|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod nomina essentialia
concretiva non possunt supponere pro persona, ita quod haec sit vera,
Deus genuit Deum. Quia, ut sophistae dicunt, terminus singularis
idem significat et supponit. Sed hoc nomen Deus videtur esse terminus
singularis, cum pluraliter praedicari non possit, ut dictum est.
Ergo, cum significet essentiam, videtur quod supponat pro essentia,
et non pro persona.
2. Praeterea, terminus in subiecto positus non restringitur per
terminum positum in praedicato, ratione significationis; sed solum
ratione temporis consignificati. Sed cum dico, Deus creat, hoc
nomen Deus supponit pro essentia. Ergo cum dicitur, Deus genuit,
non potest iste terminus Deus, ratione praedicati notionalis,
supponere pro persona.
3. Praeterea, si haec est vera, Deus genuit, quia pater generat;
pari ratione haec erit vera, Deus non generat, quia filius non
generat. Ergo est Deus generans, et Deus non generans. Et ita
videtur sequi quod sint duo dii.
4. Praeterea, si Deus genuit Deum, aut se Deum, aut alium
Deum. Sed non se Deum, quia, ut Augustinus dicit, in I de
Trin., nulla res generat seipsam. Neque alium Deum, quia non est
nisi unus Deus. Ergo haec est falsa, Deus genuit Deum.
5. Praeterea, si Deus genuit Deum, aut Deum qui est Deus
pater, aut Deum qui non est Deus pater. Si Deum qui est Deus
pater, ergo Deus pater est genitus. Si Deum qui non est Deus
pater, ergo Deus est qui non est Deus pater, quod est falsum. Non
ergo potest dici quod Deus genuit Deum.
Sed contra est quod in symbolo dicitur Deum de Deo.
Respondeo dicendum quod quidam dixerunt quod hoc nomen Deus, et
similia, proprie secundum suam naturam supponunt pro essentia, sed ex
adiuncto notionali trahuntur ad supponendum pro persona. Et haec
opinio processisse videtur ex consideratione divinae simplicitatis,
quae requirit quod in Deo idem sit habens et quod habetur, et sic
habens deitatem, quod significat hoc nomen Deus, est idem quod
deitas. Sed in proprietatibus locutionum, non tantum attendenda est
res significata; sed etiam modus significandi. Et ideo, quia hoc
nomen Deus significat divinam essentiam ut in habente ipsam, sicut hoc
nomen homo humanitatem significat in supposito; alii melius dixerunt
quod hoc nomen Deus ex modo significandi habet ut proprie possit
supponere pro persona, sicut et hoc nomen homo. Quandoque ergo hoc
nomen Deus supponit pro essentia, ut cum dicitur, Deus creat, quia
hoc praedicatum competit subiecto ratione formae significatae, quae est
deitas. Quandoque vero supponit personam, vel unam tantum, ut cum
dicitur, Deus generat; vel duas, ut cum dicitur Deus spirat; vel
tres, ut cum dicitur, regi saeculorum immortali, invisibili, soli
Deo etc., I Tim. I.
Ad primum ergo dicendum quod hoc nomen Deus, licet conveniat cum
terminis singularibus in hoc, quod forma significata non
multiplicatur; convenit tamen cum terminis communibus in hoc, quod
forma significata invenitur in pluribus suppositis. Unde non oportet
quod semper supponat pro essentia quam significat.
Ad secundum dicendum quod obiectio illa procedit contra illos qui
dicebant quod hoc nomen Deus non habet naturalem suppositionem pro
persona.
Ad tertium dicendum quod aliter se habet hoc nomen Deus ad supponendum
pro persona, et hoc nomen homo. Quia enim forma significata per hoc
nomen homo, idest humanitas, realiter dividitur in diversis
suppositis, per se supponit pro persona; etiamsi nihil addatur quod
determinet ipsum ad personam, quae est suppositum distinctum. Unitas
autem sive communitas humanae naturae non est secundum rem, sed solum
secundum considerationem, unde iste terminus homo non supponit pro
natura communi, nisi propter exigentiam alicuius additi, ut cum
dicitur, homo est species. Sed forma significata per hoc nomen
Deus, scilicet essentia divina, est una et communis secundum rem.
Unde per se supponit pro natura communi, sed ex adiuncto determinatur
eius suppositio ad personam. Unde cum dicitur, Deus generat,
ratione actus notionalis supponit hoc nomen Deus pro persona patris.
Sed cum dicitur, Deus non generat, nihil additur quod determinet hoc
nomen ad personam filii, unde datur intelligi quod generatio repugnet
divinae naturae. Sed si addatur aliquid pertinens ad personam filii,
vera erit locutio; ut si dicatur, Deus genitus non generat. Unde
etiam non sequitur, est Deus generans et est Deus non generans, nisi
ponatur aliquid pertinens ad personas; ut puta si dicamus, pater est
Deus generans, et filius est Deus non generans. Et ita non sequitur
quod sint plures dii, quia pater et filius sunt unus Deus, ut dictum
est.
Ad quartum dicendum quod haec est falsa, pater genuit se Deum, quia
ly se, cum sit reciprocum, refert idem suppositum. Neque est
contrarium quod Augustinus dicit, ad maximum, quod Deus pater genuit
alterum se. Quia ly se vel est casus ablativi; ut sit sensus, genuit
alterum a se. Vel facit relationem simplicem, et sic refert
identitatem naturae, sed est impropria vel emphatica locutio, ut sit
sensus, genuit alterum simillimum sibi. Similiter et haec est falsa,
genuit alium Deum. Quia licet filius sit alius a patre, ut supra
dictum est, non tamen est dicendum quod sit alius Deus, quia
intelligeretur quod hoc adiectivum alius poneret rem suam circa
substantivum quod est Deus; et sic significaretur distinctio
deitatis. Quidam tamen concedunt istam, genuit alium Deum, ita quod
ly alius sit substantivum, et ly Deus appositive construatur cum eo.
Sed hic est improprius modus loquendi, et evitandus, ne detur occasio
erroris.
Ad quintum dicendum quod haec est falsa, Deus genuit Deum qui est
Deus pater, quia, cum ly pater appositive construatur cum ly Deus,
restringit ipsum ad standum pro persona patris; ut sit sensus, genuit
Deum qui est ipse pater, et sic pater esset genitus, quod est
falsum. Unde negativa est vera, genuit Deum qui non est Deus
pater. Si tamen intelligeretur constructio non esse appositiva, sed
aliquid esse interponendum; tunc e converso affirmativa esset vera, et
negativa falsa; ut sit sensus, genuit Deum qui est Deus qui est
pater. Sed haec est extorta expositio. Unde melius est quod
simpliciter affirmativa negetur, et negativa concedatur.
Praepositivus tamen dixit quod tam negativa quam affirmativa est
falsa. Quia hoc relativum qui in affirmativa potest referre
suppositum, sed in negativa refert et significatum et suppositum.
Unde sensus affirmativae est, quod esse Deum patrem conveniat
personae filii. Negativae vero sensus est, quod esse Deum patrem non
tantum removeatur a persona filii, sed etiam a divinitate eius sed hoc
irrationabile videtur, cum, secundum philosophum, de eodem de quo est
affirmatio, possit etiam esse negatio.
|
|