|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod nomina essentialia non
sint approprianda personis. Quod enim potest vergere in errorem
fidei, vitandum est in divinis, quia, ut Hieronymus dicit, ex
verbis inordinate prolatis incurritur haeresis. Sed ea quae sunt
communia tribus personis appropriare alicui, potest vergere in errorem
fidei, quia potest intelligi quod vel illi tantum personae conveniant
cui appropriantur; vel quod magis conveniant ei quam aliis. Ergo
essentialia attributa non sunt approprianda personis.
2. Praeterea, essentialia attributa, in abstracto significata,
significant per modum formae. Sed una persona non se habet ad aliam ut
forma, cum forma ab eo cuius est forma, supposito non distinguatur.
Ergo essentialia attributa, maxime in abstracto significata, non
debent appropriari personis.
3. Praeterea, proprium prius est appropriato, proprium enim est de
ratione appropriati. Sed essentialia attributa, secundum modum
intelligendi, sunt priora personis, sicut commune est prius proprio.
Ergo essentialia attributa non debent esse appropriata.
Sed contra est quod apostolus dicit, I Cor. I, Christum, Dei
virtutem et Dei sapientiam.
Respondeo dicendum quod, ad manifestationem fidei, conveniens fuit
essentialia attributa personis appropriari. Licet enim Trinitas
personarum demonstratione probari non possit, ut supra dictum est,
convenit tamen ut per aliqua magis manifesta declaretur. Essentialia
vero attributa sunt nobis magis manifesta secundum rationem, quam
propria personarum, quia ex creaturis, ex quibus cognitionem
accipimus, possumus per certitudinem devenire in cognitionem
essentialium attributorum; non autem in cognitionem personalium
proprietatum, ut supra dictum est. Sicut igitur similitudine vestigii
vel imaginis in creaturis inventa utimur ad manifestationem divinarum
personarum, ita et essentialibus attributis. Et haec manifestatio
personarum per essentialia attributa, appropriatio nominatur. Possunt
autem manifestari personae divinae per essentialia attributa
dupliciter. Uno modo, per viam similitudinis, sicut ea quae
pertinent ad intellectum, appropriantur filio, qui procedit per modum
intellectus ut verbum. Alio modo, per modum dissimilitudinis, sicut
potentia appropriatur patri, ut Augustinus dicit, quia apud nos
patres solent esse propter senectutem infirmi; ne tale aliquid
suspicemur in Deo.
Ad primum ergo dicendum quod essentialia attributa non sic
appropriantur personis ut eis esse propria asserantur, sed ad
manifestandum personas per viam similitudinis vel dissimilitudinis, ut
dictum est. Unde nullus error fidei sequitur, sed magis manifestatio
veritatis.
Ad secundum dicendum quod, si sic appropriarentur essentialia
attributa personis, quod essent eis propria, sequeretur quod una
persona se haberet ad aliam in habitudine formae. Quod excludit
Augustinus, in VII de Trin., ostendens quod pater non est
sapiens sapientia quam genuit, quasi solus filius sit sapientia; ut
sic pater et filius simul tantum possint dici sapiens, non autem pater
sine filio. Sed filius dicitur sapientia patris, quia est sapientia
de patre sapientia, uterque enim per se est sapientia, et simul ambo
una sapientia. Unde pater non est sapiens sapientia quam genuit, sed
sapientia quae est sua essentia.
Ad tertium dicendum quod, licet essentiale attributum, secundum
rationem propriam, sit prius quam persona, secundum, modum
intelligendi; tamen, inquantum habet rationem appropriati, nihil
prohibet proprium personae esse prius quam appropriatum. Sicut color
posterior est corpore, inquantum est corpus, prius tamen est
naturaliter corpore albo, inquantum est album.
|
|