|
Post ea quae de personis divinis absolute tractata sunt, considerandum
restat de personis in comparatione ad essentiam, et ad proprietates,
et ad actus notionales; et de comparatione ipsarum ad invicem.
Quantum igitur ad primum horum, octo quaeruntur. Primo, utrum
essentia in divinis sit idem quod persona. Secundo, utrum dicendum
sit quod tres personae sunt unius essentiae. Tertio, utrum nomina
essentialia praedicanda sint de personis in plurali vel in singulari.
Quarto, utrum adiectiva notionalia, aut verba vel participia,
praedicari possint de nominibus essentialibus concretive acceptis.
Quinto, utrum praedicari possint de nominibus essentialibus in
abstracto acceptis. Sexto, utrum nomina personarum praedicari possint
de nominibus essentialibus concretis. Septimo, utrum essentialia
attributa sint approprianda personis. Octavo, quod attributum cuique
personae debeat appropriari.
|
|