|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non sint quinque
notiones. Propriae enim notiones personarum sunt relationes quibus
distinguuntur. Sed relationes in divinis non sunt nisi quatuor, ut
supra dictum est. Ergo et notiones sunt tantum quatuor.
2. Praeterea, propter hoc quod in divinis est una essentia, dicitur
Deus unus, propter hoc autem quod sunt tres personae, dicitur Deus
trinus. Si ergo in divinis sunt quinque notiones, dicetur quinus,
quod est inconveniens.
3. Praeterea, si, tribus personis existentibus in divinis, sunt
quinque notiones, oportet quod in aliqua personarum sint aliquae
notiones duae vel plures; sicut in persona patris ponitur
innascibilitas et paternitas et communis spiratio. Aut igitur istae
tres notiones differunt re, aut non. Si differunt re, sequitur quod
persona patris sit composita ex pluribus rebus. Si autem differunt
ratione tantum, sequitur quod una earum possit de alia praedicari, ut
dicamus quod, sicut bonitas divina est eius sapientia propter
indifferentiam rei, ita communis spiratio sit paternitas, quod non
conceditur. Igitur non sunt quinque notiones.
1. Sed contra, videtur quod sint plures. Quia sicut pater a nullo
est, et secundum hoc accipitur notio quae dicitur innascibilitas, ita
a spiritu sancto non est alia persona. Et secundum hoc oportebit
accipere sextam notionem.
2. Praeterea, sicut patri et filio commune est quod ab eis procedat
spiritus sanctus, ita commune est filio et spiritui sancto quod
procedant a patre. Ergo, sicut una notio ponitur communis patri et
filio, ita debet poni una notio communis filio et spiritui sancto.
Respondeo dicendum quod notio dicitur id quod est propria ratio
cognoscendi divinam personam. Divinae autem personae multiplicantur
secundum originem. Ad originem autem pertinet a quo alius, et qui ab
alio, et secundum hos duos modos potest innotescere persona. Igitur
persona patris non potest innotescere per hoc quod sit ab alio, sed per
hoc quod a nullo est, et sic ex hac parte eius notio est
innascibilitas. Sed inquantum aliquis est ab eo, innotescit
dupliciter. Quia inquantum filius est ab eo, innotescit notione
paternitatis, inquantum autem spiritus sanctus est ab eo, innotescit
notione communis spirationis. Filius autem potest innotescere per hoc
quod est ab alio nascendo, et sic innotescit per filiationem. Et per
hoc quod est alius ab eo, scilicet spiritus sanctus, et per hoc
innotescit eodem modo sicut et pater, scilicet communi spiratione.
Spiritus sanctus autem innotescere potest per hoc quod est ab alio vel
ab aliis, et sic innotescit processione. Non autem per hoc quod alius
sit ab eo, quia nulla divina persona procedit ab eo. Sunt igitur
quinque notiones in divinis, scilicet innascibilitas, paternitas,
filiatio, communis spiratio et processio. Harum autem tantum quatuor
sunt relationes, nam innascibilitas non est relatio nisi per
reductionem, ut infra dicetur. Quatuor autem tantum proprietates
sunt, nam communis spiratio non est proprietas, quia convenit duabus
personis. Tres autem sunt notiones personales, idest constituentes
personas, scilicet paternitas, filiatio et processio, nam communis
spiratio et innascibilitas dicuntur notiones personarum, non autem
personales, ut infra magis patebit.
Ad primum ergo dicendum quod praeter quatuor relationes oportet ponere
aliam notionem, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod essentia in divinis significatur ut res
quaedam; et similiter personae significantur ut res quaedam sed
notiones significantur ut rationes notificantes personas. Et ideo,
licet dicatur Deus unus propter unitatem essentiae, et trinus propter
Trinitatem personarum; non tamen dicitur quinus propter quinque
notiones.
Ad tertium dicendum quod, cum sola oppositio relativa faciat
pluralitatem realem in divinis, plures proprietates unius personae,
cum non opponantur ad invicem relative, non differunt realiter. Nec
tamen de invicem praedicantur, quia significantur ut diversae rationes
personarum. Sicut etiam non dicimus quod attributum potentiae sit
attributum scientiae, licet dicamus quod scientia sit potentia.
Ad quartum dicendum quod, cum persona importet dignitatem, ut supra
dictum est, non potest accipi notio aliqua spiritus sancti ex hoc quod
nulla persona est ab ipso. Hoc enim non pertinet ad dignitatem
ipsius; sicut pertinet ad auctoritatem patris quod sit a nullo.
Ad quintum dicendum quod filius et spiritus sanctus non conveniunt in
uno speciali modo existendi a patre; sicut pater et filius conveniunt
in uno speciali modo producendi spiritum sanctum. Id autem quod est
principium innotescendi, oportet esse aliquid speciale. Et ideo non
est simile.
|
|