|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod spiritus sanctus non
procedat a patre per filium. Quod enim procedit ab aliquo per
aliquem, non procedit ab eo immediate. Si igitur spiritus sanctus
procedit a patre per filium, non procedit a patre immediate. Quod
videtur inconveniens.
2. Praeterea, si spiritus sanctus procedit a patre per filium, non
procedit a filio nisi propter patrem. Sed propter quod unumquodque,
et illud magis. Ergo magis procedit a patre quam a filio.
3. Praeterea, filius habet esse per generationem. Si igitur
spiritus sanctus est a patre per filium, sequitur quod prius generetur
filius, et postea procedat spiritus sanctus. Et sic processio
spiritus sancti non est aeterna. Quod est haereticum.
4. Praeterea, cum aliquis dicitur per aliquem operari, potest e
converso dici, sicut enim dicimus quod rex operatur per ballivum, ita
potest dici quod ballivus operatur per regem. Sed nullo modo dicimus
quod filius spiret spiritum sanctum per patrem. Ergo nullo modo potest
dici quod pater spiret spiritum sanctum per filium.
Sed contra est quod Hilarius dicit, in libro de Trin., conserva
hanc, oro, fidei meae religionem, ut semper obtineam patrem,
scilicet te; et filium tuum una tecum adorem; et spiritum sanctum
tuum, qui est per unigenitum tuum, promerear.
Respondeo dicendum quod in omnibus locutionibus in quibus dicitur
aliquis per aliquem operari, haec praepositio per designat in causali
aliquam causam seu principium illius actus. Sed cum actio sit media
inter faciens et factum, quandoque illud causale cui adiungitur haec
praepositio per, est causa actionis secundum quod exit ab agente. Et
tunc est causa agenti quod agat; sive sit causa finalis, sive
formalis, sive effectiva vel motiva, finalis quidem, ut si dicamus
quod artifex operatur per cupiditatem lucri; formalis vero, ut si
dicamus quod operatur per artem suam; motiva vero, si dicamus quod
operatur per imperium alterius. Quandoque vero dictio causalis cui
adiungitur haec praepositio per, est causa actionis secundum quod
terminatur ad factum; ut cum dicimus, artifex operatur per martellum.
Non enim significatur quod martellus sit causa artifici quod agat, sed
quod sit causa artificiato ut ab artifice procedat; et quod hoc ipsum
habeat ab artifice. Et hoc est quod quidam dicunt, quod haec
praepositio per quandoque notat auctoritatem in recto, ut cum dicitur,
rex operatur per ballivum, quandoque autem in obliquo, ut cum
dicitur, ballivus operatur per regem. Quia igitur filius habet a
patre quod ab eo procedat spiritus sanctus, potest dici quod pater per
filium spirat spiritum sanctum; vel quod spiritus sanctus procedat a
patre per filium, quod idem est.
Ad primum ergo dicendum quod in qualibet actione est duo considerare,
scilicet suppositum agens, et virtutem qua agit; sicut ignis calefacit
calore. Si igitur in patre et filio consideretur virtus qua spirant
spiritum sanctum, non cadit ibi aliquod medium, quia haec virtus est
una et eadem. Si autem considerentur ipsae personae spirantes, sic,
cum spiritus sanctus communiter procedat a patre et filio, invenitur
spiritus sanctus immediate a patre procedere, inquantum est ab eo; et
mediate, inquantum est a filio. Et sic dicitur procedere a patre per
filium. Sicut etiam Abel processit immediate ab Adam, inquantum
Adam fuit pater eius; et mediate, inquantum Eva fuit mater eius,
quae processit ab Adam; licet hoc exemplum materialis processionis
ineptum videatur ad significandam immaterialem processionem divinarum
personarum.
Ad secundum dicendum quod, si filius acciperet a patre aliam virtutem
numero ad spirandum spiritum sanctum, sequeretur quod esset sicut causa
secunda et instrumentalis, et sic magis procederet a patre quam a
filio. Sed una et eadem numero virtus spirativa est in patre et
filio, et ideo aequaliter procedit ab utroque. Licet aliquando
dicatur principaliter vel proprie procedere de patre, propter hoc quod
filius habet hanc virtutem a patre.
Ad tertium dicendum quod, sicut generatio filii est coaeterna
generanti, unde non prius fuit pater quam gigneret filium; ita
processio spiritus sancti est coaeterna suo principio. Unde non fuit
prius filius genitus, quam spiritus sanctus procederet, sed utrumque
aeternum est.
Ad quartum dicendum quod, cum aliquis dicitur per aliquid operari,
non semper recipitur conversio, non enim dicimus quod martellus
operetur per fabrum. Dicimus autem quod ballivus operatur per regem,
quia ballivi est agere, cum sit dominus sui actus. Martelli autem non
est agere, sed solum agi, unde non designatur nisi ut instrumentum.
Dicitur autem ballivus operari per regem, quamvis haec praepositio per
denotet medium, quia, quanto suppositum est prius in agendo, tanto
virtus eius est immediatior effectui, quia virtus causae primae
coniungit causam secundam suo effectui, unde et prima principia
dicuntur immediata in demonstrativis scientiis. Sic igitur, inquantum
ballivus est medius secundum ordinem suppositorum agentium, dicitur rex
operari per ballivum, secundum ordinem vero virtutum, dicitur ballivus
operari per regem, quia virtus regis facit quod actio ballivi
consequatur effectum. Ordo autem non attenditur inter patrem et filium
quantum ad virtutem; sed solum quantum ad supposita. Et ideo dicitur
quod pater spirat per filium, et non e converso.
|
|