|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod in divinis essentia non
sit idem quod persona. In quibuscumque enim essentia est idem quod
persona seu suppositum, oportet quod sit tantum unum suppositum unius
naturae, ut patet in omnibus substantiis separatis, eorum enim quae
sunt idem re, unum multiplicari non potest, quin multiplicetur et
reliquum. Sed in divinis est una essentia et tres personae, ut ex
supra dictis patet. Ergo essentia non est idem quod persona.
2. Praeterea, affirmatio et negatio simul et semel non verificantur
de eodem. Sed affirmatio et negatio verificantur de essentia et
persona, nam persona est distincta, essentia vero non est distincta.
Ergo persona et essentia non sunt idem.
3. Praeterea, nihil subiicitur sibi ipsi. Sed persona subiicitur
essentiae, unde suppositum vel hypostasis nominatur. Ergo persona non
est idem quod essentia.
Sed contra est quod Augustinus dicit, VII de Trin., cum dicimus
personam patris, non aliud dicimus quam substantiam patris.
Respondeo dicendum quod considerantibus divinam simplicitatem,
quaestio ista in manifesto habet veritatem. Ostensum est enim supra
quod divina simplicitas hoc requirit, quod in Deo sit idem essentia et
suppositum; quod in substantiis intellectualibus nihil est aliud quam
persona. Sed difficultatem videtur ingerere quod, multiplicatis
personis divinis, essentia retinet unitatem. Et quia, ut Boetius
dicit, relatio multiplicat personarum Trinitatem, posuerunt aliqui
hoc modo in divinis differre essentiam et personam, quo et relationes
dicebant esse assistentes, considerantes in relationibus solum quod ad
alterum sunt, et non quod res sunt. Sed, sicut supra ostensum est,
sicut relationes in rebus creatis accidentaliter insunt, ita in Deo
sunt ipsa essentia divina. Ex quo sequitur quod in Deo non sit aliud
essentia quam persona secundum rem; et tamen quod personae realiter ab
invicem distinguantur. Persona enim, ut dictum est supra, significat
relationem, prout est subsistens in natura divina. Relatio autem, ad
essentiam comparata, non differt re, sed ratione tantum, comparata
autem ad oppositam relationem, habet, virtute oppositionis, realem
distinctionem. Et sic remanet una essentia, et tres personae.
Ad primum ergo dicendum quod in creaturis non potest esse distinctio
suppositorum per relationes, sed oportet quod sit per essentialia
principia, quia relationes non sunt subsistentes in creaturis. In
divinis autem relationes sunt subsistentes, et ideo, secundum quod
habent oppositionem ad invicem, possunt distinguere supposita. Neque
tamen distinguitur essentia, quia relationes ipsae non distinguuntur ab
invicem secundum quod sunt realiter idem cum essentia.
Ad secundum dicendum quod, inquantum essentia et persona in divinis
differunt secundum intelligentiae rationem, sequitur quod aliquid
possit affirmari de uno, quod negatur de altero, et per consequens
quod, supposito uno, non supponatur alterum.
Ad tertium dicendum quod rebus divinis nomina imponimus secundum modum
rerum creatarum, ut supra dictum est. Et quia naturae rerum creatarum
individuantur per materiam, quae subiicitur naturae speciei, inde est
quod individua dicuntur subiecta, vel supposita, vel hypostases. Et
propter hoc etiam divinae personae supposita vel hypostases nominantur,
non quod ibi sit aliqua suppositio vel subiectio secundum rem.
|
|