|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod personae non possint
praedicari de nominibus essentialibus concretis, ut dicatur, Deus est
tres personae, vel est Trinitas. Haec enim est falsa, homo est
omnis homo, quia pro nullo suppositorum verificari potest, neque enim
Socrates est omnis homo, neque Plato, neque aliquis alius. Sed
similiter ista, Deus est Trinitas, pro nullo suppositorum naturae
divinae verificari potest, neque enim pater est Trinitas, neque
filius, neque spiritus sanctus. Ergo haec est falsa, Deus est
Trinitas.
2. Praeterea, inferiora non praedicantur de suis superioribus nisi
accidentali praedicatione, ut cum dico, animal est homo, accidit enim
animali esse hominem. Sed hoc nomen Deus se habet ad tres personas
sicut commune ad inferiora, ut Damascenus dicit. Ergo videtur quod
nomina personarum non possint praedicari de hoc nomine Deus, nisi
accidentaliter.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in sermone de fide, credimus
unum Deum unam esse divini nominis Trinitatem.
Respondeo dicendum quod, sicut iam dictum est, licet nomina
personalia vel notionalia adiectiva non possint praedicari de essentia;
tamen substantiva possunt, propter realem identitatem essentiae et
personae. Essentia autem divina non solum idem est realiter cum una
persona, sed cum tribus. Unde et una persona, et duae, et tres
possunt de essentia praedicari; ut si dicamus, essentia est pater et
filius et spiritus sanctus. Et quia hoc nomen Deus per se habet quod
supponat pro essentia, ut dictum est, ideo, sicut haec est vera,
essentia est tres personae, ita haec est vera, Deus est tres
personae.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, hoc nomen homo
per se habet supponere pro persona; sed ex adiuncto habet quod stet pro
natura communi. Et ideo haec est falsa, homo est omnis homo, quia
pro nullo supposito verificari potest. Sed hoc nomen Deus per se
habet quod stet pro essentia. Unde, licet pro nullo suppositorum
divinae naturae haec sit vera, Deus est Trinitas, est tamen vera pro
essentia. Quod non attendens, Porretanus eam negavit.
Ad secundum dicendum quod, cum dicitur, Deus vel divina essentia est
pater, est praedicatio per identitatem, non autem sicut inferioris de
superiori, quia in divinis non est universale et singulare. Unde,
sicut est per se ista, pater est Deus, ita et ista, Deus est
pater; et nullo modo per accidens.
|
|