|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod nulla creatura possit
esse similis Deo. Dicitur enim in Psalmo, non est similis tui in
diis, domine. Sed inter omnes creaturas, excellentiores sunt quae
dicuntur dii participative. Multo ergo minus aliae creaturae possunt
dici Deo similes.
2. Praeterea, similitudo est comparatio quaedam. Non est autem
comparatio eorum quae sunt diversorum generum; ergo nec similitudo,
non enim dicimus quod dulcedo sit similis albedini. Sed nulla creatura
est eiusdem generis cum Deo, cum Deus non sit in genere, ut supra
ostensum est. Ergo nulla creatura est similis Deo.
3. Praeterea, similia dicuntur quae conveniunt in forma. Sed nihil
convenit cum Deo in forma, nullius enim rei essentia est ipsum esse,
nisi solius Dei. Ergo nulla creatura potest esse similis Deo.
4. Praeterea, in similibus est mutua similitudo, nam simile est
simili simile. Si igitur aliqua creatura est similis Deo, et Deus
erit similis alicui creaturae. Quod est contra id quod dicitur Isaiae
XL, cui similem fecistis Deum?
Sed contra est quod dicitur Gen. I, faciamus hominem ad imaginem et
similitudinem nostram; et I Ioann. III, cum apparuerit, similes
ei erimus.
Respondeo dicendum quod, cum similitudo attendatur secundum
convenientiam vel communicationem in forma, multiplex est similitudo,
secundum multos modos communicandi in forma. Quaedam enim dicuntur
similia, quae communicant in eadem forma secundum eandem rationem, et
secundum eundem modum, et haec non solum dicuntur similia, sed
aequalia in sua similitudine; sicut duo aequaliter alba, dicuntur
similia in albedine. Et haec est perfectissima similitudo. Alio modo
dicuntur similia, quae communicant in forma secundum eandem rationem,
et non secundum eundem modum, sed secundum magis et minus; ut minus
album dicitur simile magis albo. Et haec est similitudo imperfecta.
Tertio modo dicuntur aliqua similia, quae communicant in eadem forma,
sed non secundum eandem rationem; ut patet in agentibus non univocis.
Cum enim omne agens agat sibi simile inquantum est agens, agit autem
unumquodque secundum suam formam, necesse est quod in effectu sit
similitudo formae agentis. Si ergo agens sit contentum in eadem specie
cum suo effectu, erit similitudo inter faciens et factum in forma,
secundum eandem rationem speciei; sicut homo generat hominem. Si
autem agens non sit contentum in eadem specie, erit similitudo, sed
non secundum eandem rationem speciei, sicut ea quae generantur ex
virtute solis, accedunt quidem ad aliquam similitudinem solis, non
tamen ut recipiant formam solis secundum similitudinem speciei, sed
secundum similitudinem generis. Si igitur sit aliquod agens, quod non
in genere contineatur, effectus eius adhuc magis accedent remote ad
similitudinem formae agentis, non tamen ita quod participent
similitudinem formae agentis secundum eandem rationem speciei aut
generis, sed secundum aliqualem analogiam, sicut ipsum esse est
commune omnibus. Et hoc modo illa quae sunt a Deo, assimilantur ei
inquantum sunt entia, ut primo et universali principio totius esse.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut dicit Dionysius cap. IX de
Div. Nom., cum sacra Scriptura dicit aliquid non esse simile
Deo, non est contrarium assimilationi ad ipsum. Eadem enim sunt
similia Deo, et dissimilia, similia quidem secundum quod imitantur
ipsum, prout contingit eum imitari qui non perfecte imitabilis est
dissimilia vero, secundum quod deficiunt a sua causa; non solum
secundum intensionem et remissionem, sicut minus album deficit a magis
albo; sed quia non est convenientia nec secundum speciem nec secundum
genus.
Ad secundum dicendum quod Deus non se habet ad creaturas sicut res
diversorum generum, sed sicut id quod est extra omne genus, et
principium omnium generum.
Ad tertium dicendum quod non dicitur esse similitudo creaturae ad Deum
propter communicantiam in forma secundum eandem rationem generis et
speciei, sed secundum analogiam tantum; prout scilicet Deus est ens
per essentiam, et alia per participationem.
Ad quartum dicendum quod, licet aliquo modo concedatur quod creatura
sit similis Deo, nullo tamen modo concedendum est quod Deus sit
similis creaturae, quia, ut dicit Dionysius cap. IX de Div.
Nom., in his quae unius ordinis sunt, recipitur mutua similitudo,
non autem in causa et causato, dicimus enim quod imago sit similis
homini, et non e converso. Et similiter dici potest aliquo modo quod
creatura sit similis Deo, non tamen quod Deus sit similis creaturae.
|
|