|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod verbum non sit proprium
nomen filii. Filius enim est persona subsistens in divinis. Sed
verbum non significat rem subsistentem, ut in nobis patet. Ergo
verbum non potest esse proprium nomen personae filii.
2. Praeterea, verbum prolatione quadam procedit a dicente. Si ergo
filius est proprie verbum, non procedit a patre nisi per modum
prolationis. Quod est haeresis Valentini, ut patet per Augustinum,
in libro de haeresibus.
3. Praeterea, omne nomen proprium alicuius personae significat
proprietatem aliquam eius. Si igitur verbum sit proprium nomen filii,
significabit aliquam proprietatem eius. Et sic erunt plures
proprietates in divinis quam supra enumeratae sunt.
4. Praeterea, quicumque intelligit, intelligendo concipit verbum.
Sed filius intelligit. Ergo filii est aliquod verbum. Et sic non
est proprium filii esse verbum.
5. Praeterea, Hebr. I dicitur de filio, portans omnia verbo
virtutis suae, ex quo Basilius accipit quod spiritus sanctus sit
verbum filii. Non est ergo proprium filii esse verbum.
Sed contra est quod Augustinus dicit, VI de Trin., verbum solus
filius accipitur.
Respondeo dicendum quod verbum proprie dictum in divinis personaliter
accipitur, et est proprium nomen personae filii. Significat enim
quandam emanationem intellectus, persona autem quae procedit in divinis
secundum emanationem intellectus, dicitur filius, et huiusmodi
processio dicitur generatio, ut supra ostensum est. Unde relinquitur
quod solus filius proprie dicatur verbum in divinis.
Ad primum ergo dicendum quod in nobis non est idem esse et
intelligere, unde illud quod habet in nobis esse intelligibile, non
pertinet ad naturam nostram. Sed esse Dei est ipsum eius
intelligere, unde verbum Dei non est aliquod accidens in ipso, vel
aliquis effectus eius; sed pertinet ad ipsam naturam eius. Et ideo
oportet quod sit aliquid subsistens, quia quidquid est in natura Dei,
subsistit. Et ideo Damascenus dicit quod verbum Dei est
substantiale, et in hypostasi ens, reliqua vero verba, scilicet
nostra, virtutes sunt animae.
Ad secundum dicendum quod non propter hoc error Valentini est
damnatus, quia filium dixit prolatione natum, ut Ariani
calumniabantur, sicut Hilarius refert, VI de Trin., sed propter
varium modum prolationis quem posuit, sicut patet per Augustinum in
libro de haeresibus.
Ad tertium dicendum quod in nomine verbi eadem proprietas importatur
quae in nomine filii, unde dicit Augustinus, eo dicitur verbum, quo
filius. Ipsa enim nativitas filii, quae est proprietas personalis
eius, diversis nominibus significatur, quae filio attribuuntur ad
exprimendum diversimode perfectionem eius. Nam ut ostendatur
connaturalis patri, dicitur filius; ut ostendatur coaeternus, dicitur
splendor; ut ostendatur omnino similis, dicitur imago; ut ostendatur
immaterialiter genitus, dicitur verbum. Non autem potuit unum nomen
inveniri, per quod omnia ista designarentur.
Ad quartum dicendum quod eo modo convenit filio esse intelligentem,
quo convenit ei esse Deum, cum intelligere essentialiter dicatur in
divinis, ut dictum est. Est autem filius Deus genitus, non autem
generans Deus. Unde est quidem intelligens, non ut producens
verbum, sed ut verbum procedens; prout scilicet in Deo verbum
procedens secundum rem non differt ab intellectu divino, sed relatione
sola distinguitur a principio verbi.
Ad quintum dicendum quod, cum de filio dicitur, portans omnia verbo
virtutis suae, verbum figurate accipitur pro effectu verbi. Unde
Glossa ibi dicit quod verbum sumitur pro imperio; inquantum scilicet
ex effectu virtutis verbi est quod res conserventur in esse, sicut ex
effectu virtutis verbi est quod res producantur in esse. Quod vero
Basilius interpretatur verbum pro spiritu sancto, improprie et
figurate locutus est, prout verbum alicuius dici potest omne illud quod
est manifestativum eius, ut sic ea ratione dicatur spiritus sanctus
verbum filii, quia manifestat filium.
|
|