|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod donum non sit proprium
nomen spiritus sancti. Donum enim dicitur ex eo quod datur. Sed,
sicut dicitur Isa. IX, filius datus est nobis. Ergo esse donum
convenit filio, sicut spiritui sancto.
2. Praeterea, omne nomen proprium alicuius personae significat
aliquam eius proprietatem. Sed hoc nomen donum non significat
proprietatem aliquam spiritus sancti. Ergo donum non est proprium
nomen spiritus sancti.
3. Praeterea, spiritus sanctus potest dici spiritus alicuius
hominis, ut supra dictum est. Sed non potest dici donum alicuius
hominis, sed solum donum Dei. Ergo donum non est proprium nomen
spiritus sancti.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in IV de Trin., sicut
natum esse est filio a patre esse, ita spiritui sancto donum Dei esse
est a patre et filio procedere. Sed spiritus sanctus sortitur proprium
nomen inquantum procedit a patre et filio. Ergo et donum est proprium
nomen spiritus sancti.
Respondeo dicendum quod donum, secundum quod personaliter sumitur in
divinis, est proprium nomen spiritus sancti. Ad cuius evidentiam,
sciendum est quod donum proprie est datio irreddibilis, secundum
philosophum, idest quod non datur intentione retributionis, et sic
importat gratuitam donationem. Ratio autem gratuitae donationis est
amor, ideo enim damus gratis alicui aliquid, quia volumus ei bonum.
Primum ergo quod damus ei, est amor quo volumus ei bonum. Unde
manifestum est quod amor habet rationem primi doni, per quod omnia dona
gratuita donantur. Unde, cum spiritus sanctus procedat ut amor,
sicut iam dictum est, procedit in ratione doni primi. Unde dicit
Augustinus, XV de Trin., quod per donum quod est spiritus
sanctus, multa propria dona dividuntur membris Christi.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut filius, quia procedit per modum
verbi, quod de ratione sua habet quod sit similitudo sui principii
dicitur proprie imago, licet etiam spiritus sanctus sit similis patri;
ita etiam spiritus sanctus, quia a patre procedit ut amor, dicitur
proprie donum, licet etiam filius detur. Hoc enim ipsum quod filius
datur, est ex patris amore, secundum illud Ioan. III, sic Deus
dilexit mundum, ut filium suum unigenitum daret.
Ad secundum dicendum quod in nomine doni importatur quod sit dantis per
originem. Et sic importatur proprietas originis spiritus sancti, quae
est processio.
Ad tertium dicendum quod donum, antequam detur, est tantum dantis,
sed postquam datur, est eius cui datur. Quia igitur donum non
importat dationem in actu, non potest dici quod sit donum hominis; sed
donum Dei dantis. Cum autem iam datum est, tunc hominis est vel
spiritus vel datum.
|
|