|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod nomina essentialia, ut
hoc nomen Deus, non praedicentur singulariter de tribus personis, sed
pluraliter. Sicut enim homo significatur ut habens humanitatem, ita
Deus significatur ut habens deitatem. Sed tres personae sunt tres
habentes deitatem. Ergo tres personae sunt tres dii.
2. Praeterea, Gen. I, ubi dicitur, in principio creavit Deus
caelum et terram, Hebraica veritas habet Elohim, quod potest
interpretari dii, sive iudices. Et hoc dicitur propter pluralitatem
personarum. Ergo tres personae sunt plures dii, et non unus Deus.
3. Praeterea, hoc nomen res, cum absolute dicatur, videtur ad
substantiam pertinere. Sed hoc nomen pluraliter praedicatur de tribus
personis, dicit enim Augustinus, in libro de Doctr. Christ., res
quibus fruendum est, sunt pater et filius et spiritus sanctus. Ergo
et alia nomina essentialia pluraliter praedicari possunt de tribus
personis.
4. Praeterea, sicut hoc nomen Deus significat habentem deitatem,
ita hoc nomen persona significat subsistentem in natura aliqua
intellectuali. Sed dicimus tres personas. Ergo, eadem ratione,
dicere possumus tres deos.
Sed contra est quod dicitur Deut. VI, audi, Israel, dominus
Deus tuus, Deus unus est.
Respondeo dicendum quod nominum essentialium quaedam significant
essentiam substantive, quaedam vero adiective. Ea quidem quae
substantive essentiam significant, praedicantur de tribus personis
singulariter tantum, et non pluraliter, quae vero adiective essentiam
significant, praedicantur de tribus personis in plurali. Cuius ratio
est, quia nomina substantiva significant aliquid per modum
substantiae, nomina vero adiectiva significant aliquid per modum
accidentis, quod inhaeret subiecto. Substantia autem, sicut per se
habet esse, ita per se habet unitatem vel multitudinem, unde et
singularitas vel pluralitas nominis substantivi attenditur secundum
formam significatam per nomen. Accidentia autem, sicut esse habent in
subiecto, ita ex subiecto suscipiunt unitatem et multitudinem, et ideo
in adiectivis attenditur singularitas et pluralitas secundum supposita.
In creaturis autem non invenitur una forma in pluribus suppositis nisi
unitate ordinis, ut forma multitudinis ordinatae. Unde nomina
significantia talem formam, si sint substantiva, praedicantur de
pluribus in singulari, non autem si sint adiectiva. Dicimus enim quod
multi homines sunt collegium vel exercitus aut populus, dicimus tamen
quod plures homines sunt collegiati. In divinis autem essentia divina
significatur per modum formae, ut dictum est quae quidem simplex est et
maxime una, ut supra ostensum est. Unde nomina significantia divinam
essentiam substantive, singulariter, et non pluraliter, de tribus
personis praedicantur. Haec igitur est ratio quare Socratem et
Platonem et Ciceronem dicimus tres homines; patrem autem et filium et
spiritum sanctum non dicimus tres deos, sed unum Deum, quia in tribus
suppositis humanae naturae sunt tres humanitates; in tribus autem
personis est una divina essentia. Ea vero quae significant essentiam
adiective, praedicantur pluraliter de tribus, propter pluralitatem
suppositorum. Dicimus enim tres existentes vel tres sapientes, aut
tres aeternos et increatos et immensos, si adiective sumantur. Si
vero substantive sumantur, dicimus unum increatum, immensum et
aeternum, ut Athanasius dicit.
Ad primum ergo dicendum quod, licet Deus significet habentem
deitatem, est tamen alius modus significandi, nam Deus dicitur
substantive, sed habens deitatem dicitur adiective. Unde, licet sint
tres habentes deitatem, non tamen sequitur quod sint tres dii.
Ad secundum dicendum quod diversae linguae habent diversum modum
loquendi. Unde, sicut propter pluralitatem suppositorum Graeci
dicunt tres hypostases, ita et in Hebraeo dicitur pluraliter Elohim.
Nos autem non dicimus pluraliter neque deos neque substantias, ne
pluralitas ad substantiam referatur.
Ad tertium dicendum quod hoc nomen res est de transcendentibus.
Unde, secundum quod pertinet ad relationem, pluraliter praedicatur in
divinis, secundum vero quod pertinet ad substantiam, singulariter
praedicatur. Unde Augustinus dicit ibidem quod eadem Trinitas
quaedam summa res est.
Ad quartum dicendum quod forma significata per hoc nomen persona, non
est essentia vel natura, sed personalitas. Unde, cum sint tres
personalitates, idest tres personales proprietates, in patre et filio
et spiritu sancto, non singulariter, sed pluraliter praedicatur de
tribus.
|
|