|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod esse perfectum non
conveniat Deo. Perfectum enim dicitur quasi totaliter factum. Sed
Deo non convenit esse factum. Ergo nec esse perfectum.
2. Praeterea, Deus est primum rerum principium. Sed principia
rerum videntur esse imperfecta, semen enim est principium animalium et
plantarum. Ergo Deus est imperfectus.
3. Praeterea, ostensum est supra quod essentia Dei est ipsum esse.
Sed ipsum esse videtur esse imperfectissimum, cum sit communissimum,
et recipiens omnium additiones. Ergo Deus est imperfectus.
Sed contra est quod dicitur Matt. V, estote perfecti, sicut et
pater vester caelestis perfectus est.
Respondeo dicendum quod, sicut philosophus narrat in XII
Metaphys., quidam antiqui philosophi, scilicet Pythagorici et
Speusippus, non attribuerunt optimum et perfectissimum primo
principio. Cuius ratio est, quia philosophi antiqui consideraverunt
principium materiale tantum, primum autem principium materiale
imperfectissimum est. Cum enim materia, inquantum huiusmodi, sit in
potentia, oportet quod primum principium materiale sit maxime in
potentia; et ita maxime imperfectum. Deus autem ponitur primum
principium, non materiale, sed in genere causae efficientis, et hoc
oportet esse perfectissimum. Sicut enim materia, inquantum
huiusmodi, est in potentia; ita agens, inquantum huiusmodi, est in
actu. Unde primum principium activum oportet maxime esse in actu, et
per consequens maxime esse perfectum. Secundum hoc enim dicitur
aliquid esse perfectum, secundum quod est actu, nam perfectum
dicitur, cui nihil deest secundum modum suae perfectionis.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut dicit Gregorius, balbutiendo ut
possumus, excelsa Dei resonamus, quod enim factum non est, perfectum
proprie dici non potest. Sed quia in his quae fiunt, tunc dicitur
esse aliquid perfectum, cum de potentia educitur in actum; transumitur
hoc nomen perfectum ad significandum omne illud cui non deest esse in
actu, sive hoc habeat per modum factionis, sive non.
Ad secundum dicendum quod principium materiale, quod apud nos
imperfectum invenitur, non potest esse simpliciter primum, sed
praeceditur ab alio perfecto. Nam semen, licet sit principium
animalis generati ex semine, tamen habet ante se animal vel plantam
unde deciditur. Oportet enim ante id quod est in potentia, esse
aliquid actu, cum ens in potentia non reducatur in actum, nisi per
aliquod ens in actu.
Ad tertium dicendum quod ipsum esse est perfectissimum omnium,
comparatur enim ad omnia ut actus. Nihil enim habet actualitatem,
nisi inquantum est, unde ipsum esse est actualitas omnium rerum, et
etiam ipsarum formarum. Unde non comparatur ad alia sicut recipiens ad
receptum, sed magis sicut receptum ad recipiens. Cum enim dico esse
hominis, vel equi, vel cuiuscumque alterius, ipsum esse consideratur
ut formale et receptum, non autem ut illud cui competit esse.
|
|