|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod in nomine verbi non
importetur respectus ad creaturam. Omne enim nomen connotans effectum
in creatura, essentialiter in divinis dicitur. Sed verbum non dicitur
essentialiter, sed personaliter, ut dictum est. Ergo verbum non
importat respectum ad creaturam.
2. Praeterea, quae important respectum ad creaturas, dicuntur de
Deo ex tempore, ut dominus et creator. Sed verbum dicitur de Deo ab
aeterno. Ergo non importat respectum ad creaturam.
3. Praeterea, verbum importat respectum ad id a quo procedit. Si
ergo importat respectum ad creaturam, sequitur quod procedat a
creatura.
4. Praeterea, ideae sunt plures secundum diversos respectus ad
creaturas. Si igitur verbum importat respectum ad creaturas, sequitur
quod in Deo non sit unum verbum tantum, sed plura.
5. Praeterea, si verbum importat respectum ad creaturam, hoc non
est nisi inquantum creaturae cognoscuntur a Deo. Sed Deus non solum
cognoscit entia, sed etiam non entia. Ergo in verbo importabitur
respectus ad non entia, quod videtur falsum.
Sed contra est quod dicit Augustinus, in libro octoginta trium
quaest., quod in nomine verbi significatur non solum respectus ad
patrem, sed etiam ad illa quae per verbum facta sunt operativa
potentia.
Respondeo dicendum quod in verbo importatur respectus ad creaturam.
Deus enim, cognoscendo se, cognoscit omnem creaturam. Verbum autem
in mente conceptum, est repraesentativum omnis eius quod actu
intelligitur. Unde in nobis sunt diversa verba, secundum diversa quae
intelligimus. Sed quia Deus uno actu et se et omnia intelligit,
unicum verbum eius est expressivum non solum patris, sed etiam
creaturarum. Et sicut Dei scientia Dei quidem est cognoscitiva
tantum, creaturarum autem cognoscitiva et factiva; ita verbum Dei
eius quod in Deo patre est, est expressivum tantum, creaturarum vero
est expressivum et operativum. Et propter hoc dicitur in Psalmo
XXXII, dixit, et facta sunt; quia in verbo importatur ratio
factiva eorum quae Deus facit.
Ad primum ergo dicendum quod in nomine personae includitur etiam natura
oblique, nam persona est rationalis naturae individua substantia. In
nomine igitur personae divinae, quantum ad relationem personalem, non
importatur respectus ad creaturam, sed importatur in eo quod pertinet
ad naturam. Nihil tamen prohibet, inquantum includitur in
significatione eius essentia, quod importetur respectus ad creaturam,
sicut enim proprium est filio quod sit filius, ita proprium est ei quod
sit genitus Deus, vel genitus creator. Et per hunc modum importatur
relatio ad creaturam in nomine verbi.
Ad secundum dicendum quod, cum relationes consequantur actiones,
quaedam nomina important relationem Dei ad creaturam, quae consequitur
actionem Dei in exteriorem effectum transeuntem, sicut creare et
gubernare, et talia dicuntur de Deo ex tempore. Quaedam vero
relationem quae consequitur actionem non transeuntem in exteriorem
effectum, sed manentem in agente, ut scire et velle, et talia non
dicuntur de Deo ex tempore. Et huiusmodi relatio ad creaturam
importatur in nomine verbi. Nec est verum quod nomina importantia
relationem Dei ad creaturas, omnia dicantur ex tempore, sed sola illa
nomina quae important relationem consequentem actionem Dei in
exteriorem effectum transeuntem, ex tempore dicuntur.
Ad tertium dicendum quod creaturae non cognoscuntur a Deo per
scientiam a creaturis acceptam, sed per essentiam suam. Unde non
oportet quod a creaturis procedat verbum, licet verbum sit expressivum
creaturarum.
Ad quartum dicendum quod nomen ideae principaliter est impositum ad
significandum respectum ad creaturam, et ideo pluraliter dicitur in
divinis, neque est personale. Sed nomen verbi principaliter impositum
est ad significandam relationem ad dicentem, et ex consequenti ad
creaturas, inquantum Deus, intelligendo se, intelligit omnem
creaturam. Et propter hoc in divinis est unicum tantum verbum, et
personaliter dictum.
Ad quintum dicendum quod eo modo quo scientia Dei est non entium, et
verbum Dei est non entium, quia non est aliquid minus in verbo Dei
quam in scientia Dei, ut Augustinus dicit. Sed tamen verbum est
entium ut expressivum et factivum, non entium autem, ut expressivum et
manifestativum.
|
|