|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod non liceat contrarie
opinari de notionibus. Dicit enim Augustinus, in I de Trin.,
quod non erratur alicubi periculosius quam in materia Trinitatis, ad
quam certum est notiones pertinere. Sed contrariae opiniones non
possunt esse absque errore. Ergo contrarie opinari circa notiones non
licet.
2. Praeterea, per notiones cognoscuntur personae, ut dictum est.
Sed circa personas non licet contrarie opinari. Ergo nec circa
notiones.
Sed contra, articuli fidei non sunt de notionibus. Ergo circa
notiones licet sic vel aliter opinari.
Respondeo dicendum quod ad fidem pertinet aliquid dupliciter. Uno
modo, directe; sicut ea quae nobis sunt principaliter divinitus
tradita, ut Deum esse trinum et unum, filium Dei esse incarnatum,
et huiusmodi. Et circa haec opinari falsum, hoc ipso inducit
haeresim, maxime si pertinacia adiungatur. Indirecte vero ad fidem
pertinent ea ex quibus consequitur aliquid contrarium fidei; sicut si
quis diceret Samuelem non fuisse filium Elcanae; ex hoc enim sequitur
Scripturam divinam esse falsam. Circa huiusmodi ergo absque periculo
haeresis aliquis falsum potest opinari, antequam consideretur, vel
determinatum sit, quod ex hoc sequitur aliquid contrarium fidei, et
maxime si non pertinaciter adhaereat. Sed postquam manifestum est, et
praecipue si sit per Ecclesiam determinatum, quod ex hoc sequitur
aliquid contrarium fidei, in hoc errare non esset absque haeresi. Et
propter hoc, multa nunc reputantur haeretica, quae prius non
reputabantur, propter hoc quod nunc est magis manifestum quid ex eis
sequatur. Sic igitur dicendum est quod circa notiones aliqui absque
periculo haeresis contrarie sunt opinati, non intendentes sustinere
aliquid contrarium fidei. Sed si quis falsum opinaretur circa
notiones, considerans quod ex hoc sequatur aliquid contrarium fidei,
in haeresim laberetur.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
|
|