|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod spiritus sanctus non
procedat a filio. Quia secundum Dionysium, non est audendum dicere
aliquid de substantiali divinitate, praeter ea quae divinitus nobis ex
sacris eloquiis sunt expressa. Sed in Scriptura sacra non exprimitur
quod spiritus sanctus a filio procedat, sed solum quod procedat a
patre; ut patet Ioann. XV, spiritum veritatis, qui a patre
procedit. Ergo spiritus sanctus non procedit a filio.
2. Praeterea, in symbolo Constantinopolitanae synodi sic legitur,
credimus in spiritum sanctum, dominum et vivificantem, ex patre
procedentem, cum patre et filio adorandum et glorificandum. Nullo
igitur modo debuit addi in symbolo nostro quod spiritus sanctus procedat
a filio, sed videntur esse anathematis rei, qui hoc addiderunt.
3. Praeterea, Damascenus dicit, spiritum sanctum ex patre
dicimus, et spiritum patris nominamus, ex filio autem spiritum sanctum
non dicimus, spiritum vero filii nominamus. Ergo spiritus sanctus non
procedit a filio.
4. Praeterea, nihil procedit ab eo in quo quiescit. Sed spiritus
sanctus quiescit in filio. Dicitur enim in legenda beati Andreae,
pax vobis, et universis qui credunt in unum Deum patrem, et in unum
filium eius, unicum dominum nostrum Iesum Christum, et in unum
spiritum sanctum, procedentem ex patre, et in filio permanentem.
Ergo spiritus sanctus non procedit a filio.
5. Praeterea, filius procedit ut verbum. Sed spiritus noster in
nobis non videtur procedere a verbo nostro. Ergo nec spiritus sanctus
procedit a filio.
6. Praeterea, spiritus sanctus perfecte procedit a patre. Ergo
superfluum est dicere quod procedit a filio.
7. Praeterea, in perpetuis non differt esse et posse, ut dicitur in
III Physic.; et multo minus in divinis. Sed spiritus sanctus
potest distingui a filio, etiam si ab eo non procedat. Dicit enim
Anselmus, in libro de processione spiritus sancti, habent utique a
patre esse filius et spiritus sanctus, sed diverso modo, quia alter
nascendo, et alter procedendo, ut alii sint per hoc ab invicem. Et
postea subdit, nam si per aliud non essent plures filius et spiritus
sanctus, per hoc solum essent diversi. Ergo spiritus sanctus
distinguitur a filio, ab eo non existens.
Sed contra est quod dicit Athanasius, spiritus sanctus a patre et
filio, non factus, nec creatus, nec genitus, sed procedens.
Respondeo dicendum quod necesse est dicere spiritum sanctum a filio
esse. Si enim non esset ab eo, nullo modo posset ab eo personaliter
distingui. Quod ex supra dictis patet. Non enim est possibile dicere
quod secundum aliquid absolutum divinae personae ab invicem
distinguantur, quia sequeretur quod non esset trium una essentia;
quidquid enim in divinis absolute dicitur, ad unitatem essentiae
pertinet. Relinquitur ergo quod solum relationibus divinae personae ab
invicem distinguantur. Relationes autem personas distinguere non
possunt, nisi secundum quod sunt oppositae. Quod ex hoc patet, quia
pater habet duas relationes, quarum una refertur ad filium, et alia ad
spiritum sanctum; quae tamen, quia non sunt oppositae, non
constituunt duas personas, sed ad unam personam patris tantum
pertinent. Si ergo in filio et in spiritu sancto non esset invenire
nisi duas relationes quibus uterque refertur ad patrem, illae
relationes non essent ad invicem oppositae; sicut neque duae relationes
quibus pater refertur ad illos. Unde, sicut persona patris est una,
ita sequeretur quod persona filii et spiritus sancti esset una, habens
duas relationes oppositas duabus relationibus patris. Hoc autem est
haereticum, cum tollat fidem Trinitatis. Oportet ergo quod filius et
spiritus sanctus ad invicem referantur oppositis relationibus. Non
autem possunt esse in divinis aliae relationes oppositae nisi relationes
originis, ut supra probatum est. Oppositae autem relationes originis
accipiuntur secundum principium, et secundum quod est a principio.
Relinquitur ergo quod necesse est dicere vel filium esse a spiritu
sancto, quod nullus dicit, vel spiritum sanctum esse a filio, quod
nos confitemur. Et huic quidem consonat ratio processionis utriusque.
Dictum enim est supra quod filius procedit per modum intellectus, ut
verbum; spiritus sanctus autem per modum voluntatis, ut amor.
Necesse est autem quod amor a verbo procedat, non enim aliquid
amamus, nisi secundum quod conceptione mentis apprehendimus. Unde et
secundum hoc manifestum est quod spiritus sanctus procedit a filio.
Ipse etiam ordo rerum hoc docet. Nusquam enim hoc invenimus, quod ab
uno procedant plura absque ordine, nisi in illis solum quae
materialiter differunt; sicut unus faber producit multos cultellos
materialiter ab invicem distinctos, nullum ordinem habentes ad
invicem. Sed in rebus in quibus non est sola materialis distinctio,
semper invenitur in multitudine productorum aliquis ordo. Unde etiam
in ordine creaturarum productarum, decor divinae sapientiae
manifestatur. Si ergo ab una persona patris procedunt duae personae,
scilicet filius et spiritus sanctus, oportet esse aliquem ordinem eorum
ad invicem. Nec potest aliquis ordo alius assignari, nisi ordo
naturae, quo alius est ex alio. Non est igitur possibile dicere quod
filius et spiritus sanctus sic procedant a patre, quod neuter eorum
procedat ab alio, nisi quis poneret in eis materialem distinctionem,
quod est impossibile. Unde etiam ipsi Graeci processionem spiritus
sancti aliquem ordinem habere ad filium intelligunt. Concedunt enim
spiritum sanctum esse spiritum filii, et esse a patre per filium. Et
quidam eorum dicuntur concedere quod sit a filio, vel profluat ab eo,
non tamen quod procedat. Quod videtur vel ex ignorantia, vel ex
protervia esse. Quia si quis recte consideret, inveniet processionis
verbum inter omnia quae ad originem qualemcumque pertinent,
communissimum esse. Utimur enim eo ad designandum qualemcumque
originem; sicut quod linea procedit a puncto, radius a sole, rivus a
fonte; et similiter in quibuscumque aliis. Unde ex quocumque alio ad
originem pertinente, potest concludi quod spiritus sanctus procedit a
filio.
Ad primum ergo dicendum quod de Deo dicere non debemus quod in sacra
Scriptura non invenitur vel per verba, vel per sensum. Licet autem
per verba non inveniatur in sacra Scriptura quod spiritus sanctus
procedit a filio, invenitur tamen quantum ad sensum; et praecipue ubi
dicit filius, Ioan. XVI, de spiritu sancto loquens, ille me
clarificabit, quia de meo accipiet. Regulariter etiam in sacra
Scriptura tenendum est, quod id quod de patre dicitur, oportet de
filio intelligi, etiam si dictio exclusiva addatur, nisi solum in
illis in quibus pater et filius secundum oppositas relationes
distinguuntur. Cum enim dominus, Matth. XI, dicit, nemo novit
filium nisi pater, non excluditur quin filius seipsum cognoscat. Sic
igitur cum dicitur quod spiritus sanctus a patre procedit, etiam si
adderetur quod a solo patre procedit, non excluderetur inde filius,
quia quantum ad hoc quod est esse principium spiritus sancti, non
opponuntur pater et filius; sed solum quantum ad hoc, quod hic est
pater et ille filius.
Ad secundum dicendum quod in quolibet Concilio institutum fuit
symbolum aliquod, propter errorem aliquem qui in Concilio damnabatur.
Unde sequens Concilium non faciebat aliud symbolum quam primum, sed
id quod implicite continebatur in primo symbolo, per aliqua addita
explanabatur contra haereses insurgentes. Unde in determinatione
Chalcedonensis synodi dicitur, quod illi qui fuerunt congregati in
Concilio Constantinopolitano, doctrinam de spiritu sancto
tradiderunt, non quod minus esset in praecedentibus (qui apud Nicaeam
congregati sunt), inferentes; sed intellectum eorum adversus
haereticos declarantes. Quia igitur in tempore antiquorum Conciliorum
nondum exortus fuerat error dicentium spiritum sanctum non procedere a
filio; non fuit necessarium quod hoc explicite poneretur. Sed
postea, insurgente errore quorundam, in quodam Concilio in
Occidentalibus partibus congregato, expressum fuit auctoritate Romani
pontificis; cuius auctoritate etiam antiqua Concilia congregabantur et
confirmabantur. Continebatur tamen implicite in hoc ipso quod
dicebatur spiritus sanctus a patre procedere.
Ad tertium dicendum quod spiritum sanctum non procedere a filio, primo
fuit a Nestorianis introductum; ut patet in quodam symbolo
Nestorianorum damnato in Ephesina synodo. Et hunc errorem secutus
fuit Theodoretus Nestorianus, et plures post ipsum; inter quos fuit
etiam Damascenus. Unde in hoc eius sententiae non est standum.
Quamvis a quibusdam dicatur quod Damascenus, sicut non confitetur
spiritum sanctum esse a filio, ita etiam non negat, ex vi illorum
verborum.
Ad quartum dicendum quod per hoc quod spiritus sanctus dicitur
quiescere vel manere in filio, non excluditur quin ab eo procedat,
quia et filius in patre manere dicitur, cum tamen a patre procedat.
Dicitur etiam spiritus sanctus in filio quiescere, vel sicut amor
amantis quiescit in amato; vel quantum ad humanam naturam Christi,
propter id quod scriptum est, Ioan. I, super quem videris spiritum
descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat.
Ad quintum dicendum quod verbum in divinis non accipitur secundum
similitudinem verbi vocalis, a quo non procedit spiritus, quia sic
tantum metaphorice diceretur, sed secundum similitudinem verbi
mentalis, a quo amor procedit.
Ad sextum dicendum quod per hoc quod spiritus sanctus perfecte procedit
a patre, non solum non superfluum est dicere quod spiritus sanctus
procedat a filio; sed omnino necessarium. Quia una virtus est patris
et filii; et quidquid est a patre, necesse est esse a filio, nisi
proprietati filiationis repugnet. Non enim filius est a seipso, licet
sit a patre.
Ad septimum dicendum quod spiritus sanctus distinguitur personaliter a
filio in hoc, quod origo unius distinguitur ab origine alterius. Sed
ipsa differentia originis est per hoc, quod filius est solum a patre,
spiritus sanctus vero a patre et filio. Non enim aliter processiones
distinguerentur, sicut supra ostensum est.
|
|