|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non sint ponendae
notiones in divinis. Dicit enim Dionysius, in I cap. de Div.
Nom., quod non est audendum dicere aliquid de Deo, praeter ea quae
nobis ex sacris eloquiis sunt expressa. Sed de notionibus nulla fit
mentio in eloquiis sacrae Scripturae. Ergo non sunt ponendae notiones
in divinis.
2. Praeterea, quidquid ponitur in divinis, aut pertinet ad unitatem
essentiae, aut ad Trinitatem personarum. Sed notiones non pertinent
ad unitatem essentiae, nec ad Trinitatem personarum. De notionibus
enim neque praedicantur ea quae sunt essentiae, non enim dicimus quod
paternitas sit sapiens vel creet, neque etiam ea quae sunt personae;
non enim dicimus quod paternitas generet et filiatio generetur. Ergo
non sunt ponendae notiones in divinis.
3. Praeterea, in simplicibus non sunt ponenda aliqua abstracta,
quae sint principia cognoscendi, quia cognoscuntur seipsis. Sed
divinae personae sunt simplicissimae. Ergo non sunt ponendae in
divinis personis notiones.
Sed contra est quod dicit Ioannes Damascenus, differentiam
hypostaseon, idest personarum, in tribus proprietatibus, idest
paternali et filiali et processionali, recognoscimus. Sunt ergo
ponendae proprietates et notiones in divinis.
Respondeo dicendum quod Praepositivus, attendens simplicitatem
personarum, dixit non esse ponendas proprietates et notiones in
divinis, et sicubi inveniantur, exponit abstractum pro concreto,
sicut enim consuevimus dicere, rogo benignitatem tuam, idest te
benignum, ita cum dicitur in divinis paternitas, intelligitur Deus
pater. Sed, sicut ostensum est supra, divinae simplicitati non
praeiudicat quod in divinis utamur nominibus concretis et abstractis.
Quia secundum quod intelligimus, sic nominamus. Intellectus autem
noster non potest pertingere ad ipsam simplicitatem divinam, secundum
quod in se est consideranda, et ideo secundum modum suum divina
apprehendit et nominat, idest secundum quod invenitur in rebus
sensibilibus, a quibus cognitionem accipit. In quibus, ad
significandum simplices formas, nominibus abstractis utimur, ad
significandum vero res subsistentes, utimur nominibus concretis. Unde
et divina, sicut supra dictum est, ratione simplicitatis, per nomina
abstracta significamus, ratione vero subsistentiae et complementi, per
nomina concreta. Oportet autem non solum nomina essentialia in
abstracto et in concreto significare, ut cum dicimus deitatem et
Deum, vel sapientiam et sapientem; sed etiam personalia, ut dicamus
paternitatem et patrem. Ad quod duo praecipue nos cogunt. Primo
quidem, haereticorum instantia. Cum enim confiteamur patrem et filium
et spiritum sanctum esse unum Deum et tres personas, quaerentibus quo
sunt unus Deus, et quo sunt tres personae, sicut respondetur quod
sunt essentia vel deitate unum, ita oportuit esse aliqua nomina
abstracta, quibus responderi possit personas distingui. Et huiusmodi
sunt proprietates vel notiones in abstracto significatae, ut paternitas
et filiatio. Et ideo essentia significatur in divinis ut quid,
persona vero ut quis, proprietas autem ut quo. Secundo, quia una
persona invenitur in divinis referri ad duas personas, scilicet persona
patris ad personam filii et personam spiritus sancti. Non autem una
relatione, quia sic sequeretur quod etiam filius et spiritus sanctus
una et eadem relatione referrentur ad patrem; et sic, cum sola relatio
in divinis multiplicet Trinitatem, sequeretur quod filius et spiritus
sanctus non essent duae personae. Neque potest dici, ut
Praepositivus dicebat, quod sicut Deus uno modo se habet ad
creaturas, cum tamen creaturae diversimode se habeant ad ipsum, sic
pater una relatione refertur ad filium et ad spiritum sanctum, cum
tamen illi duo duabus relationibus referantur ad patrem. Quia cum
ratio specifica relativi consistat in hoc quod ad aliud se habet,
necesse est dicere quod duae relationes non sunt diversae secundum
speciem, si ex opposito una relatio eis correspondeat, oportet enim
aliam speciem relationis esse domini et patris, secundum diversitatem
filiationis et servitutis. Omnes autem creaturae sub una specie
relationis referuntur ad Deum, ut sunt creaturae ipsius, filius autem
et spiritus sanctus non secundum relationes unius rationis referuntur ad
patrem, unde non est simile. Et iterum, in Deo non requiritur
relatio realis ad creaturam, ut supra dictum est, relationes autem
rationis in Deo multiplicare non est inconveniens. Sed in patre
oportet esse relationem realem qua refertur ad filium et spiritum
sanctum, unde secundum duas relationes filii et spiritus sancti quibus
referuntur ad patrem, oportet intelligi duas relationes in patre,
quibus referatur ad filium et spiritum sanctum. Unde, cum non sit
nisi una patris persona, necesse fuit seorsum significari relationes in
abstracto, quae dicuntur proprietates et notiones.
Ad primum ergo dicendum quod, licet de notionibus non fiat mentio in
sacra Scriptura, fit tamen mentio de personis, in quibus
intelliguntur notiones, sicut abstractum in concreto.
Ad secundum dicendum quod notiones significantur in divinis, non ut
res, sed ut rationes quaedam quibus cognoscuntur personae; licet ipsae
notiones vel relationes realiter sint in Deo, ut supra dictum est.
Et ideo ea quae habent ordinem aliquem ad actum aliquem essentialem vel
personalem, non possunt dici de notionibus, quia hoc repugnat modo
significandi ipsarum. Unde non possumus dicere quod paternitas generet
vel creet, sit sapiens vel intelligens. Essentialia vero quae non
habent ordinem ad aliquem actum, sed removent conditiones creaturae a
Deo possunt praedicari de notionibus, possumus enim dicere quod
paternitas est aeterna vel immensa, vel quodcumque huiusmodi. Et
similiter, propter identitatem rei, possunt substantiva personalia et
essentialia praedicari de notionibus, possumus enim dicere quod
paternitas est Deus, et paternitas est pater.
Ad tertium dicendum quod, licet personae sint simplices, tamen absque
praeiudicio simplicitatis possunt propriae rationes personarum in
abstracto significari, ut dictum est.
|
|