|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in Deo non sint
perfectiones omnium rerum. Deus enim simplex est, ut ostensum est.
Sed perfectiones rerum sunt multae et diversae. Ergo in Deo non sunt
omnes perfectiones rerum.
2. Praeterea, opposita non possunt esse in eodem. Sed perfectiones
rerum sunt oppositae, unaquaeque enim species perficitur per suam
differentiam specificam; differentiae autem quibus dividitur genus et
constituuntur species, sunt oppositae. Cum ergo opposita non possint
simul esse in eodem, videtur quod non omnes rerum perfectiones sint in
Deo.
3. Praeterea, vivens est perfectius quam ens, et sapiens quam
vivens, ergo et vivere est perfectius quam esse, et sapere quam
vivere. Sed essentia Dei est ipsum esse. Ergo non habet in se
perfectionem vitae et sapientiae, et alias huiusmodi perfectiones.
Sed contra est quod dicit Dionysius, cap. V de Div. Nom., quod
Deus in uno existentia omnia praehabet.
Respondeo dicendum quod in Deo sunt perfectiones omnium rerum. Unde
et dicitur universaliter perfectus, quia non deest ei aliqua nobilitas
quae inveniatur in aliquo genere, ut dicit Commentator in V
Metaphys. Et hoc quidem ex duobus considerari potest. Primo
quidem, per hoc quod quidquid perfectionis est in effectu, oportet
inveniri in causa effectiva, vel secundum eandem rationem, si sit
agens univocum, ut homo generat hominem; vel eminentiori modo, si
sit, agens aequivocum, sicut in sole est similitudo eorum quae
generantur per virtutem solis. Manifestum est enim quod effectus
praeexistit virtute in causa agente, praeexistere autem in virtute
causae agentis, non est praeexistere imperfectiori modo, sed
perfectiori; licet praeexistere in potentia causae materialis, sit
praeexistere imperfectiori modo, eo quod materia, inquantum
huiusmodi, est imperfecta; agens vero, inquantum huiusmodi, est
perfectum. Cum ergo Deus sit prima causa effectiva rerum, oportet
omnium rerum perfectiones praeexistere in Deo secundum eminentiorem
modum. Et hanc rationem tangit Dionysius, cap. V de Div.
Nom., dicens de Deo quod non hoc quidem est, hoc autem non est,
sed omnia est, ut omnium causa. Secundo vero, ex hoc quod supra
ostensum est, quod Deus est ipsum esse per se subsistens, ex quo
oportet quod totam perfectionem essendi in se contineat. Manifestum
est enim quod, si aliquod calidum non habeat totam perfectionem
calidi, hoc ideo est, quia calor non participatur secundum perfectam
rationem, sed si calor esset per se subsistens, non posset ei aliquid
deesse de virtute caloris. Unde, cum Deus sit ipsum esse
subsistens, nihil de perfectione essendi potest ei deesse. Omnium
autem perfectiones pertinent ad perfectionem essendi, secundum hoc enim
aliqua perfecta sunt, quod aliquo modo esse habent. Unde sequitur
quod nullius rei perfectio Deo desit. Et hanc etiam rationem tangit
Dionysius, cap. V de Div. Nom., dicens quod Deus non
quodammodo est existens, sed simpliciter et incircumscripte totum in
seipso uniformiter esse praeaccipit, et postea subdit quod ipse est
esse subsistentibus.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut sol, ut dicit Dionysius, cap.
V de Div. Nom., sensibilium substantias et qualitates multas et
differentes, ipse unus existens et uniformiter lucendo, in seipso
uniformiter praeaccipit; ita multo magis in causa omnium necesse est
praeexistere omnia secundum naturalem unionem. Et sic, quae sunt
diversa et opposita in seipsis, in Deo praeexistunt ut unum, absque
detrimento simplicitatis ipsius.
Et per hoc patet solutio ad secundum.
Ad tertium dicendum quod, sicut in eodem capite idem Dionysius
dicit, licet ipsum esse sit perfectius quam vita, et ipsa vita quam
ipsa sapientia, si considerentur secundum quod distinguuntur ratione,
tamen vivens est perfectius quam ens tantum, quia vivens etiam est
ens; et sapiens est ens et vivens. Licet igitur ens non includat in
se vivens et sapiens, quia non oportet quod illud quod participat
esse, participet ipsum secundum omnem modum essendi, tamen ipsum esse
Dei includit in se vitam et sapientiam; quia nulla de perfectionibus
essendi potest deesse ei quod est ipsum esse subsistens.
|
|