|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod pater et filius non sint
unum principium spiritus sancti. Quia spiritus sanctus non videtur a
patre et filio procedere inquantum sunt unum, neque in natura, quia
spiritus sanctus sic etiam procederet a seipso, qui est unum cum eis in
natura; neque etiam inquantum sunt unum in aliqua proprietate, quia
una proprietas non potest esse duorum suppositorum, ut videtur. Ergo
spiritus sanctus procedit a patre et filio ut sunt plures. Non ergo
pater et filius sunt unum principium spiritus sancti.
2. Praeterea, cum dicitur, pater et filius sunt unum principium
spiritus sancti, non potest ibi designari unitas personalis, quia sic
pater et filius essent una persona. Neque etiam unitas proprietatis,
quia si propter unam proprietatem pater et filius sunt unum principium
spiritus sancti, pari ratione, propter duas proprietates pater videtur
esse duo principia filii et spiritus sancti; quod est inconveniens.
Non ergo pater et filius sunt unum principium spiritus sancti.
3. Praeterea, filius non magis convenit cum patre quam spiritus
sanctus. Sed spiritus sanctus et pater non sunt unum principium
respectu alicuius divinae personae. Ergo neque pater et filius.
4. Praeterea, si pater et filius sunt unum principium spiritus
sancti aut unum quod est pater; aut unum quod non est pater. Sed
neutrum est dare, quia si unum quod est pater, sequitur quod filius
sit pater; si unum quod non est pater, sequitur quod pater non est
pater. Non ergo dicendum est quod pater et filius sint unum principium
spiritus sancti.
5. Praeterea, si pater et filius sunt unum principium spiritus
sancti videtur e converso dicendum quod unum principium spiritus sancti
sit pater et filius. Sed haec videtur esse falsa, quia hoc quod dico
principium, oportet quod supponat vel pro persona patris, vel pro
persona filii; et utroque modo est falsa. Ergo etiam haec est falsa,
pater et filius sunt unum principium spiritus sancti.
6. Praeterea, unum in substantia facit idem. Si igitur pater et
filius sunt unum principium spiritus sancti, sequitur quod sint idem
principium. Sed hoc a multis negatur. Ergo non est concedendum quod
pater et filius sint unum principium spiritus sancti.
7. Praeterea, pater et filius et spiritus sanctus, quia sunt unum
principium creaturae, dicuntur esse unus creator. Sed pater et filius
non sunt unus spirator, sed duo spiratores, ut a multis dicitur.
Quod etiam consonat dictis Hilarii, qui dicit, in II de Trin.,
quod spiritus sanctus a patre et filio auctoribus confitendus est.
Ergo pater et filius non sunt unum principium spiritus sancti.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in V de Trin., quod pater
et filius non sunt duo principia, sed unum principium spiritus sancti.
Respondeo dicendum quod pater et filius in omnibus unum sunt, in
quibus non distinguit inter eos relationis oppositio. Unde, cum in
hoc quod est esse principium spiritus sancti, non opponantur relative,
sequitur quod pater et filius sunt unum principium spiritus sancti.
Quidam tamen dicunt hanc esse impropriam, pater et filius sunt unum
principium spiritus sancti. Quia cum hoc nomen principium,
singulariter acceptum, non significet personam, sed proprietatem,
dicunt quod sumitur adiective, et quia adiectivum non determinatur per
adiectivum, non potest convenienter dici quod pater et filius sint unum
principium spiritus sancti, nisi unum intelligatur quasi adverbialiter
positum, ut sit sensus, sunt unum principium, idest uno modo. Sed
simili ratione posset dici pater duo principia filii et spiritus
sancti, idest duobus modis. Dicendum est ergo quod, licet hoc nomen
principium significet proprietatem, tamen significat eam per modum
substantivi, sicut hoc nomen pater vel filius etiam in rebus creatis.
Unde numerum accipit a forma significata, sicut et alia substantiva.
Sicut igitur pater et filius sunt unus Deus, propter unitatem formae
significatae per hoc nomen Deus; ita sunt unum principium spiritus
sancti, propter unitatem proprietatis significatae in hoc nomine
principium.
Ad primum ergo dicendum quod, si attendatur virtus spirativa,
spiritus sanctus procedit a patre et filio inquantum sunt unum in
virtute spirativa, quae quodammodo significat naturam cum proprietate,
ut infra dicetur. Neque est inconveniens unam proprietatem esse in
duobus suppositis, quorum est una natura. Si vero considerentur
supposita spirationis, sic spiritus sanctus procedit a patre et filio
ut sunt plures, procedit enim ab eis ut amor unitivus duorum.
Ad secundum dicendum quod, cum dicitur, pater et filius sunt unum
principium spiritus sancti, designatur una proprietas, quae est forma
significata per nomen. Non tamen sequitur quod propter plures
proprietates possit dici pater plura principia, quia implicaretur
pluralitas suppositorum.
Ad tertium dicendum quod secundum relativas proprietates non attenditur
in divinis similitudo vel dissimilitudo, sed secundum essentiam.
Unde, sicut pater non est similior sibi quam filio, ita nec filius
similior patri quam spiritus sanctus.
Ad quartum dicendum quod haec duo, scilicet, pater et filius sunt
unum principium quod est pater, aut, unum principium quod non est
pater, non sunt contradictorie opposita. Unde non est necesse alterum
eorum dare. Cum enim dicimus, pater et filius sunt unum principium,
hoc quod dico principium, non habet determinatam suppositionem, imo
confusam pro duabus personis simul. Unde in processu est fallacia
figurae dictionis, a confusa suppositione ad determinatam.
Ad quintum dicendum quod haec etiam est vera, unum principium spiritus
sancti est pater et filius. Quia hoc quod dico principium non supponit
pro una persona tantum, sed indistincte pro duabus, ut dictum est.
Ad sextum dicendum quod convenienter potest dici quod pater et filius
sunt idem principium, secundum quod ly principium supponit confuse et
indistincte pro duabus personis simul.
Ad septimum dicendum quod quidam dicunt quod pater et filius, licet
sint unum principium spiritus sancti, sunt tamen duo spiratores,
propter distinctionem suppositorum, sicut etiam duo spirantes, quia
actus referuntur ad supposita. Nec est eadem ratio de hoc nomine
creator. Quia spiritus sanctus procedit a patre et filio ut sunt duae
personae distinctae, ut dictum est, non autem creatura procedit a
tribus personis ut sunt personae distinctae, sed ut sunt unum in
essentia. Sed videtur melius dicendum quod, quia spirans adiectivum
est, spirator vero substantivum, possumus dicere quod pater et filius
sunt duo spirantes, propter pluralitatem suppositorum; non autem duo
spiratores, propter unam spirationem. Nam adiectiva nomina habent
numerum secundum supposita, substantiva vero a seipsis, secundum
formam significatam. Quod vero Hilarius dicit, quod spiritus sanctus
est a patre et filio auctoribus, exponendum est quod ponitur
substantivum pro adiectivo.
|
|