|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod hoc nomen spiritus
sanctus non sit proprium nomen alicuius divinae personae. Nullum enim
nomen commune tribus personis, est proprium alicuius personae. Sed
hoc nomen spiritus sanctus est commune tribus personis. Ostendit enim
Hilarius, VIII de Trin., in spiritu Dei aliquando significari
patrem, ut cum dicitur, spiritus domini super me; aliquando
significari filium, ut cum dicit filius, in spiritu Dei eiicio
Daemonia, naturae suae potestate eiicere se Daemonia demonstrans;
aliquando spiritum sanctum, ut ibi, effundam de spiritu meo super
omnem carnem. Ergo hoc nomen spiritus sanctus non est proprium
alicuius divinae personae.
2. Praeterea, nomina divinarum personarum ad aliquid dicuntur, ut
Boetius dicit, in libro de Trin. Sed hoc nomen spiritus sanctus non
dicitur ad aliquid. Ergo hoc nomen non est proprium divinae personae.
3. Praeterea, quia filius est nomen alicuius divinae personae, non
potest dici filius huius vel illius. Dicitur autem spiritus huius vel
illius hominis. Ut enim habetur Num. XI, dixit dominus ad
Moysen, auferam de spiritu tuo, tradamque eis; et IV Reg. II,
requievit spiritus Eliae super Elisaeum. Ergo spiritus sanctus non
videtur esse proprium nomen alicuius divinae personae.
Sed contra est quod dicitur I Ioan. ult., tres sunt qui
testimonium dant in caelo, pater, verbum et spiritus sanctus. Ut
autem Augustinus dicit, VII de Trin., cum quaeritur, quid
tres? Dicimus, tres personae. Ergo spiritus sanctus est nomen
divinae personae.
Respondeo dicendum quod, cum sint duae processiones in divinis,
altera earum, quae est per modum amoris, non habet proprium nomen, ut
supra dictum est. Unde et relationes quae secundum huiusmodi
processionem accipiuntur, innominatae sunt, ut etiam supra dictum
est. Propter quod et nomen personae hoc modo procedentis, eadem
ratione, non habet proprium nomen. Sed sicut sunt accommodata aliqua
nomina, ex usu loquentium, ad significandum praedictas relationes,
cum nominamus eas nomine processionis et spirationis, quae, secundum
proprietatem significationis, magis videntur significare actus
notionales quam relationes; ita ad significandum divinam personam quae
procedit per modum amoris, accommodatum est, ex usu Scripturae, hoc
nomen spiritus sanctus. Et huius quidem convenientiae ratio sumi
potest ex duobus. Primo quidem, ex ipsa communitate eius quod dicitur
spiritus sanctus. Ut enim Augustinus dicit, XV de Trin., quia
spiritus sanctus communis est ambobus, id vocatur ipse proprie quod
ambo communiter, nam et pater est spiritus, et filius est spiritus;
et pater est sanctus, et filius est sanctus. Secundo vero, ex
propria significatione. Nam nomen spiritus, in rebus corporeis,
impulsionem quandam et motionem significare videtur, nam flatum et
ventum spiritum nominamus. Est autem proprium amoris, quod moveat et
impellat voluntatem amantis in amatum. Sanctitas vero illis rebus
attribuitur, quae in Deum ordinantur. Quia igitur persona divina
procedit per modum amoris quo Deus amatur, convenienter spiritus
sanctus nominatur.
Ad primum ergo dicendum quod hoc quod dico spiritus sanctus, prout
sumitur in virtute duarum dictionum, commune est toti Trinitati.
Quia nomine spiritus significatur immaterialitas divinae substantiae,
spiritus enim corporeus invisibilis est, et parum habet de materia;
unde omnibus substantiis immaterialibus et invisibilibus hoc nomen
attribuimus. Per hoc vero quod dicitur sanctus, significatur puritas
divinae bonitatis. Si autem accipiatur hoc quod dico spiritus
sanctus, in vi unius dictionis, sic ex usu Ecclesiae est accommodatum
ad significandam unam trium personarum, scilicet quae procedit per
modum amoris, ratione iam dicta.
Ad secundum dicendum quod, licet hoc quod dico spiritus sanctus,
relative non dicatur, tamen pro relativo ponitur, inquantum est
accommodatum ad significandam personam sola relatione ab aliis
distinctam. Potest tamen intelligi etiam in nomine aliqua relatio, si
spiritus intelligatur quasi spiratus.
Ad tertium dicendum quod in nomine filii intelligitur sola relatio eius
qui est a principio, ad principium, sed in nomine patris intelligitur
relatio principii; et similiter in nomine spiritus, prout importat
quandam vim motivam. Nulli autem creaturae competit esse principium
respectu alicuius divinae personae, sed e converso. Et ideo potest
dici pater noster, et spiritus noster, non tamen potest dici filius
noster.
|
|