|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod nomen imaginis non sit
proprium filio. Quia, ut dicit Damascenus, spiritus sanctus est
imago filii. Non est ergo proprium filii.
2. Praeterea, de ratione imaginis est similitudo cum expressione,
ut Augustinus dicit, in libro octoginta trium quaest. Sed hoc
convenit spiritui sancto, procedit enim ab alio secundum modum
similitudinis. Ergo spiritus sanctus est imago. Et ita non est
proprium filii quod sit imago.
3. Praeterea, homo etiam dicitur imago Dei, secundum illud I ad
Cor. XI, vir non debet velare caput suum, quoniam imago et gloria
Dei est. Ergo non est proprium filio.
Sed contra est quod Augustinus dicit, VI de Trin., quod solus
filius est imago patris.
Respondeo dicendum quod doctores Graecorum communiter dicunt spiritum
sanctum esse imaginem patris et filii. Sed doctores Latini soli filio
attribuunt nomen imaginis, non enim invenitur in canonica Scriptura
nisi de filio. Dicitur enim Coloss. I, qui est imago Dei
invisibilis, primogenitus creaturae; et ad Hebr. I, qui cum sit
splendor gloriae, et figura substantiae eius. Huius autem rationem
assignant quidam ex hoc, quod filius convenit cum patre non solum in
natura, sed etiam in notione principii, spiritus autem sanctus non
convenit cum filio nec cum patre in aliqua notione. Sed hoc non
videtur sufficere. Quia sicut secundum relationes non attenditur in
divinis neque aequalitas neque inaequalitas, ut Augustinus dicit; ita
neque similitudo, quae requiritur ad rationem imaginis. Unde alii
dicunt quod spiritus sanctus non potest dici imago filii, quia imaginis
non est imago. Neque etiam imago patris, quia etiam imago refertur
immediate ad id cuius est imago; spiritus sanctus autem refertur ad
patrem per filium. Neque etiam est imago patris et filii, quia sic
esset una imago duorum, quod videtur impossibile. Unde relinquitur
quod spiritus sanctus nullo modo sit imago. Sed hoc nihil est. Quia
pater et filius sunt unum principium spiritus sancti, ut infra
dicetur, unde nihil prohibet sic patris et filii, inquantum sunt
unum, esse unam imaginem; cum etiam homo totius Trinitatis sit una
imago. Et ideo aliter dicendum est quod, sicut spiritus sanctus,
quamvis sua processione accipiat naturam patris, sicut et filius, non
tamen dicitur natus; ita, licet accipiat speciem similem patris, non
dicitur imago. Quia filius procedit ut verbum, de cuius ratione est
similitudo speciei ad id a quo procedit; non autem de ratione amoris;
quamvis hoc conveniat amori qui est spiritus sanctus, inquantum est
amor divinus.
Ad primum ergo dicendum quod Damascenus et alii doctores Graecorum
communiter utuntur nomine imaginis pro perfecta similitudine.
Ad secundum dicendum quod, licet spiritus sanctus sit similis patri et
filio, non tamen sequitur quod sit imago, ratione iam dicta.
Ad tertium dicendum quod imago alicuius dupliciter in aliquo
invenitur. Uno modo, in re eiusdem naturae secundum speciem, ut
imago regis invenitur in filio suo. Alio modo, in re alterius
naturae, sicut imago regis invenitur in denario. Primo autem modo,
filius est imago patris, secundo autem modo dicitur homo imago Dei.
Et ideo ad designandam in homine imperfectionem imaginis, homo non
solum dicitur imago, sed ad imaginem, per quod motus quidam tendentis
in perfectionem designatur. Sed de filio Dei non potest dici quod sit
ad imaginem, quia est perfecta patris imago.
|
|