|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod hoc nomen pater non sit
proprie nomen divinae personae. Hoc enim nomen pater significat
relationem. Persona autem est substantia individua. Non ergo hoc
nomen pater est proprie nomen significativum personae.
2. Praeterea, generans communius est quam pater, nam omnis pater
est generans, sed non e converso. Sed nomen communius magis proprie
dicitur in divinis, ut dictum est. Ergo magis proprium nomen est
personae divinae generans et genitor, quam pater.
3. Praeterea, nihil quod secundum metaphoram dicitur, potest esse
nomen proprium alicuius. Sed verbum metaphorice apud nos dicitur
genitum vel proles, et per consequens ille cuius est verbum,
metaphorice dicitur pater. Non ergo principium verbi in divinis potest
proprie dici pater.
4. Praeterea, omne quod proprie dicitur in divinis, per prius
dicitur de Deo quam de creaturis. Sed generatio per prius videtur
dici de creaturis quam de Deo, verior enim ibi videtur esse
generatio, ubi aliquid procedit ab alio distinctum non secundum
relationem tantum, sed etiam secundum essentiam. Ergo nomen patris,
quod a generatione sumitur, non videtur esse proprium alicuius divinae
personae.
Sed contra est quod dicitur in Psalmo, ipse invocabit me, pater meus
es tu.
Respondeo dicendum quod nomen proprium cuiuslibet personae significat
id per quod illa persona distinguitur ab omnibus aliis. Sicut enim de
ratione hominis est anima et corpus, ita de intellectu huius hominis
est haec anima et hoc corpus, ut dicitur in VII Metaphys.; his
autem hic homo ab omnibus aliis distinguitur. Id autem per quod
distinguitur persona patris ab omnibus aliis, est paternitas. Unde
proprium nomen personae patris est hoc nomen pater, quod significat
paternitatem.
Ad primum ergo dicendum quod apud nos relatio non est subsistens
persona, et ideo hoc nomen pater, apud nos, non significat personam,
sed relationem personae. Non autem est ita in divinis, ut quidam
falso opinati sunt, nam relatio quam significat hoc nomen pater, est
subsistens persona. Unde supra dictum est quod hoc nomen persona in
divinis significat relationem ut subsistentem in divina natura.
Ad secundum dicendum quod, secundum philosophum, in II de anima,
denominatio rei maxime debet fieri a perfectione et fine. Generatio
autem significat ut in fieri, sed paternitas significat complementum
generationis. Et ideo potius est nomen divinae personae pater, quam
generans vel genitor.
Ad tertium dicendum quod verbum non est aliquid subsistens in natura
humana, unde non proprie potest dici genitum vel filius. Sed verbum
divinum est aliquid subsistens in natura divina, unde proprie, et non
metaphorice, dicitur filius, et eius principium, pater.
Ad quartum dicendum quod nomen generationis et paternitatis, sicut et
alia nomina quae proprie dicuntur in divinis, per prius dicuntur de
Deo quam de creaturis, quantum ad rem significatam, licet non quantum
ad modum significandi. Unde et apostolus dicit, ad Ephes. III,
flecto genua mea ad patrem domini nostri Iesu Christi, ex quo omnis
paternitas in caelo et in terra nominatur. Quod sic apparet.
Manifestum est enim quod generatio accipit speciem a termino, qui est
forma generati. Et quanto haec fuerit propinquior formae generantis,
tanto verior et perfectior est generatio; sicut generatio univoca est
perfectior quam non univoca, nam de ratione generantis est, quod
generet sibi simile secundum formam. Unde hoc ipsum quod in
generatione divina est eadem numero forma generantis et geniti, in
rebus autem creatis non est eadem numero, sed specie tantum, ostendit
quod generatio, et per consequens paternitas, per prius sit in Deo
quam in creaturis. Unde hoc ipsum quod in divinis est distinctio
geniti a generante secundum relationem tantum, ad veritatem divinae
generationis et paternitatis pertinet.
|
|