|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod nomina essentialia in
abstracto significata possint supponere pro persona, ita quod haec sit
vera, essentia generat essentiam. Dicit enim Augustinus, VII de
Trin., pater et filius sunt una sapientia, quia una essentia; et
singillatim sapientia de sapientia, sicut essentia de essentia.
2. Praeterea, generatis nobis vel corruptis, generantur vel
corrumpuntur ea quae in nobis sunt. Sed filius generatur. Ergo, cum
essentia divina sit in filio, videtur quod essentia divina generetur.
3. Praeterea, idem est Deus et essentia divina, ut ex supra dictis
patet. Sed haec est vera, Deus generat Deum, sicut dictum est.
Ergo haec est vera, essentia generat essentiam.
4. Praeterea, de quocumque praedicatur aliquid, potest supponere
pro illo. Sed essentia divina est pater. Ergo essentia potest
supponere pro persona patris. Et sic essentia generat.
5. Praeterea, essentia est res generans, quia est pater, qui est
generans. Si igitur essentia non sit generans, erit essentia res
generans et non generans, quod est impossibile.
6. Praeterea, Augustinus dicit, in IV de Trin., pater est
principium totius deitatis. Sed non est principium nisi generando vel
spirando. Ergo pater generat vel spirat deitatem.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in I de Trin., quod nulla
res generat seipsam. Sed si essentia generat essentiam, non generat
nisi seipsam, cum nihil sit in Deo, quod distinguatur a divina
essentia. Ergo essentia non generat essentiam.
Respondeo dicendum quod circa hoc erravit abbas Ioachim, asserens
quod, sicut dicitur, Deus genuit Deum, ita potest dici quod
essentia genuit essentiam; considerans quod, propter divinam
simplicitatem, non est aliud Deus quam divina essentia. Sed in hoc
deceptus fuit, quia ad veritatem locutionum, non solum oportet
considerare res significatas, sed etiam modum significandi ut dictum
est. Licet autem, secundum re, sit idem Deus quod deitas, non
tamen est idem modus significandi utrobique. Nam hoc nomen Deus,
quia significat divinam essentiam ut in habente, ex modo suae
significationis naturaliter habet quod possit supponere pro persona, et
sic ea quae sunt propria personarum, possunt praedicari de hoc nomine
Deus, ut dicatur quod Deus est genitus vel generans, sicut dictum
est. Sed hoc nomen essentia non habet ex modo suae significationis
quod supponat pro persona, quia significat essentiam ut formam
abstractam. Et ideo ea quae sunt propria personarum, quibus ab
invicem distinguuntur, non possunt essentiae attribui, significaretur
enim quod esset distinctio in essentia divina, sicut est distinctio in
suppositis.
Ad primum ergo dicendum quod, ad exprimendam unitatem essentiae et
personae, sancti doctores aliquando expressius locuti sunt quam
proprietas locutionis patiatur. Unde huiusmodi locutiones non sunt
extendendae, sed exponendae, ut scilicet nomina abstracta exponantur
per concreta, vel etiam per nomina personalia, ut, cum dicitur,
essentia de essentia, vel sapientia de sapientia, sit sensus,
filius, qui est essentia et sapientia, est de patre, qui est essentia
et sapientia. In his tamen nominibus abstractis est quidam ordo
attendendus, quia ea quae pertinent ad actum, magis propinque se
habent ad personas, quia actus sunt suppositorum. Unde minus
impropria est ista, natura de natura, vel sapientia de sapientia,
quam essentia de essentia.
Ad secundum dicendum quod in creaturis generatum non accipit naturam
eandem numero quam generans habet, sed aliam numero, quae incipit in
eo esse per generationem de novo, et desinit esse per corruptionem, et
ideo generatur et corrumpitur per accidens. Sed Deus genitus eandem
naturam numero accipit quam generans habet. Et ideo natura divina in
filio non generatur, neque per se neque per accidens.
Ad tertium dicendum quod, licet Deus et divina essentia sint idem
secundum rem, tamen, ratione alterius modi significandi, oportet
loqui diversimode de utroque.
Ad quartum dicendum quod essentia divina praedicatur de patre per modum
identitatis, propter divinam simplicitatem, nec tamen sequitur quod
possit supponere pro patre, propter diversum modum significandi.
Ratio autem procederet in illis, quorum unum praedicatur de altero
sicut universale de particulari.
Ad quintum dicendum quod haec est differentia inter nomina substantiva
et adiectiva, quia nomina substantiva ferunt suum suppositum,
adiectiva vero non, sed rem significatam ponunt circa substantivum.
Unde sophistae dicunt quod nomina substantiva supponunt; adiectiva
vero non supponunt, sed copulant. Nomina igitur personalia
substantiva possunt de essentia praedicari, propter identitatem rei,
neque sequitur quod proprietas personalis distinctam determinet
essentiam; sed ponitur circa suppositum importatum per nomen
substantivum. Sed notionalia et personalia adiectiva non possunt
praedicari de essentia, nisi aliquo substantivo adiuncto. Unde non
possumus dicere quod essentia est generans. Possumus tamen dicere quod
essentia est res generans, vel Deus generans, si res et Deus
supponant pro persona, non autem si supponant pro essentia. Unde non
est contradictio, si dicatur quod essentia est res generans, et res
non generans, quia primo res tenetur pro persona, secundo pro
essentia.
Ad sextum dicendum quod deitas, inquantum est una in pluribus
suppositis, habet quandam convenientiam cum forma nominis collectivi.
Unde cum dicitur, pater est principium totius deitatis, potest sumi
pro universitate personarum; inquantum scilicet, in omnibus personis
divinis, ipse est principium. Nec oportet quod sit principium sui
ipsius, sicut aliquis de populo dicitur rector totius populi, non
tamen sui ipsius. Vel potest dici quod est principium totius
deitatis, non quia eam generet et spiret, sed quia eam, generando et
spirando, communicat.
|
|