non tamen
ratio haec est sufficienter probans, quia etiam forte alia positione
facta salvari possent. Primo ergo modo potest induci ratio ad
probandum Deum esse unum, et similia. Sed secundo modo se habet
ratio quae inducitur ad manifestationem Trinitatis, quia scilicet,
Trinitate posita, congruunt huiusmodi rationes; non tamen ita quod
per has rationes sufficienter probetur Trinitas personarum. Et hoc
patet per singula. Bonitas enim infinita Dei manifestatur etiam in
productione creaturarum, quia infinitae virtutis est ex nihilo
producere. Non enim oportet, si infinita bonitate se communicat,
quod aliquid infinitum a Deo procedat, sed secundum modum suum
recipiat divinam bonitatem. Similiter etiam quod dicitur, quod sine
consortio non potest esse iucunda possessio alicuius boni, locum habet
quando in una persona non invenitur perfecta bonitas; unde indiget, ad
plenam iucunditatis bonitatem, bono alicuius alterius consociati sibi.
Similitudo autem intellectus nostri non sufficienter probat aliquid de
Deo, propter hoc quod intellectus non univoce invenitur in Deo et in
nobis. Et inde est quod Augustinus, super Ioan., dicit quod per
fidem venitur ad cognitionem, et non e converso.
Ad tertium dicendum quod cognitio divinarum personarum fuit necessaria
nobis dupliciter. Uno modo, ad recte sentiendum de creatione rerum.
Per hoc enim quod dicimus Deum omnia fecisse verbo suo, excluditur
error ponentium Deum produxisse res ex necessitate naturae. Per hoc
autem quod ponimus in eo processionem amoris, ostenditur quod Deus non
propter aliquam indigentiam creaturas produxit, neque propter aliquam
aliam causam extrinsecam; sed propter amorem suae bonitatis. Unde et
Moyses, postquam dixerat, in principio creavit Deus caelum et
terram, subdit, dixit Deus, fiat lux, ad manifestationem divini
verbi; et postea dixit, vidit Deus lucem, quod esset bona, ad
ostendendum approbationem divini amoris; et similiter in aliis
operibus. Alio modo, et principalius, ad recte sentiendum de salute
generis humani, quae perficitur per filium incarnatum, et per donum
spiritus sancti.
|
|