|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod pater non possit dici
principium filii vel spiritus sancti. Principium enim et causa idem
sunt, secundum philosophum. Sed non dicimus patrem esse causam
filii. Ergo non debet dici quod sit eius principium.
2. Praeterea, principium dicitur respectu principiati. Si igitur
pater est principium filii, sequitur filium esse principiatum, et per
consequens esse creatum. Quod videtur esse erroneum.
3. Praeterea, nomen principii a prioritate sumitur. Sed in divinis
non est prius et posterius, ut Athanasius dicit. Ergo in divinis non
debemus uti nomine principii.
Sed contra est quod dicit Augustinus, in IV de Trin., pater est
principium totius deitatis.
Respondeo dicendum quod hoc nomen principium nihil aliud significat
quam id a quo aliquid procedit, omne enim a quo aliquid procedit
quocumque modo, dicimus esse principium; et e converso. Cum ergo
pater sit a quo procedit alius, sequitur quod pater est principium.
Ad primum ergo dicendum quod Graeci utuntur in divinis indifferenter
nomine causae, sicut et nomine principii, sed Latini doctores non
utuntur nomine causae, sed solum nomine principii. Cuius ratio est,
quia principium communius est quam causa, sicut causa communius quam
elementum, primus enim terminus, vel etiam prima pars rei dicitur
principium, sed non causa. Quanto autem aliquod nomen est communius,
tanto convenientius assumitur in divinis, ut supra dictum est, quia
nomina, quanto magis specialia sunt, tanto magis determinant modum
convenientem creaturae. Unde hoc nomen causa videtur importare
diversitatem substantiae, et dependentiam alicuius ab altero; quam non
importat nomen principii. In omnibus enim causae generibus, semper
invenitur distantia inter causam et id cuius est causa, secundum
aliquam perfectionem aut virtutem. Sed nomine principii utimur etiam
in his quae nullam huiusmodi differentiam habent, sed solum secundum
quendam ordinem, sicut cum dicimus punctum esse principium lineae, vel
etiam cum dicimus primam partem lineae esse principium lineae.
Ad secundum dicendum quod apud Graecos invenitur de filio vel spiritu
sancto dici quod principientur. Sed hoc non est in usu doctorum
nostrorum. Quia licet attribuamus patri aliquid auctoritatis ratione
principii, nihil tamen ad subiectionem vel minorationem quocumque modo
pertinens, attribuimus filio vel spiritui sancto, ut vitetur omnis
erroris occasio. Secundum quem modum Hilarius dicit, IX de
Trin., donantis auctoritate pater maior est; sed minor non est
filius, cui unum esse donatur.
Ad tertium dicendum quod, licet hoc nomen principium, quantum ad id a
quo imponitur ad significandum, videatur a prioritate sumptum; non
tamen significat prioritatem, sed originem. Non enim idem est quod
significat nomen, et a quo nomen imponitur, ut supra dictum est.
|
|