|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod esse ingenitum non sit
patri proprium. Omnis enim proprietas ponit aliquid in eo cuius est
proprietas. Sed ingenitus nihil ponit in patre, sed removet tantum.
Ergo non significat proprietatem patris.
2. Praeterea, ingenitum aut dicitur privative, aut negative. Si
negative, tunc quidquid non est genitum, potest dici ingenitum. Sed
spiritus sanctus non est genitus, neque etiam essentia divina. Ergo
ingenitum etiam eis convenit, et sic non est proprium patri. Si autem
privative sumatur, cum omnis privatio significet imperfectionem in
privato, sequitur quod persona patris sit imperfecta. Quod est
impossibile.
3. Praeterea, ingenitus in divinis non significat relationem, quia
non dicitur relative, significat ergo substantiam. Ingenitus igitur
et genitus secundum substantiam differunt. Filius autem, qui est
genitus, non differt a patre secundum substantiam. Pater ergo non
debet dici ingenitus.
4. Praeterea, proprium est quod uni soli convenit. Sed cum sint
plures ab alio procedentes in divinis, nihil videtur prohibere quin
etiam sint plures ab alio non existentes. Non igitur est proprium
patri esse ingenitum.
5. Praeterea, sicut pater est principium personae genitae, ita et
personae procedentis. Si ergo propter oppositionem quam habet ad
personam genitam, proprium patris ponitur esse quod sit ingenitus;
etiam proprium eius debet poni quod sit improcessibilis.
Sed contra est quod dicit Hilarius, IV de Trin., est unus ab
uno, scilicet ab ingenito genitus, proprietate videlicet in unoquoque
et innascibilitatis et originis.
Respondeo dicendum quod, sicut in creaturis invenitur principium
primum et principium secundum, ita in personis divinis, in quibus non
est prius et posterius, invenitur principium non de principio, quod
est pater, et principium a principio, quod est filius. In rebus
autem creatis aliquod principium primum innotescit dupliciter, uno
quidem modo, inquantum est principium primum per hoc quod habet
relationem ad ea quae ab ipso sunt; alio modo, inquantum est primum
principium per hoc quod non est ab alio. Sic igitur et pater
innotescit quidem paternitate et communi spiratione, per respectum ad
personas ab eo procedentes, inquantum autem est principium non de
principio, innotescit per hoc, quod non est ab alio, quod pertinet ad
proprietatem innascibilitatis, quam significat hoc nomen ingenitus.
Ad primum ergo dicendum quod quidam dicunt quod innascibilitas, quam
significat hoc nomen ingenitus, secundum quod est proprietas patris,
non dicitur tantum negative; sed importat vel utrumque simul, scilicet
quod pater a nullo est, et quod est principium aliorum; vel importat
universalem auctoritatem; vel etiam fontalem plenitudinem. Sed hoc
non videtur verum. Quia sic innascibilitas non esset alia proprietas a
paternitate et spiratione, sed includeret eas, sicut includitur
proprium in communi, nam fontalitas et auctoritas nihil aliud
significant in divinis quam principium originis. Et ideo dicendum
est, secundum Augustinum, V de Trin., quod ingenitus negationem
generationis passivae importat, dicit enim quod tantum valet quod
dicitur ingenitus, quantum valet quod dicitur non filius. Nec propter
hoc sequitur quod ingenitus non debeat poni propria notio patris, quia
prima et simplicia per negationes notificantur; sicut dicimus punctum
esse cuius pars non est.
Ad secundum dicendum quod ingenitum quandoque sumitur negative tantum.
Et secundum hoc Hieronymus dicit spiritum sanctum esse ingenitum,
idest non genitum. Alio modo potest dici ingenitum aliquo modo
privative, non tamen aliquam imperfectionem importat. Multipliciter
enim dicitur privatio. Uno modo, quando aliquid non habet quod natum
est haberi ab alio, etiamsi ipsum non sit natum habere illud, sicut si
lapis dicatur res mortua, quia caret vita, quam quaedam res natae sunt
habere. Alio modo dicitur privatio, quando aliquid non habet quod
natum est haberi ab aliquo sui generis; sicut si talpa dicatur caeca.
Tertio modo, quando ipsum non habet quod natum est habere, et hoc
modo privatio imperfectionem importat. Sic autem ingenitum non dicitur
privative de patre, sed secundo modo, prout scilicet aliquod
suppositum divinae naturae non est genitum, cuius tamen naturae aliquod
suppositum est genitum. Sed secundum hanc rationem, etiam de spiritu
sancto potest dici ingenitum. Unde ad hoc quod sit proprium soli
patri, oportet ulterius in nomine ingeniti intelligere, quod conveniat
alicui personae divinae quae sit principium alterius personae; ut sic
intelligatur importare negationem in genere principii personaliter dicti
in divinis. Vel, ut intelligatur in nomine ingeniti, quod omnino non
sit ab alio, et non solum quod non sit ab alio per generationem. Sic
enim nec spiritui sancto convenit esse ingenitum, qui est ab alio per
processionem ut persona subsistens, nec etiam divinae essentiae, de
qua potest dici quod est in filio vel in spiritu sancto ab alio,
scilicet a patre.
Ad tertium dicendum quod, secundum Damascenum, ingenitum uno modo
significat idem quod increatum, et sic secundum substantiam dicitur;
per hoc enim differt substantia creata ab increata. Alio modo
significat id quod non est genitum. Et sic relative dicitur, eo modo
quo negatio reducitur ad genus affirmationis, sicut non homo ad genus
substantiae, et non album ad genus qualitatis. Unde, cum genitum in
divinis relationem importet, ingenitum etiam ad relationem pertinet.
Et sic non sequitur quod pater ingenitus distinguatur a filio genito
secundum substantiam; sed solum secundum relationem, inquantum
scilicet relatio filii negatur de patre.
Ad quartum dicendum quod, sicut in quolibet genere oportet ponere unum
primum, ita in divina natura oportet ponere unum principium quod non
sit ab alio, quod ingenitum dicitur. Ponere igitur duos
innascibiles, est ponere duos deos, et duas naturas divinas. Unde
Hilarius dicit, in libro de synodis, cum unus Deus sit, duo
innascibiles esse non possunt. Et hoc praecipue quia, si essent duo
innascibiles, unus eorum non esset ab alio, et sic non distinguerentur
oppositione relativa oporteret igitur quod distinguerentur diversitate
naturae.
Ad quintum dicendum quod proprietas patris prout non est ab alio,
potius significatur per remotionem nativitatis filii, quam per
remotionem processionis spiritus sancti. Tum quia processio spiritus
sancti non habet nomen speciale, ut supra dictum est. Tum quia etiam
ordine naturae praesupponit generationem filii. Unde, remoto a patre
quod non sit genitus, cum tamen sit principium generationis, sequitur
consequenter quod non sit procedens processione spiritus sancti, quia
spiritus sanctus non est generationis principium, sed a genito
procedens.
|
|