|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod amor non sit proprium
nomen spiritus sancti. Dicit enim Augustinus, XV de Trin.,
nescio cur, sicut sapientia dicitur et pater et filius et spiritus
sanctus, et simul omnes non tres sed una sapientia, non ita et caritas
dicatur pater et filius et spiritus sanctus, et simul omnes una
caritas. Sed nullum nomen quod de singulis personis praedicatur et de
omnibus in communi singulariter, est nomen proprium alicuius personae.
Ergo hoc nomen amor non est proprium spiritus sancti.
2. Praeterea, spiritus sanctus est persona subsistens. Sed amor
non significatur ut persona subsistens, sed ut actio quaedam ab amante
transiens in amatum. Ergo amor non est proprium nomen spiritus
sancti.
3. Praeterea, amor est nexus amantium, quia secundum Dionysium,
IV cap. de Div. Nom., est quaedam vis unitiva. Sed nexus est
medium inter ea quae connectit, non autem aliquid ab eis procedens.
Cum igitur spiritus sanctus procedat a patre et filio, sicut ostensum
est, videtur quod non sit amor aut nexus patris et filii.
4. Praeterea, cuiuslibet amantis est aliquis amor. Sed spiritus
sanctus est amans. Ergo eius est aliquis amor. Si igitur spiritus
sanctus est amor, erit amor amoris, et spiritus a spiritu. Quod est
inconveniens.
Sed contra est quod Gregorius dicit, in homilia Pentecostes, ipse
spiritus sanctus est amor.
Respondeo dicendum quod nomen amoris in divinis sumi potest et
essentialiter et personaliter. Et secundum quod personaliter sumitur,
est proprium nomen spiritus sancti; sicut verbum est proprium nomen
filii. Ad cuius evidentiam, sciendum est quod, cum in divinis, ut
supra ostensum est, sint duae processiones, una per modum
intellectus, quae est processio verbi; alia per modum voluntatis,
quae est processio amoris, quia prima est nobis magis nota, ad singula
significanda quae in ea considerari possunt, sunt magis propria nomina
adinventa; non autem in processione voluntatis. Unde et quibusdam
circumlocutionibus utimur ad significandam personam procedentem, et
relationes etiam quae accipiuntur secundum hanc processionem, et
processionis et spirationis nominibus nominantur, ut supra dictum est,
quae tamen sunt magis nomina originis quam relationis, secundum
proprietatem vocabuli. Et tamen similiter utramque processionem
considerari oportet. Sicut enim ex hoc quod aliquis rem aliquam
intelligit, provenit quaedam intellectualis conceptio rei intellectae
in intelligente, quae dicitur verbum; ita ex hoc quod aliquis rem
aliquam amat, provenit quaedam impressio, ut ita loquar, rei amatae
in affectu amantis, secundum quam amatum dicitur esse in amante, sicut
et intellectum in intelligente. Ita quod, cum aliquis seipsum
intelligit et amat, est in seipso non solum per identitatem rei, sed
etiam ut intellectum in intelligente, et amatum in amante. Sed ex
parte intellectus, sunt vocabula adinventa ad significandum respectum
intelligentis ad rem intellectam, ut patet in hoc quod dico
intelligere, et sunt etiam alia vocabula adinventa ad significandum
processum intellectualis conceptionis, scilicet ipsum dicere, et
verbum. Unde in divinis intelligere solum essentialiter dicitur, quia
non importat habitudinem ad verbum procedens, sed verbum personaliter
dicitur, quia significat id quod procedit, ipsum vero dicere dicitur
notionaliter, quia importat habitudinem principii verbi ad verbum
ipsum. Ex parte autem voluntatis, praeter diligere et amare, quae
important habitudinem amantis ad rem amatam, non sunt aliqua vocabula
imposita, quae importent habitudinem ipsius impressionis vel
affectionis rei amatae, quae provenit in amante ex hoc quod amat, ad
suum principium, aut e converso. Et ideo, propter vocabulorum
inopiam, huiusmodi habitudines significamus vocabulis amoris et
dilectionis; sicut si verbum nominaremus intelligentiam conceptam, vel
sapientiam genitam. Sic igitur, inquantum in amore vel dilectione non
importatur nisi habitudo amantis ad rem amatam, amor et diligere
essentialiter dicuntur, sicut intelligentia et intelligere. Inquantum
vero his vocabulis utimur ad exprimendam habitudinem eius rei quae
procedit per modum amoris, ad suum principium, et e converso; ita
quod per amorem intelligatur amor procedens, et per diligere
intelligatur spirare amorem procedentem, sic amor est nomen personae,
et diligere vel amare est verbum notionale, sicut dicere vel generare.
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus loquitur de caritate,
secundum quod essentialiter sumitur in divinis, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod intelligere et velle et amare, licet
significentur per modum actionum transeuntium in obiecta, sunt tamen
actiones manentes in agentibus, ut supra dictum est; ita tamen quod in
ipso agente important habitudinem quandam ad obiectum. Unde amor,
etiam in nobis, est aliquid manens in amante, et verbum cordis manens
in dicente; tamen cum habitudine ad rem verbo expressam, vel amatam.
Sed in Deo, in quo nullum est accidens, plus habet, quia tam verbum
quam amor est subsistens. Cum ergo dicitur quod spiritus sanctus est
amor patris in filium, vel in quidquam aliud, non significatur aliquid
transiens in alium; sed solum habitudo amoris ad rem amatam; sicut et
in verbo importatur habitudo verbi ad rem verbo expressam.
Ad tertium dicendum quod spiritus sanctus dicitur esse nexus patris et
filii, inquantum est amor, quia, cum pater amet unica dilectione se
et filium, et e converso, importatur in spiritu sancto, prout est
amor, habitudo patris ad filium, et e converso, ut amantis ad
amatum. Sed ex hoc ipso quod pater et filius se mutuo amant, oportet
quod mutuus amor, qui est spiritus sanctus, ab utroque procedat.
Secundum igitur originem, spiritus sanctus non est medius, sed tertia
in Trinitate persona. Secundum vero praedictam habitudinem, est
medius nexus duorum, ab utroque procedens.
Ad quartum dicendum quod, sicut filio, licet intelligat, non tamen
sibi competit producere verbum, quia intelligere convenit ei ut verbo
procedenti; ita, licet spiritus sanctus amet, essentialiter
accipiendo, non tamen convenit ei quod spiret amorem, quod est
diligere notionaliter sumptum; quia sic diligit essentialiter ut amor
procedens, non ut a quo procedit amor.
|
|