|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non sit dicendum tres
personas esse unius essentiae. Dicit enim Hilarius, in libro de
Synod., quod pater et filius et spiritus sanctus sunt quidem per
substantiam tria, per consonantiam vero unum. Sed substantia Dei est
eius essentia. Ergo tres personae non sunt unius essentiae.
2. Praeterea, non est affirmandum aliquid de divinis, quod
auctoritate Scripturae sacrae non est expressum, ut patet per
Dionysium, I cap. de Div. Nom. Sed nunquam in Scriptura sacra
exprimitur quod pater et filius et spiritus sanctus sunt unius
essentiae. Ergo hoc non est asserendum.
3. Praeterea, natura divina est idem quod essentia. Sufficeret
ergo dicere quod tres personae sunt unius naturae.
4. Praeterea, non consuevit dici quod persona sit essentiae, sed
magis quod essentia sit personae. Ergo neque convenienter videtur dici
quod tres personae sunt unius essentiae.
5. Praeterea, Augustinus dicit quod non dicimus tres personas esse
ex una essentia, ne intelligatur in divinis aliud esse essentia et
persona. Sed sicut praepositiones sunt transitivae, ita et obliqui.
Ergo, pari ratione, non est dicendum quod tres personae sunt unius
essentiae.
6. Praeterea, id quod potest esse erroris occasio, non est in
divinis dicendum. Sed cum dicuntur tres personae unius essentiae vel
substantiae datur erroris occasio. Quia, ut Hilarius dicit, in
libro de Synod., una substantia patris et filii praedicata, aut unum
qui duas nuncupationes habeat, subsistentem significat; aut divisam
unam substantiam duas imperfectas fecisse substantias; aut tertiam
priorem substantiam, quae a duobus et usurpata sit et assumpta. Non
est ergo dicendum tres personas esse unius substantiae.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro II contra
Maximinum, quod hoc nomen homousion, quod in Concilio Nicaeno
adversus Arianos firmatum est, idem significat quod tres personas esse
unius essentiae.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, intellectus noster
res divinas nominat, non secundum modum earum, quia sic eas cognoscere
non potest; sed secundum modum in rebus creatis inventum. Et quia in
rebus sensibilibus, a quibus intellectus noster scientiam capit,
natura alicuius speciei per materiam individuatur; et sic natura se
habet ut forma, individuum autem ut suppositum formae, propter hoc
etiam in divinis, quantum ad modum significandi, essentia significatur
ut forma trium personarum. Dicimus autem in rebus creatis formam
quamcumque esse eius cuius est forma; sicut sanitatem vel
pulchritudinem hominis alicuius. Rem autem habentem formam non dicimus
esse formae, nisi cum adiectione alicuius adiectivi, quod designat
illam formam, ut cum dicimus, ista mulier est egregiae formae, iste
homo est perfectae virtutis. Et similiter, quia in divinis,
multiplicatis personis, non multiplicatur essentia, dicimus unam
essentiam esse trium personarum; et tres personas unius essentiae, ut
intelligantur isti genitivi construi in designatione formae.
Ad primum ergo dicendum quod substantia sumitur pro hypostasi; et non
pro essentia.
Ad secundum dicendum quod, licet tres personas esse unius essentiae
non inveniatur in sacra Scriptura per haec verba, invenitur tamen
quantum ad hunc sensum, sicut ibi, ego et pater unum sumus; et, ego
in patre, et pater in me est. Et per multa alia haberi potest idem.
Ad tertium dicendum quod, quia natura designat principium actus,
essentia vero ab essendo dicitur, possunt dici aliqua unius naturae,
quae conveniunt in aliquo actu, sicut omnia calefacientia, sed unius
essentiae dici non possunt, nisi quorum est unum esse. Et ideo magis
exprimitur unitas divina per hoc quod dicitur quod tres personae sunt
unius essentiae, quam si diceretur quod sunt unius naturae.
Ad quartum dicendum quod forma, absolute accepta, consuevit
significari ut eius cuius est forma, ut virtus Petri. E converso
autem, res habens formam aliquam non consuevit significari ut eius,
nisi cum volumus determinare sive designare formam. Et tunc
requiruntur duo genitivi, quorum unus significet formam, et alius
determinationem formae, ut si dicatur, Petrus est magnae virtutis,
vel etiam requiritur unus genitivus habens vim duorum genitivorum, ut
cum dicitur, vir sanguinum est iste, idest effusor multi sanguinis.
Quia igitur essentia divina significatur ut forma respectu personae,
convenienter essentia personae dicitur. Non autem e converso, nisi
aliquid addatur ad designationem essentiae; ut si dicatur quod pater
est persona divinae essentiae, vel quod tres personae sunt unius
essentiae.
Ad quintum dicendum quod haec praepositio ex vel de non designat
habitudinem causae formalis, sed magis habitudinem causae efficientis
vel materialis. Quae quidem causae in omnibus distinguuntur ab his
quorum sunt causae, nihil enim est sua materia, neque aliquid est suum
principium activum. Aliquid tamen est sua forma, ut patet in omnibus
rebus immaterialibus. Et ideo per hoc quod dicimus tres personas unius
essentiae, significando essentiam in habitudine formae, non ostenditur
aliud esse essentia quam persona, quod ostenderetur, si diceremus tres
personas ex eadem essentia.
Ad sextum dicendum quod, sicut Hilarius dicit, in libro de
Synod., male sanctis rebus praeiudicatur, si, quia non sanctae a
quibusdam habentur, esse non debeant. Sic, si male intelligitur
homousion, quid ad me bene intelligentem? Sit ergo una substantia ex
naturae genitae proprietate, non sit autem ex portione, aut ex
unione, aut ex communione.
|
|