|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod personae non
distinguantur per relationes. Simplicia enim seipsis distinguuntur.
Sed personae divinae sunt maxime simplices. Ergo distinguuntur
seipsis, et non relationibus.
2. Praeterea, nulla forma distinguitur nisi secundum suum genus,
non enim album a nigro distinguitur nisi secundum qualitatem. Sed
hypostasis significat individuum in genere substantiae. Non ergo
relationibus hypostases distingui possint.
3. Praeterea, absolutum est prius quam relativum. Sed prima
distinctio est distinctio divinarum personarum. Ergo divinae personae
non distinguuntur relationibus.
4. Praeterea, id quod praesupponit distinctionem, non potest esse
primum distinctionis principium. Sed relatio praesupponit
distinctionem, cum in eius definitione ponatur, esse enim relativi est
ad aliud se habere. Ergo primum principium distinctivum in divinis non
potest esse relatio.
Sed contra est quod Boetius dicit, in libro de Trin., quod sola
relatio multiplicat Trinitatem divinarum personarum.
Respondeo dicendum quod in quibuscumque pluribus invenitur aliquid
commune, oportet quaerere aliquid distinctivum. Unde, cum tres
personae conveniant secundum essentiae unitatem, necesse est quaerere
aliquid quo distinguantur, ad hoc quod plures sint. Inveniuntur autem
in divinis personis duo secundum quae differunt, scilicet origo, et
relatio. Quae quidem quamvis re non differant, differunt tamen
secundum modum significandi, nam origo significatur per modum actus,
ut generatio; relatio vero per modum formae, ut paternitas. Quidam
igitur, attendentes quod relatio consequitur actum, dixerunt quod
hypostases in divinis distinguuntur per originem; ut dicamus quod pater
distinguitur a filio, inquantum ille generat et hic est genitus.
Relationes autem sive proprietates manifestant consequenter hypostasum
sive personarum distinctiones, sicut et in creaturis proprietates
manifestant distinctiones individuorum, quae fiunt per materialia
principia. Sed hoc non potest stare, propter duo. Primo quidem,
quia ad hoc quod aliqua duo distincta intelligantur, necesse est eorum
distinctionem intelligi per aliquid intrinsecum utrique; sicut in rebus
creatis vel per materiam, vel per formam. Origo autem alicuius rei
non significatur ut aliquid intrinsecum, sed ut via quaedam a re vel ad
rem, sicut generatio significatur ut via quaedam ad rem genitam, et ut
progrediens a generante. Unde non potest esse quod res genita et
generans distinguantur sola generatione, sed oportet intelligere tam in
generante quam in genito ea quibus ab invicem distinguuntur. In
persona autem divina non est aliud intelligere nisi essentiam et
relationem sive proprietatem. Unde, cum in essentia conveniant,
relinquitur quod per relationes personae ab invicem distinguantur.
Secundo, quia distinctio in divinis personis non est sic
intelligenda, quasi aliquid commune dividatur, quia essentia communis
remanet indivisa, sed oportet quod ipsa distinguentia constituant res
distinctas. Sic autem relationes vel proprietates distinguunt vel
constituunt hypostases vel personas, inquantum sunt ipsae personae
subsistentes, sicut paternitas est pater, et filiatio est filius, eo
quod in divinis non differt abstractum et concretum. Sed contra
rationem originis est, quod constituat hypostasim vel personam. Quia
origo active significata, significatur ut progrediens a persona
subsistente, unde praesupponit eam. Origo autem passive significata,
ut nativitas, significatur ut via ad personam subsistentem; et nondum
ut eam constituens. Unde melius dicitur quod personae seu hypostases
distinguantur relationibus, quam per originem. Licet enim
distinguantur utroque modo, tamen prius et principalius per
relationes, secundum modum intelligendi. Unde hoc nomen pater non
solum significat proprietatem, sed etiam hypostasim, sed hoc nomen
genitor, vel generans, significat tantum proprietatem. Quia hoc
nomen pater significat relationem, quae est distinctiva et constitutiva
hypostasis, hoc autem nomen generans, vel genitus, significat
originem, quae non est distinctiva et constitutiva hypostasis.
Ad primum ergo dicendum quod personae sunt ipsae relationes
subsistentes. Unde non repugnat simplicitati divinarum personarum,
quod relationibus distinguantur.
Ad secundum dicendum quod personae divinae non distinguuntur in esse in
quo subsistunt, neque in aliquo absoluto, sed solum secundum id quod
ad aliquid dicuntur. Unde ad earum distinctionem sufficit relatio.
Ad tertium dicendum quod quanto distinctio prior est, tanto
propinquior est unitati. Et ideo debet esse minima. Et ideo
distinctio personarum non debet esse nisi per id quod minimum
distinguit, scilicet per relationem.
Ad quartum dicendum quod relatio praesupponit distinctionem
suppositorum, quando est accidens, sed si relatio sit subsistens, non
praesupponit, sed secum fert distinctionem. Cum enim dicitur quod
relativi esse est ad aliud se habere, per ly aliud intelligitur
correlativum, quod non est prius, sed simul natura.
|
|