|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod verbum in divinis non sit
nomen personale. Nomina enim personalia proprie dicuntur in divinis,
ut pater et filius. Sed verbum metaphorice dicitur in divinis, ut
Origenes dicit, super Ioannem. Ergo verbum non est personale in
divinis.
2. Praeterea, secundum Augustinum, in libro de Trin., verbum
est notitia cum amore. Et secundum Anselmum, in Monol., dicere
summo spiritui nihil aliud est quam cogitando intueri. Sed notitia et
cogitatio et intuitus in divinis essentialiter dicuntur. Ergo verbum
non dicitur personaliter in divinis.
3. Praeterea, de ratione verbi est quod dicatur. Sed, secundum
Anselmum, sicut pater est intelligens, et filius est intelligens, et
spiritus sanctus est intelligens; ita pater est dicens, filius est
dicens, et spiritus sanctus est dicens. Et similiter quilibet eorum
dicitur. Ergo nomen verbi essentialiter dicitur in divinis, et non
personaliter.
4. Praeterea, nulla persona divina est facta. Sed verbum Dei est
aliquid factum, dicitur enim in Psalmo CXLVIII, ignis,
grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quae faciunt verbum
eius. Ergo verbum non est nomen personale in divinis.
Sed contra est quod dicit Augustinus, in VII de Trin., sicut
filius refertur ad patrem, ita et verbum ad id cuius est verbum. Sed
filius est nomen personale, quia relative dicitur. Ergo et verbum.
Respondeo dicendum quod nomen verbi in divinis, si proprie sumatur,
est nomen personale, et nullo modo essentiale. Ad cuius evidentiam,
sciendum est quod verbum tripliciter quidem in nobis proprie dicitur,
quarto autem modo, dicitur improprie sive figurative. Manifestius
autem et communius in nobis dicitur verbum quod voce profertur. Quod
quidem ab interiori procedit quantum ad duo quae in verbo exteriori
inveniuntur, scilicet vox ipsa, et significatio vocis. Vox enim
significat intellectus conceptum, secundum philosophum, in libro I
Periherm., et iterum vox ex imaginatione procedit, ut in libro de
anima dicitur. Vox autem quae non est significativa, verbum dici non
potest. Ex hoc ergo dicitur verbum vox exterior, quia significat
interiorem mentis conceptum. Sic igitur primo et principaliter
interior mentis conceptus verbum dicitur, secundario vero, ipsa vox
interioris conceptus significativa, tertio vero, ipsa imaginatio vocis
verbum dicitur. Et hos tres modos verbi ponit Damascenus, in I
libro, cap. XIII, dicens quod verbum dicitur naturalis
intellectus motus, secundum quem movetur et intelligit et cogitat,
velut lux et splendor, quantum ad primum, rursus verbum est quod non
verbo profertur, sed in corde pronuntiatur, quantum ad tertium,
rursus etiam verbum est Angelus, idest nuntius, intelligentiae,
quantum ad secundum. Dicitur autem figurative quarto modo verbum, id
quod verbo significatur vel efficitur, sicut consuevimus dicere, hoc
est verbum quod dixi tibi, vel quod mandavit rex, demonstrato aliquo
facto quod verbo significatum est vel simpliciter enuntiantis, vel
etiam imperantis. Dicitur autem proprie verbum in Deo, secundum quod
verbum significat conceptum intellectus. Unde Augustinus dicit, in
XV de Trin., quisquis potest intelligere verbum, non solum
antequam sonet, verum etiam antequam sonorum eius imagines cogitatione
involvantur, iam potest videre aliquam verbi illius similitudinem, de
quo dictum est, in principio erat verbum. Ipse autem conceptus cordis
de ratione sua habet quod ab alio procedat, scilicet a notitia
concipientis. Unde verbum, secundum quod proprie dicitur in divinis,
significat aliquid ab alio procedens, quod pertinet ad rationem nominum
personalium in divinis, eo quod personae divinae distinguuntur secundum
originem, ut dictum est. Unde oportet quod nomen verbi, secundum
quod proprie in divinis accipitur, non sumatur essentialiter, sed
personaliter tantum.
Ad primum ergo dicendum quod Ariani, quorum fons Origenes
invenitur, posuerunt filium alium a patre esse in diversitate
substantiae. Unde conati sunt, cum filius Dei verbum dicitur,
astruere non esse proprie dictum; ne, sub ratione verbi procedentis,
cogerentur fateri filium Dei non esse extra substantiam patris; nam
verbum interius sic a dicente procedit, quod in ipso manet. Sed
necesse est, si ponitur verbum Dei metaphorice dictum, quod ponatur
verbum Dei proprie dictum. Non enim potest aliquid metaphorice verbum
dici, nisi ratione manifestationis, quia vel manifestat sicut verbum,
vel est verbo manifestatum. Si autem est manifestatum verbo, oportet
ponere verbum quo manifestetur. Si autem dicitur verbum quia exterius
manifestat, ea quae exterius manifestant, non dicuntur verba nisi
inquantum significant interiorem mentis conceptum, quem aliquis etiam
per exteriora signa manifestat. Etsi ergo verbum aliquando dicatur
metaphorice in divinis, tamen oportet ponere verbum proprie dictum,
quod personaliter dicatur.
Ad secundum dicendum quod nihil eorum quae ad intellectum pertinent,
personaliter dicitur in divinis, nisi solum verbum, solum enim verbum
significat aliquid ab alio emanans. Id enim quod intellectus in
concipiendo format, est verbum. Intellectus autem ipse, secundum
quod est per speciem intelligibilem in actu, consideratur absolute.
Et similiter intelligere, quod ita se habet ad intellectum in actu,
sicut esse ad ens in actu, non enim intelligere significat actionem ab
intelligente exeuntem, sed in intelligente manentem. Cum ergo dicitur
quod verbum est notitia, non accipitur notitia pro actu intellectus
cognoscentis, vel pro aliquo eius habitu, sed pro eo quod intellectus
concipit cognoscendo. Unde et Augustinus dicit quod verbum est
sapientia genita, quod nihil aliud est quam ipsa conceptio sapientis,
quae etiam pari modo notitia genita dici potest. Et per eundem modum
potest intelligi quod dicere Deo sit cogitando intueri, inquantum
scilicet intuitu cogitationis divinae concipitur verbum Dei.
Cogitationis tamen nomen Dei verbo proprie non convenit, dicit enim
Augustinus, XV de Trin., ita dicitur illud verbum Dei, ut
cogitatio non dicatur; ne aliquid esse quasi volubile credatur in
Deo, quod nunc accipiat formam ut verbum sit, eamque dimittere
possit, atque informiter quodammodo volutari. Cogitatio enim proprie
in inquisitione veritatis consistit, quae in Deo locum non habet.
Cum vero intellectus iam ad formam veritatis pertingit, non cogitat,
sed perfecte veritatem contemplatur. Unde Anselmus improprie accipit
cogitationem pro contemplatione.
Ad tertium dicendum quod, sicut, proprie loquendo, verbum dicitur
personaliter in divinis et non essentialiter, ita et dicere. Unde,
sicut verbum non est commune patri et filio et spiritui sancto, ita non
est verum quod pater et filius et spiritus sanctus sint unus dicens.
Unde Augustinus dicit, VII de Trin., dicens illo coaeterno
verbo non singulus intelligitur in divinis. Sed dici convenit cuilibet
personae, dicitur enim non solum verbum sed res quae verbo intelligitur
vel significatur. Sic ergo uni soli personae in divinis convenit dici
eo modo quo dicitur verbum, eo vero modo quo dicitur res in verbo
intellecta, cuilibet personae convenit dici. Pater enim,
intelligendo se et filium et spiritum sanctum, et omnia alia quae eius
scientia continentur, concipit verbum, ut sic tota Trinitas verbo
dicatur, et etiam omnis creatura; sicut intellectus hominis verbo quod
concipit intelligendo lapidem, lapidem dicit. Anselmus vero improprie
accepit dicere pro intelligere. Quae tamen differunt. Nam
intelligere importat solam habitudinem intelligentis ad rem
intellectam; in qua nulla ratio originis importatur, sed solum
informatio quaedam in intellectu nostro, prout intellectus noster fit
in actu per formam rei intellectae. In Deo autem importat omnimodam
identitatem, quia in Deo est omnino idem intellectus et intellectum,
ut supra ostensum est. Sed dicere importat principaliter habitudinem
ad verbum conceptum nihil enim est aliud dicere quam proferre verbum.
Sed mediante verbo importat habitudinem ad rem intellectam, quae in
verbo prolato manifestatur intelligenti. Et sic sola persona quae
profert verbum, est dicens in divinis, cum tamen singula personarum
sit intelligens et intellecta, et per consequens verbo dicta.
Ad quartum dicendum quod verbum sumitur ibi figurative, prout
significatum vel effectus verbi dicitur verbum. Sic enim creaturae
dicuntur facere verbum Dei, inquantum exequuntur effectum aliquem, ad
quem ordinantur ex verbo concepto divinae sapientiae, sicut aliquis
dicitur facere verbum regis, dum facit opus ad quod ex verbo regis
instigatur.
|
|