|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod in divinis non sit idem
relatio quod persona. Quaecumque enim sunt idem, multiplicato uno
eorum, multiplicatur et aliud. Sed contingit in una persona esse
plures relationes, sicut in persona patris est paternitas et communis
spiratio, et iterum unam relationem in duabus personis esse, sicut
communis spiratio est in patre et filio. Ergo relatio non est idem
quod persona.
2. Praeterea, nihil est in seipso, secundum philosophum, in IV
Physic. Sed relatio est in persona. Nec potest dici quod ratione
identitatis, quia sic esset etiam in essentia. Ergo relatio sive
proprietas et persona non sunt idem in divinis.
3. Praeterea, quaecumque sunt idem, ita se habent, quod quidquid
praedicatur de uno, praedicatur et de alio. Non autem quidquid
praedicatur de persona, praedicatur de proprietate. Dicimus enim quod
pater generat, sed non dicimus quod paternitas sit generans. Ergo
proprietas non est idem quod persona in divinis.
Sed contra, in divinis non differt quod est et quo est, ut habetur a
Boetio in libro de Hebd. Sed pater paternitate est pater. Ergo
pater idem est quod paternitas. Et eadem ratione aliae proprietates
idem sunt cum personis.
Respondeo dicendum quod circa hoc aliqui diversimode opinati sunt.
Quidam enim dixerunt proprietates neque esse personas, neque in
personis. Qui fuerunt moti ex modo significandi relationum, quae
quidem non significant ut in aliquo, sed magis ut ad aliquid. Unde
dixerunt relationes esse assistentes, sicut supra expositum est. Sed
quia relatio, secundum quod est quaedam res in divinis, est ipsa
essentia; essentia autem idem est quod persona, ut ex dictis patet;
oportet quod relatio sit idem quod persona. Hanc igitur identitatem
alii considerantes, dixerunt proprietates quidem esse personas, non
autem in personis, quia non ponebant proprietates in divinis nisi
secundum modum loquendi, ut supra dictum est. Necesse est autem
ponere proprietates in divinis, ut supra ostendimus. Quae quidem
significantur in abstracto, ut quaedam formae personarum. Unde, cum
de ratione formae sit, quod sit in eo cuius est forma, oportet dicere
proprietates esse in personis, et eas tamen esse personas; sicut
essentiam esse in Deo dicimus, quae tamen est Deus.
Ad primum ergo dicendum quod persona et proprietas sunt idem re,
differunt tamen secundum rationem. Unde non oportet quod,
multiplicato uno, multiplicetur reliquum. Considerandum tamen est
quod, propter divinam simplicitatem, consideratur duplex realis
identitas in divinis eorum quae differunt in rebus creatis. Quia enim
divina simplicitas excludit compositionem formae et materiae, sequitur
quod in divinis idem est abstractum et concretum, ut deitas et Deus.
Quia vero divina simplicitas excludit compositionem subiecti et
accidentis, sequitur quod quidquid attribuitur Deo, est eius
essentia, et propter hoc sapientia et virtus idem sunt in Deo, quia
ambo sunt in divina essentia. Et secundum hanc duplicem rationem
identitatis, proprietas in divinis est idem cum persona. Nam
proprietates personales sunt idem cum personis, ea ratione qua
abstractum est idem cum concreto. Sunt enim ipsae personae
subsistentes; ut paternitas est ipse pater, et filiatio filius, et
processio spiritus sanctus. Proprietates autem non personales sunt
idem cum personis secundum aliam rationem identitatis, qua omne illud
quod attribuitur Deo, est eius essentia. Sic igitur communis
spiratio est idem cum persona patris et cum persona filii, non quod sit
una persona per se subsistens; sed, sicut una essentia est in duabus
personis, ita et una proprietas, ut supra dictum est.
Ad secundum dicendum quod proprietates dicuntur esse in essentia, per
modum identitatis tantum. In personis autem dicuntur esse per modum
identitatis, non quidem secundum rem tantum, sed quantum ad modum
significandi, sicut forma in supposito. Et ideo proprietates
determinant et distinguunt personas, non autem essentiam.
Ad tertium dicendum quod participia et verba notionalia significant
actus notionales. Actus autem suppositorum sunt. Proprietates autem
non significantur ut supposita, sed ut formae suppositorum. Et ideo
modus significandi repugnat, ut participia et verba notionalia de
proprietatibus praedicentur.
|
|