|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod hoc nomen pater non
dicatur in divinis per prius secundum quod personaliter sumitur.
Commune enim, secundum intellectum, est prius proprio. Sed hoc
nomen pater, secundum quod personaliter sumitur, est proprium personae
patris, secundum vero quod sumitur essentialiter est commune toti
Trinitati, nam toti Trinitati dicimus pater noster. Ergo per prius
dicitur pater essentialiter sumptum, quam personaliter.
2. Praeterea, in his quae sunt eiusdem rationis, non est
praedicatio per prius et posterius. Sed paternitas et filiatio
secundum unam rationem videntur dici secundum quod persona divina est
pater filii, et secundum quod tota Trinitas est pater noster vel
creaturae, cum, secundum Basilium, accipere sit commune creaturae et
filio. Ergo non per prius dicitur pater in divinis secundum quod
sumitur essentialiter, quam secundum quod sumitur personaliter.
3. Praeterea, inter ea quae non dicuntur secundum rationem unam,
non potest esse comparatio. Sed filius comparatur creaturae in ratione
filiationis vel generationis, secundum illud Coloss. I, qui est
imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae. Ergo non per
prius dicitur in divinis paternitas personaliter sumpta, quam
essentialiter; sed secundum rationem eandem.
Sed contra est quod aeternum prius est temporali. Ab aeterno autem
Deus est pater filii, ex tempore autem pater est creaturae. Ergo per
prius dicitur paternitas in Deo respectu filii, quam respectu
creaturae.
Respondeo dicendum quod per prius dicitur nomen de illo in quo salvatur
tota ratio nominis perfecte, quam de illo in quo salvatur secundum
aliquid, de hoc enim dicitur quasi per similitudinem ad id in quo
perfecte salvatur, quia omnia imperfecta sumuntur a perfectis. Et
inde est quod hoc nomen leo per prius dicitur de animali in quo tota
ratio leonis salvatur, quod proprie dicitur leo, quam de aliquo homine
in quo invenitur aliquid de ratione leonis, ut puta audacia vel
fortitudo, vel aliquid huiusmodi, de hoc enim per similitudinem
dicitur. Manifestum est autem ex praemissis quod perfecta ratio
paternitatis et filiationis invenitur in Deo patre et Deo filio, quia
patris et filii una est natura et gloria. Sed in creatura filiatio
invenitur respectu Dei, non secundum perfectam rationem, cum non sit
una natura creatoris et creaturae; sed secundum aliqualem
similitudinem. Quae quanto perfectior fuerit, tanto propinquius
acceditur ad veram filiationis rationem. Dicitur enim Deus alicuius
creaturae pater, propter similitudinem vestigii tantum, utpote
irrationalium creaturarum; secundum illud Iob XXXVIII, quis
est pluviae pater? Aut quis genuit stillas roris? Alicuius vero
creaturae, scilicet rationalis, secundum similitudinem imaginis;
secundum illud Deut. XXXII, nonne ipse est pater tuus, qui
possedit et fecit et creavit te? Aliquorum vero est pater secundum
similitudinem gratiae, qui etiam dicuntur filii adoptivi, secundum
quod ordinantur ad haereditatem aeternae gloriae per munus gratiae
acceptum; secundum illud Rom. VIII, ipse spiritus reddit
testimonium spiritui nostro, quod sumus filii Dei; si autem filii,
et haeredes. Aliquorum vero secundum similitudinem gloriae, prout iam
gloriae haereditatem possident; secundum illud Rom. V, gloriamur in
spe gloriae filiorum Dei. Sic igitur patet quod per prius paternitas
dicitur in divinis secundum quod importatur respectus personae ad
personam, quam secundum quod importatur respectus Dei ad creaturam.
Ad primum ergo dicendum quod communia absolute dicta, secundum ordinem
intellectus nostri, sunt priora quam propria, quia includuntur in
intellectu propriorum, sed non e converso; in intellectu enim personae
patris intelligitur Deus, sed non convertitur. Sed communia quae
important respectum ad creaturam, per posterius dicuntur quam propria
quae important respectus personales, quia persona procedens in
divinis, procedit ut principium productionis creaturarum. Sicut enim
verbum conceptum in mente artificis, per prius intelligitur procedere
ab artifice quam artificiatum, quod producitur ad similitudinem verbi
concepti in mente; ita per prius procedit filius a patre quam
creatura, de qua nomen filiationis dicitur secundum quod aliquid
participat de similitudine filii; ut patet per illud quod dicitur
Rom. VIII, quos praescivit, et praedestinavit fieri conformes
imaginis filii eius.
Ad secundum dicendum quod accipere dicitur esse commune creaturae et
filio, non secundum univocationem, sed secundum similitudinem quandam
remotam, ratione cuius dicitur primogenitus creaturae. Unde in
auctoritate inducta subditur, ut sit ipse primogenitus in multis
fratribus, postquam dixerat conformes fieri aliquos imaginis filii
Dei. Sed filius Dei naturaliter habet quoddam singulare prae aliis,
scilicet habere per naturam id quod accipit; ut idem Basilius dicit.
Et secundum hoc dicitur unigenitus, ut patet Ioan. I, unigenitus,
qui est in sinu patris, ipse nobis enarravit.
Et per hoc patet solutio ad tertium.
|
|