|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod imago non dicatur
personaliter in divinis. Dicit enim Augustinus, in libro de fide ad
Petrum, una est sanctae Trinitatis divinitas et imago, ad quam
factus est homo. Igitur imago dicitur essentialiter, et non
personaliter.
2. Praeterea, Hilarius dicit, in libro de Synod., quod imago
est eius rei ad quam imaginatur, species indifferens. Sed species,
sive forma, in divinis dicitur essentialiter. Ergo et imago.
3. Praeterea, imago ab imitando dicitur, in quo importatur prius et
posterius. Sed in divinis personis nihil est prius et posterius ergo
imago non potest esse nomen personale in divinis.
Sed contra est quod dicit Augustinus, quid est absurdius quam
imaginem ad se dici? Ergo imago in divinis relative dicitur. Et sic
est nomen personale.
Respondeo dicendum quod de ratione imaginis est similitudo. Non tamen
quaecumque similitudo sufficit ad rationem imaginis; sed similitudo
quae est in specie rei, vel saltem in aliquo signo speciei. Signum
autem speciei in rebus corporeis maxime videtur esse figura, videmus
enim quod diversorum animalium secundum speciem, sunt diversae
figurae, non autem diversi colores. Unde, si depingatur color
alicuius rei in pariete, non dicitur esse imago, nisi depingatur
figura. Sed neque ipsa similitudo speciei sufficit vel figurae; sed
requiritur ad rationem imaginis origo, quia, ut Augustinus dicit in
libro octoginta trium quaest., unum ovum non est imago alterius, quia
non est de illo expressum. Ad hoc ergo quod vere aliquid sit imago,
requiritur quod ex alio procedat simile ei in specie, vel saltem in
signo speciei. Ea vero quae processionem sive originem important in
divinis, sunt personalia. Unde hoc nomen imago est nomen personale.
Ad primum ergo dicendum quod imago proprie dicitur quod procedit ad
similitudinem alterius. Illud autem ad cuius similitudinem aliquid
procedit, proprie dicitur exemplar, improprie vero imago. Sic tamen
Augustinus utitur nomine imaginis, cum dicit divinitatem sanctae
Trinitatis esse imaginem ad quam factus est homo.
Ad secundum dicendum quod species, prout ponitur ab Hilario in
definitione imaginis, importat formam deductam in aliquo ab alio. Hoc
enim modo imago dicitur esse species alicuius, sicuti id quod
assimilatur alicui, dicitur forma eius, inquantum habet formam illi
similem.
Ad tertium dicendum quod imitatio in divinis personis non significat
posterioritatem, sed solam assimilationem.
|
|