|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod pater et filius non
diligant se spiritu sancto. Augustinus enim, in VII de Trin.,
probat quod pater non est sapiens sapientia genita. Sed sicut filius
est sapientia genita, ita spiritus sanctus est amor procedens, ut
dictum est. Ergo pater et filius non diligunt se amore procedente,
qui est spiritus sanctus.
2. Praeterea, cum dicitur, pater et filius diligunt se spiritu
sancto, hoc verbum diligere aut sumitur essentialiter, aut
notionaliter. Sed non potest esse vera secundum quod sumitur
essentialiter, quia pari ratione posset dici quod pater intelligit
filio. Neque etiam secundum quod sumitur notionaliter, quia pari
ratione posset dici quod pater et filius spirant spiritu sancto, vel
quod pater generat filio. Ergo nullo modo haec est vera, pater et
filius diligunt se spiritu sancto.
3. Praeterea, eodem amore pater diligit filium, et se, et nos.
Sed pater non diligit se spiritu sancto. Quia nullus actus notionalis
reflectitur super principium actus, non enim potest dici quod pater
generat se, vel spirat se. Ergo etiam non potest dici quod diligat se
spiritu sancto, secundum quod diligere sumitur notionaliter. Item,
amor quo diligit nos, non videtur esse spiritus sanctus, quia
importatur respectus ad creaturam, et ita ad essentiam pertinet. Ergo
et haec est falsa, pater diligit filium spiritu sancto.
Sed contra est quod Augustinus dicit, VI de Trin., quod spiritus
sanctus est quo genitus a generante diligitur, genitoremque suum
diligit.
Respondeo dicendum quod circa hanc quaestionem difficultatem affert
quod, cum dicitur, pater diligit filium spiritu sancto, cum ablativus
construatur in habitudine alicuius causae, videtur quod spiritus
sanctus sit principium diligendi patri et filio; quod est omnino
impossibile. Et ideo quidam dixerunt hanc esse falsam, pater et
filius diligunt se spiritu sancto. Et dicunt hanc esse retractatam ab
Augustino in suo simili, cum scilicet retractavit istam, pater est
sapiens sapientia genita. Quidam vero dicunt quod est propositio
impropria; et est sic exponenda, pater diligit filium spiritu sancto,
idest amore essentiali, qui appropriatur spiritui sancto. Quidam vero
dixerunt quod ablativus iste construitur in habitudine signi, ut sit
sensus, spiritus sanctus est signum quod pater diligat filium,
inquantum scilicet procedit ab eis ut amor. Quidam vero dixerunt quod
ablativus iste construitur in habitudine causae formalis, quia spiritus
sanctus est amor, quo formaliter pater et filius se invicem diligunt.
Quidam vero dixerunt quod construitur in habitudine effectus formalis.
Et isti propinquius ad veritatem accesserunt. Unde ad huius
evidentiam, sciendum est quod, cum res communiter denominentur a suis
formis, sicut album ab albedine, et homo ab humanitate; omne illud a
quo aliquid denominatur, quantum ad hoc habet habitudinem formae. Ut
si dicam, iste est indutus vestimento, iste ablativus construitur in
habitudine causae formalis, quamvis non sit forma. Contingit autem
aliquid denominari per id quod ab ipso procedit, non solum sicut agens
actione; sed etiam sicut ipso termino actionis, qui est effectus,
quando ipse effectus in intellectu actionis includitur. Dicimus enim
quod ignis est calefaciens calefactione, quamvis calefactio non sit
calor, qui est forma ignis, sed actio ab igne procedens, et dicimus
quod arbor est florens floribus, quamvis flores non sint forma
arboris, sed quidam effectus ab ipsa procedentes. Secundum hoc ergo
dicendum quod, cum diligere in divinis dupliciter sumatur,
essentialiter scilicet et notionaliter; secundum quod essentialiter
sumitur, sic pater et filius non diligunt se spiritu sancto, sed
essentia sua. Unde Augustinus dicit, in XV de Trin., quis audet
dicere patrem nec se nec filium nec spiritum sanctum diligere nisi per
spiritum sanctum? Et secundum hoc procedunt primae opiniones.
Secundum vero quod notionaliter sumitur, sic diligere nihil est aliud
quam spirare amorem; sicut dicere est producere verbum, et florere est
producere flores. Sicut ergo dicitur arbor florens floribus, ita
dicitur pater dicens verbo vel filio, se et creaturam, et pater et
filius dicuntur diligentes spiritu sancto, vel amore procedente, et se
et nos.
Ad primum ergo dicendum quod esse sapientem vel intelligentem in
divinis non sumitur nisi essentialiter, et ideo non potest dici quod
pater sit sapiens vel intelligens filio. Sed diligere sumitur non
solum essentialiter, sed etiam notionaliter. Et secundum hoc,
possumus dicere quod pater et filius diligunt se spiritu sancto, ut
dictum est.
Ad secundum dicendum quod, quando in intellectu alicuius actionis
importatur determinatus effectus, potest denominari principium actionis
et ab actione et ab effectu; sicut possumus dicere quod arbor est
florens floritione, et floribus. Sed quando in actione non includitur
determinatus effectus, tunc non potest principium actionis denominari
ab effectu, sed solum ab actione, non enim dicimus quod arbor producit
florem flore, sed productione floris. In hoc igitur quod dico spirat
vel generat, importatur actus notionalis tantum. Unde non possumus
dicere quod pater spiret spiritu sancto, vel generet filio. Possumus
autem dicere quod pater dicit verbo, tanquam persona procedente, et
dicit dictione, tanquam actu notionali, quia dicere importat
determinatam personam procedentem, cum dicere sit producere verbum.
Et similiter diligere, prout notionaliter sumitur, est producere
amorem. Et ideo potest dici quod pater diligit filium spiritu sancto,
tanquam persona procedente, et ipsa dilectione, tanquam actu
notionali.
Ad tertium dicendum quod pater non solum filium, sed etiam se et nos
diligit spiritu sancto. Quia, ut dictum est diligere, prout
notionaliter sumitur, non solum importat productionem divinae
personae, sed etiam personam productam per modum amoris, qui habet
habitudinem ad rem dilectam. Unde, sicut pater dicit se et omnem
creaturam verbo quod genuit, inquantum verbum genitum sufficienter
repraesentat patrem et omnem creaturam; ita diligit se et omnem
creaturam spiritu sancto, inquantum spiritus sanctus procedit ut amor
bonitatis primae, secundum quam pater amat se et omnem creaturam. Et
sic etiam patet quod respectus importatur ad creaturam et in verbo et in
amore procedente, quasi secundario; inquantum scilicet veritas et
bonitas divina est principium intelligendi et amandi omnem creaturam.
|
|